10 4-8. Carmina ad res Romanas spectantia. 4. (V 1, 1—70.) Principia Vrbis. Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est, Ante Phrygem Aenean collis et herba fuit: 5 Fictilibus crevere deis haec aurea templa, Cum tremeret patrio pendula turba sacro, 30 Prima galeritus posuit praetoria Lycmon, Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves. Hinc Titiens Ramnesque viri Luceresque coloni, Quattuor hinc albos Romulus egit equos. Quippe suburbanae parva eminus urbe Bovillae, Et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi. 35 Et stetit Alba potens, albae suis omine nata, Hac, ubi Fidenas longa erat isse via. Nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus: Cum pater in nati trepidus cervice pependit, 50 Si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae Aut si Pergameae sero rata carmina vatis Longaevum ad Priami vera fuere caput: "Vertite equum, Danai! male vincitis: Ilia tellus Vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.' 55 Optima nutricum nostris lupa Martia rebus, Qualia creverunt moenia lacte tuo! 60 Moenia namque pio conor disponere versu: Ei mihi, quod nostro est parvus in ore sonus! Sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae. Ennius hirsuta cingat sua dicta corona: Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, Vt nostris tumefacta superbiat Vmbria libris, Vmbria Romani patria Callimachi. 65 Scandentes quisquis cernet de vallibus arces, Ingenio muros aestimet ille meo. 70 Roma, fave, tibi surgit opus, date candida cives Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum: 5. (V 10.) De Love Feretrio. Nunc Iovis incipiam causas aperire Feretri Armaque de ducibus trina recepta tribus. Magnum iter adscendo, sed dat mihi gloria vires: Non iuvat e facili lecta corona iugo. 5 Imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae Huius, et exuvio plenus ab hoste redis, Tempore quo portas Caeninum Acronta petentem Victor in eversum cuspide fundis equum. Acron Herculeus Caenina ductor ab arce, Roma, tuis quondam finibus horror erat. Hic spolia ex umeris ausus sperare Quirini Ipse dedit, sed non sanguine sicca suo. Hunc videt ante cavas librantem spicula turres Romulus et votis occupat ante ratis: 10 15 Iuppiter, haec hodie tibi victima corruet Acron.' Idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris, Cossus at insequitur Veientis caede Tolumni, 25 Necdum ultra Tiberim belli sonus, ultima praeda Nomentum et captae iugera terna Corae. 30 Heu Veii veteres! et vos tum regna fuistis, Cantat, et in vestris ossibus arva metunt. 40 Illi virgatis iaculantis ab agmine bracis 45 Nunc spolia in templo tria condita: causa Feretri, 6. (V 6.) Ad celebrandos ludos Actiacos in honorem Apollinis victoriae auctoris ab Augusto institutos. Sacra facit vates: sint ora faventia sacris, 5 Costum molle date et blandi mihi turis honores, Terque focum circa laneus orbis eat. Spargite me lymphis, carmenque recentibus aris 10 Ite procul fraudes, alio sint aëre noxae: Caesaris in nomen ducuntur carmina: Caesar Huc mundi coiere manus: stetit aequore moles 20 Pinea, nec remis aequa favebat avis.. Altera classis erat Teucro damnata Quirino, Pilaque feminea turpiter acta manu: Hinc Augusta ratis plenis Iovis omine velis Signaque iam patriae vincere docta suae. 25 Tandem acies geminos Nereus lunarat in arcus, Armorum et radiis picta tremebat aqua, Cum Phoebus linquens stantem se vindice Delon (Nam tulit iratos mobilis una Notos) Adstitit Augusti puppim super, et nova flamma Luxit in obliquam ter sinuata facem. 30 Non ille attulerat crines in colla solutos Aut testudineae carmen inerme lyrae, 35 Aut qualis flexos solvit Pythona per orbes Quam nisi defendes, murorum Romulus augur |