Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

secutus sum: deinceps meo jure rem administraturus. Intereà, in Lucretio constituendo et exor. nando vires omnes occupantur:

redit labor actus in orbem, Atque in fe fua per veftigia vertitur annus. DEo tamen fautore nihil defperandum:

Θανειν δ' οίσιν αναγκα,
Τι κε τις ανωνυμον γηρας, εν σκοτω
Καθημενος, έψοι ματα», απαντων
Καλων
αμμορος; Αλλ' εμοι μεν

ουτος:
Αθλος γ' υποκεισεται· TY ΔΕ

ΠΡΑΞΙΝ ΦΙΛΑΝ ΔΙΔΟΙ!

[ocr errors]

E Museo meo prope Londinum,

Nov. die xxmo 1795.

[blocks in formation]

Tityre, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui mufam meditaris avena:
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbrâ,
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

TITYRUS.

O Melibee, deus nobis hæc otia fecit;
Namque erit ille mihi semper deus: illius aram
Sæpe tener noftris ab ovilibus inbuet

agnus. Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

MELIBEUS.

Non equidem invideo, miror magis; undique totis

B

Usque adeo turbatur agris: en ! ipfe capellas
Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco :
Hic, inter densas corulos, modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! filice in nudâ connixa reliquit.
Sæpe maluin hoc nobis, fi mens non læva fuisset,
De cælo tactas memini prædicere quercus.
Sed tamen, iste deus qui fit, da, Tityre, nobis.

TITYRUS,

Urbem, quam dicunt Romam, Melibee, putavi Stultus

ego huic noftræ fimilem, quo sæpe folemus Pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos fimilis, fic matribus hædos, Noram; fic parvis conponere magna solebam. Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbis, Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

MELIBEUS.

Et quæ tanta fuit Romam tibi cauffa videndi?

TITYRUS.

Libertas: quæ, sera, tamen respexit inertem
Candidior, postquam tondenti barba cadebat:
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Poftquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculî:
Quamvis multa meis exiret vi&tima fæptis
Pinguis, et ingratæ premeretur caseus urbi,
Non umquam gravis ære domum mihi dextra

redibat.

MELIBUS.

[ocr errors]

Mirabar, quid mæsta deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere sua patereris in arbore poma;
Tityrus hinc aberat: ipfæ te, Tityre, pinus,
Ipfi te fontes, ipfa hæc arbusta, vocabant.

TITYRUS.
Quid facerem ? neque fervitio me exire licebat,
Nec tam præfentis alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Melibae, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hoc mihi responsum primus dedit ille petenti:
Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros.

[ocr errors]

MELIBUS.

Fortunate fenex; ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna fatis: quamvis lapis omnia nudus,
Limofoque palus obducat pascua junco,
Non insueta gravis tentabunt pabula fetas;
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex; hic inter flumina nota
Et fontis facros frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ femper vicino ab limite fæpes
Hyblæis apibus florem depasta fali&ti,
Sæpe levi fomnum fuadebit inire fufurro;
Hinc altâ fub rupe canet frondator ad auras :
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ ceffabit turtur ab ulmo.

TITYRUS.

Ante leves ergo pafcentur in æquore cervi,

Et freta destituent nudos in litore piscis;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim;
Quam noftro illius labatur pectore voltus.

MELIBUS.

At nos hinc alii sitientis ibimus Afros;
Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En! umquam patrios longo post tempore finis,
Pauperis et tugurî congeftum cespite culmen,
Poft aliquot, mea regna videns mirabor, aristas?
Inpius hæc tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes? en! quo discordia civis
Perduxit miseros ! en, quis consevimus agros !
Insere nunc, Melibee, piros! pone ordine vitis !
Ite, meæ, felix quondam pecus, ite, capellæ :
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosà pendere procul de rupe videbo.
Carmina nulla canam: non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et falices carpetis amaras.

TITYRUS.

Hic tamen hanc mecum poteris requiescere noctem
Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Caftaneæ molles, et pressi copia lactis:
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

« ZurückWeiter »