Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Acrota sunt geniti: Remulus maturior annis
Fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
Tradit Aventino: qui, quo regnarat, eodem
Monte iacet positus, tribuitque vocabula monti.
Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.
Rege sub hoc Pomona fuit: qua nulla Latinas
Inter Hamadryadas coluit sollertius hortos,
Nec fuit arborei studiosior altera foetus:
Vnde tenet nomen. Non silvas illa, nec amnes;
Rus amat, et ramos felicia poma ferentes.
Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce:
Qua modo luxuriem promit, et spatiantia passim
Brachia compescit: fissa modo cortice virgam
Inserit, et succos alieno praestat alumno.
Nec patitur sentire sitim: bibulaeque recurvas
Radicis fibras labentibus irrigat undis.
Hic amor, hoc studium; Veneris quoque nulla

cupido.

Vim tamen agrestum metuens, pomaria claudit
Intus: et accessus prohibet, refugitque viriles.
Quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus,
Fecere, et pinu praecincti cornua Panes,
Silvanusque, suis semper iuvenilior annis,
Quique Deus fures vel falce, vel inguine terret,
Vt potcrentur ea? sed enim superabat amando
Hos quoque Vertumnus: nec erat felicior illis.
O quoties habitu duri messoris aristas
Corbe tulit; verique fuit messoris imago!
Tempora saepe gerens foeno religata recenti,
Desectum poterat gramen versasse videri.
Saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum
Iurares fessos modo disiunxisse iuvencos.
Falce data frondator erat, vitisque putator.
Induerat scalas, lecturum poma putares.
Miles erat gladio, piscator arundine sumta,

620

625

630

635

640

645

650

[ocr errors]

Junonem veteres finire coëgerat iras: Cum, bene fundatis opibus crescentis Iüli, Tempestivus erat coelo Cythereïus heros; 585 Ambieratque Venus Superos: colloque parentis Circumfusa sui, Nunquam mihi, dixerat, ullo Tempore dure pater, nunc sis mitissimus oro; Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro

Fecit avum, quamvis parvum, des, optime, numen; 590 Dum modo des aliquod. Satis estinamabile regnum Adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes. Assensere Dei: nec coniux regia vultus Immotos tenuit; placatoque annuit ore. Tum pater, Estis, ait, coelesti munere digni; 595 Quaeque petis, pro quoque petis. Cape, gnata, quod optas.

Fatus erat. Gaudet, gratesque agit illa parenti: Perque leves auras iunctis invecta columbis Littus adit Laurens, ubi tectus arundine serpit In freta flumineis vicina Numicius undis. 600 Hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, Abluere; et tacito deferre sub aequora cursu. Corniger exsequitur Veneris mandata, suisque, Quidquid in Aenea fuerat mortale, repurgat, Et respergit aquis. Pars optima restitit illi. 605 Lustratum genetrix divino corpus odore Vnxit, et ambrosia cum dulci nectare mista Contigit os, fecitque Deum; quem turba Quirini Nuncupat Indigetem; temploque arisque recepit. Inde sub Ascanii ditione binominis Alba 610 Resque Latina fuit: succedit Silvius illi: Quo satus, antiquo tenuit repetita Latinus Nomina cum sceptro: clarum subit Alba Latinum: Epitos ex illo. Post hunc Capetusque, Capysque; Sed Capys ante fuit. Regnum Tiberinus ab illis 615 Cepit; et in Tusci demersus fluminis undis

Nomina fecit aquae. De quo Remulusque, feroxque

Acrota sunt geniti: Remulus maturior annis
Fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
Tradit Aventino: qui, quo regnarat, eodem
Monte iacet positus, tribuitque vocabula monti.
Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.
Rege sub hoc Pomona fuit: qua nulla Latinas
Inter Hamadryadas coluit sollertius hortos,
Nec fuit arborei studiosior altera foetus:
Vnde tenet nomen. Non silvas illa, nec amnes;
Rus amat, et ramos felicia poma ferentes.
Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce:
Qua modo luxuriem promit, et spatiantia passim
Brachia compescit: fissa modo cortice virgam
Inserit, et succos alieno praestat alumno.
Nec patitur sentire sitim: bibulaeque recurvas
Radicis fibras labentibus irrigat undis.
Hic amor, hoc studium; Veneris quoque nulla

cupido.

Vim tamen agrestum metuens, pomaria claudit
Intus: et accessus prohibet, refugitque viriles.
Quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus,
Fecere, et pinu praecincti cornua Panes,
Silvanusque, suis semper iuvenilior annis,
Quique Deus fures vel falce, vel inguine terret,
Vt potcrentur ea? sed enim superabat amando
Hos quoque Vertumnus: nec erat felicior illis.
O quoties habitu duri messoris aristas
Corbe tulit; verique fuit messoris imago!
Tempora saepe gerens foeno religata recenti,
Desectum poterat gramen versasse videri.
Saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum
Iurares fessos modo disiunxisse iuvencos.
Falce data frondator erat, vitisque putator.
Induerat scalas, lecturum poma putares.
Miles erat gladio, piscator arundine sumta,

620

625

630

635

640

645

650

Denique per multas aditum sibi saepe figuras Reperit, ut caperet spectatae gaudia formae. Ille etiam picta redimitus tempora mitra, 655 Innitens baculo, positis ad tempora canis, Assimulavit anum, cultosque intravit in hortos; Pomaque mirata est: Tantoque potentior, inquit, Paucaque laudatae dedit oscula; qualia numquam Vera dedisset anus: glebaque incurva resedit, 660 Suspiciens pandos autumni pondere ramos. Vlmus erat contra spatiosa tumentibus uvis : Quam socia postquam pariter cum vite probavit, At si staret, ait, caelebs sine palmite truncus, Nil praeter frondes, quare peteretur, haberet. 665 Haec quoque, quae iuncta vitis requiescit in ulmo, Si non nupta foret, terrae acclinata iaceret. Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius; Concubitusque fugis, nec te coniungere curas. Atque utinam velles! Helene non pluribus esset 670 Sollicitata procis: nec quae Lapitheïa movit Proelia, nec coniux timidis audacis Vlixei.

Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes, Mille proci cupiunt; et Semideique, Deique, Et quaecunque tenent Albanos numina montes. 675 Sed tu, si sapies, si te bene iungere, anumque Hanc audire voles, quae te plus omnibus illis, Plus quam credis, amo, vulgares reiice taedas: Vertumnumque tori socium tibi selige: pro quo Me quoque pignus habe. Neque enim sibi notior ille est,

680 Quam mihi: nec toto passim vagus errat in orbe. Haec loca sola colit: nec, uti pars magna procorum, Quam modo vidit, amat. Tu primus, et ultimus illi Ardor eris; solique suos tibi devovet annos. Adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris 685 Munus habet: formasque apte fingetur in omnes: Et, quod erit iussus iubeas licet omnia, fiet.

Quid? quod amatis idem? quod, quae tibi pòma coluntur,

700

Primus habet, laetaque tenet tua munera dextra?
Sed neque iam foetus desiderat arbore demtos,
Nec, quas hortus alit, cum succis mitibus herbas; 690
Nee quidquam, nisi te. Miserere ardentis: et ipsum,
Qui petit, ore meo praesentem crede precari:
Vltoresque Deos, et pectora dura perosam
Idalien, memoremque time Rhamnusidis iram.
Quoque magis timeas, etenim mihi multa vetustas 695
Scire dedit, referam tota notissima Cypro
Facta, quibus flecti facile et mitescere possis.
Viderat a veteris generosam sanguine Teucri
Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus;
Viderat, et totis perceperat ossibus aestum.
Luctatusque diu, postquam ratione furorem
Vincere non potuit, supplex ad limina venit:
Et modo nutrici miserum confessus amorem,
Ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae.
Et modo de multis blanditus cuique ministris,
Sollicita petiit propensum voce favorem.
Saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis:
Interdum madidas lacrimarum rore coronas
Postibus intendit, posuitque in limine duro
Molle latus, tristique serae convicia fecit.
Surdior illa freto surgente, cadentibus Hoedis,
Durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
Et saxo, quod adhuc viva radice tenetur;
Spernit, et irridet; factisque immitibus addit
Verba superba ferox: et spe quoque fraudat

amantem.

Non tulit impatiens longi tormenta doloris
Iphis, et ante fores haec verba novissima dixit:
Vincis, Anaxarete: neque erunt tibi taedia tandem
Vlla ferenda mei. Laetos molire triumphos,
Et Paeana voca, nitidaque incingere lauro.

705

710

715

720

« ZurückWeiter »