Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hæc ante exitium primis dant figna diebus:
Sin in proceffu cœpit crudefcere morbus;
(Tum vero ardentes oculi, atque adtractus ab alto
Spiritus interdum, gemitu gravis; imaque longo
Ilia fingultu tendunt; it naribus ater
Sanguis, et obfeffas fauces premit aspera lingua)
Profuit inferto latices infundere cornu

Lenæos; ea vifa falus morientibus una.
Mox erat hoc ipfum exitio, furiisque refecti
Ardebant; ipfique fuos, jam morte fub ægrâ,
(Di meliora piis, erroremque hoftibus illum!)
Difciffos nudis laniabant dentibus artus.

Ecce autem, duro fumans fub vomere, taurus
Concidit, et mixtum fpumis vomit ore cruorem,
Extremosque ciet gemitus. It triftis arator,
Mærentem abjungens fraternâ morte juvencum;
Atque opere in medio defixa relinquit aratra.
Non umbræ altorum nemorum, non mollia poffunt
Prata movere animum; non, qui per faxa volutus,
Purior electro, campum petit amnis: at ima
Solvuntur latera, atque oculos ftupor urguet inertis,
Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
Quid labor, aut benefacta juvant? quid vomere

terras

Invertiffe gravis? atqui non Maffica Bacchi Munera, non illis epulæ nocuere reposta; Frondibus, et victu pafcuntur fimplicis herbæ : Pocula funt fontes liquidi, atque exercita curfu

[ocr errors]

Flumina; nec fomnos abrumpit cura falubres.
Tempore non alio dicunt regionibus illis
Quæfitas ad facra boves Junonis, et uris
Inparibus ductos alta ad donaria currus.

Ergo ægre raftris terram rimantur, et ipfis Unguibus infodiunt fruges, montisque per altos Contentâ cervice trahunt ftridentia plauftra.

Non lupus infidias explorat ovilia circum,

Nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
Cura domat: timidi damæ, cervique fugaces,
Nunc interque canes et circum tecta vagantur.
Jam maris inmenfi prolem, et genus omne natan-
tum,

Litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
Proluit: infolitæ fugiunt in flumina phocæ.
Interit et, curvis fruftra defenfa latebris,
Vipera, et adtoniti fquamis adftantibus hydri.
Ipfis eft aër avibus non æquus; et illæ
Præcipites altâ vitam fub nube relinquunt. ·
Præterea jam nec mutari pabula refert,
Quæfitæque nocent artes: ceffere magistri,
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
Sævit, et, in lucem Stygiis emiffa tenebris,
Pallida Tifiphone Morbos agit ante, Metumque;
Inque dies avidum furgens caput altius effert.
Balatu pecorum, et crebris mugitibus, amnes
Arentesque fonant ripæ, collesque fupini.

Jamque catervatim dat stragem, atque aggerat ipfis

In ftabulis turpi dilapfa cadavera tabo:
Donec humo tegere, ac foveis abfcondere difcunt.
Nam neque erat coriis ufus; nec vifcera quisquam
Aut undis abolere poteft, aut vincere flammâ;
Ne tondere quidem, morbo illuvieque perefa,
Vellera, nec telas poffunt adtingere putris.
Verum etiam, invifos fi quis tentarat amictus,
Ardentes papulæ, atque inmundus olentia fudor
Membra fequebatur; nec longo deinde moranti
Tempore contactos artus facer ignis edebat.

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER QUARTUS.

GEORGICON IV.

PROTENUS aërii mellis cœleftia dona

Exfequar: hanc etiam, Mæcenas, adfpice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum,
Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis
Mores, et ftudia, et populos, et prælia dicam.
In tenui labor; at tenuis non gloria, fi quem
Numina læva finunt, auditque vocatus Apollo.
Principio, fedes apibus ftatioque petenda,
Quo neque fit ventis aditus, (nam pabula venti
Ferre domum prohibent) neque oves hædique pe-

tulci

Floribus infultent, aut errans bucula campo
Decutiat rorem, et furgentis adterat herbas.

Abfint et picti squalentia terga lacerti

Pinguibus a ftabulis, meropesque, aliæque volucres,
Et manibus Procne pectus fignata cruentis.
Omnia nam late vaftant, ipfasque volantis
Ore ferunt dulcem nidis inmitibus efcam.
At liquidi fontes et ftagna virentia mufco
Adfint, et tenuis, fugiens per gramina, rivus;
Palmaque veftibulum, aut ingens oleafter, inum-

bret:

Ut, quum prima novi ducent examina reges
Vere fuo, ludetque favis emiffa juventus,
Vicina invitet decedere ripa calori;

Obviaque hofpitiis teneat frondentibus arbos.
In medium, feu ftabit iners, feu profluet, humor,
Tranfverfas falices et grandia conjice faxa;
Pontibus ut crebris poflint confiftere, et alas
Pandere ad æftivum folem, fi forte morantis
Sparferit, aut præceps Neptuno inmerferit Eurus.
Hæc circum cafiæ virides, et olentia late
Serpylla, et graviter fpirantis copia thymbræ
Floreat, inriguumque bibant violaria fontem.

Ipfa autem, feu corticibus tibi futa cavatis,
Seu lento fuerint alvearia vimine texta,
Anguftos habeant aditus; nam frigore mella
Cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit:
Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illæ
Nequidquam in tectis certatim tenuia cerâ
Spiramenta linunt, fucoque et floribus oras
Explent, conlectumque hæc ipfa ad munera gluten

« ZurückWeiter »