Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

15 Semimortua lectulo iacebant,
Hoc, iucunde, tibi poema feci,
Ex quo perspiceres meum dolorem.
Nunc audax cave sis, precesque nostras,
Oramus, cave despuas, ocelle,

20 Ne poenas Nemesis reposcat a te.
Est vemens dea: laedere hanc caveto.

7. (c. 9.)

Ad Veranium.

Verani, omnibus e meis amicis
Antistans mihi milibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penates
Fratresque unanimos anumque matrem?
5 Venisti. o mihi nuntii beati!

Visam te incolumem audiamque Hiberum
Narrantem loca, facta, nationes,

Vt mos est tuus, applicansque collum
Iucundum os oculosque saviabor.
10 O quantum est hominum beatiorum,
Quid me laetius est beatiusve?

8. (c. 30.)

Ad Alfenum.

Alfene inmemor atque unanimis false sodalibus,
Iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? Eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? 5 Certe tute iubebas animam tradere, inique, me Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque Ventos inrita ferre ac nebulas aërias sinis.

Si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, 10 Quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

Nec facta inpia fallacum hominum caelicolis placent: Quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.

9. (c. 44.)

De mala oratione Sestii.

O funde noster seu Sabine seu Tiburs,
(Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum laedere: at quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt)

5 Sed seu Sabine sive verius Tiburs,
Fui libenter in tua suburbana

Villa malamque pectore expuli tussim, Non inmerenti quam mihi meus venter, Dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas. 10 Nam, Sestianus dum volo esse conviva, Orationem in Antium petitorem

Plenam veneni et pestilentiae legi.

Hic me gravedo frigida et frequens tussis
Quassavit usque dum in tuum sinum fugi
15 Et me recuravi otioque et urtica.
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum.
Nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
20 Non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
Qui tum vocat me, cum malum librum legi.

10. (c. 49.)

Ad M. Tullium Ciceronem.

Disertissime Romuli nepotum,

Quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
Quotque post aliis erunt in annis,
Gratias tibi maximas Catullus
5 Agit pessimus omnium poeta,
Tanto pessimus omnium poeta,
Quanto tu optimus omnium patronus.

Eclogae poet. lat. ed. BRandt.

5

11. (c. 93.)

Ad C. Iulium Caesarem.

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, Nec scire utrum sis albus an ater homo.

12. (c. 84).

In Arrium.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet Dicere, et insidias Arrius hinsidias, Et tum mirifice sperabat se esse locutum, Cum quantum poterat dixerat hinsidias. 5 Credo, sic mater, sic Liber avunculus eius, Sic maternus avus dixerat atque avia. Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: Audibant eadem haec leniter et leviter, Nec sibi postilla metuebant talia verba,

10

Cum subito adfertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, Iam non Ionios esse, sed Hionios.

13-16. Ad Lesbiam.

13. (c. 51, 1-12.)

Carmen Sapphus imitatione expressum.

Ille mi par esse deo videtur,

Ille, si fas est, superare divos,

Qui sedens adversus identidem te
Spectat et audit

5 Dulce ridentem, misero quod omnis
Eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, adspexi, nihil est super mi
Vocis in ore.

Lingua sed torpet, tenuis sub artus
10 Flamma demanat, sonitu suopte
Tintinant aures geminae, teguntur
Lumina nocte.

14. (c. 3.)

In passerem mortuum Lesbiae.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
5 Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsam tam bene quam puella matrem
Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc modo illuc
10 Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
15 Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! io miselle passer!
Tua nunc opera meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli.

15. (cc. 87 et 75.)

Querimonia ad Lesbiam.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me Lesbia amata mea es. Nulla fides nullo fuit umquam in foedere tanta, Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. 5 Nunc est mens diducta tua, mea Lesbia, culpa, Atque ita se officio perdidit ipsa suo,

Vt iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias.

16. (c. 76.)

Poeta ab amore Lesbiae se distrahit.

Si qua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,

68

IV. CATVLLVS. V. TIBVLLVS

Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo Divum ad fallendos numine abusum homines, 5 Multa parata manent in longa aetate, Catulle, Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

10

Nam quaecumque homines bene cuiquam aut di-
cere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.

Quare cur tu te iam amplius excrucies?
Quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis
Et dis invitis desinis esse miser?

Difficile est longum subito deponere amorem.
Difficile est, verum hoc qua lubet efficias.
15 Vna salus haec est, hoc est tibi pervincendum:
Hoc facias, sive id non pote sive pote.
O di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
Extremam iam ipsa morte tulistis opem,
Me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi.

20

Ei mihi subrepens imos ut torpor in artus
Expulit ex omni pectore laetitias!

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit:

25 Ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

V. Albius Tibullus

natus est inter annos p. U. c. 695 et 700 (59 et 54 a. Chr. n.) familia tum locupleti, postea ad res minus florentes redacta. Post pugnam Actiacam M. Valerium Messallam Corvinum amicum, hominem et litterarum studiis et rei militaris scientia insignem, cum Aquitanos rebellantes profligaret, comitatus est, a. 724/30 eundem in Orientem sequebatur, sed Corcyrae morbo retentus inde Romam rediit. Mortuus est a. 735/19. Amicus erat Horatii,

« ZurückWeiter »