fecutus fum: deinceps meo jure rem adminiftraturus. Intereà, in Lucretio conftituendo et exornando vires omnes occupantur: redit labor actus in orbem, Atque in fe fua per veftigia vertitur annusDeo tamen fautore nihil defperandum : . . . Θανειν δ ̓ οἷσιν αναγκα, Τι κε τις ανωνυμον γηρας, εν σκοτῳ ΠΡΑΞΙΝ ΦΙΛΑΝ ΔΙΔΟΙ E Mufeo meo prope Londinum, Nov. die xxmo 1795. 1 TITYRE, tu patulæ recubans fub tegmine fagi Silveftrem tenui mufam meditaris avenâ: TITYRUS. O Melibœe, deus nobis hæc otia fecit; MELIBUS. Non equidem invideo, miror magis; undique totis B Usque adeo turbatur agris: en! ipfe capellas TITYRUS. Urbem, quam dicunt Romam, Melibœe, putavi Stultus ego huic noftræ fimilem, quo fæpe folemus Paftores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos fimilis, fic matribus hædos, Noram; fic parvis conponere magna folebam. Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbis, Quantum lenta folent inter viburna cupreffi. MELIBUS. Et quæ tanta fuit Romam tibi cauffa videndi? TITYRUS. Libertas: quæ, fera, tamen refpexit inertem MELIBUS. Mirabar, quid mæfta deos, Amarylli, vocares; Cui pendere fuâ patereris in arbore poma; Tityrus hinc aberat: ipfæ te, Tityre, pinus, Ipfi te fontes, ipfa hæc arbufta, vocabant. TITYRUS. Quid facerem? neque fervitio me exire licebat, MELIBUS. Fortunate fenex; ergo tua rura manebunt! TITYRUS. Ante leves ergo pafcentur in æquore cervi, Et freta deftituent nudos in litore piscis; Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim; Quam noftro illius labatur pectore voltus. MELIBUS. At nos hinc alii fitientis ibimus Afros; Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem, Et penitus toto divifos orbe Britannos. En! umquam patrios longo poft tempore finis, Pauperis et tugurî congeftum cespite culmen, Poft aliquot, mea regna videns mirabor, aristas? Inpius hæc tam culta novalia miles habebit? Barbarus has fegetes? en! quo difcordia civis Perduxit miferos! en, quîs confevimus agros! Infere nunc, Melibae, piros! pone ordine vitis ! Ite, meæ, felix quondam pecus, ite, capella: Non ego vos pofthac, viridi projectus in antro, Dumofa pendere procul de rupe videbo. Carmina nulla canam: non, me pafcente, capellæ, Florentem cytifum et falices carpetis amaras. TITYRUS. Hic tamen hanc mecum poteris requiefcere noctem Fronde fuper viridi; funt nobis mitia poma, Caftaneæ molles, et preffi copia lactis: Et jam fumma procul villarum culmina fumant, Majoresque cadunt altis de montibus umbræ. |