Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

OPERA:

EMENDABAT

ET

NOTULIS

ILLUSTRABAT

GILBERTUS WAKEFIELD, A. B.

COLL. JES. CANT. NUPER SOCIUS.

D.16.4.96

VOLUMEN PRIUS.

LONDINI:

IMPENSIS KEARSLEY.

M.DCC.XCVI.

DLE

LIBRARY

AD LECTOREM.

ECCE! abfolutum tibi promiffum noftrum, lector. Prodit Virgilius, chartarum nitore summo luculentus, et eâ typorum pulchritudine, quæ tulit omne punctum venuftiorum hominum in Horatio. Eadem fuit editionis hujusce ratio; nifi quòd ad minora poëmata, ut plurimùm parvi pretii, multis interpolata, et suspectæ auctoritatis, conjecturis liberiùs indulserimus.

Heynii editionem, Londini nupèr procuratam, in exemplar adhibere volui; ad Fabii tamèn mentem, inftt. orat. i. 7. ablativos cafus in a definentes angulari apice diftinxi. Quid ultrà variaverim, præter diligentiorem interpunctionem, notulæ sæpiùs declarabunt: in quibus, citra violatæ veritatis crimen, poffem affirmare, et ad doctorum sententias provocare, plura esse rectius conftituta, etiam poft tot eruditorum hominum lucubrationes, quàm in quibusdam editionibus magno molimine vulgatis; nifi lectoris integrum judicium subire, et facere bona, quàm promittere, maluerim.

Hactenus autèm severioribus bibliopolæ legibus, notas mihi quàm brevissimas imponentis, ob

« ZurückWeiter »