Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

375

380

Accipe, ait: validoque in Demoleonta lacerto
Fraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam.
Quae laterum cratem perrumpit, et ossibus haerens 370
Intremuit. Trahit ille manu sine cuspide lignum:
Id quoque vix sequitur: cuspis pulmone retenta est.
Ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem
Erigitur, pedibusque virum proculcat equinis.
Excipit ille ictus galea, clypeoque sonantes,
Defensatque humeros, praetentaque sustinet arma:
Perque armos uno duo pectora perforat ictu.
Ante tamen leto dederat Phlegraeon, et Hylen,
Eminus: Hiphinoum collato Marte, Claninque.
Additur his Dorylas: qui tempora tecta gerebat
Pelle lupi, saevique vicem praestantia teli
Cornua vara boum multo rubefacta cruore.
Huic ego, nam vires animus dabat, Adspice, dixi,
Quantum concedant nostro tua cornua ferro:
Et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret,
Opposuit dextram passurae vulnera fronti.
Affixa est cum fronte manus: fit clamor, at illum
Haerentem Peleus, et acerbo vulnere victum,
Stabat enim propior, mediam ferit ense sub alvum.
Prosiluit, terraque ferox sua viscera traxit:
Tractaque calcavit, calcataque rupit, et illis
Crura quoque impediit, et inani concidit alvo.
Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
Si modo naturae formam concedimus illi.
Barba erat incipiens: barbae color aureus: au-

reaque

Ex humeris medios coma dependebat in armos.
Gratus in ore vigor: cervix, humerique, manusque,
Pectoraque artificum laudatis proxima signis:
Et qua parte viri est: nec equi mendosa sub illa
Deteriorque viro facies. Da colla, caputque;
Castore dignus erit. Sic tergum sessile, sic stant
Pectora celsa toris: totus pice nigrior atra.

385

390

395

400

Candida cauda tamen: color est quoque cruribus albus.

Multae illum petiere sua de gente; sed una 405 Abstulit Hylonome: qua nulla decentior inter Semiferos altis habitavit femina silvis.

Haec et blanditiis, et amando, et amare fatendo Cyllaron una tenet. Cultus quoque quantus in illis Esse potest membris; ut sit coma pectine levis : 410 Vt modo rore maris, modo se violave, rosave Implicet: interdum canentia lilia gestet: Bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae Fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat. Nec, nisi quae deceant, electarumque ferarum, 415 Aut humero, aut lateri praetendat vellera laevo. Par amor est illis: errant in montibus una: Antra simul subeunt, et tum Lapitheïa tecta Intrarant pariter, pariter fera bella gerebant. Auctor in incerto est: iaculum de parte sinistra 420 Venit, et inferius, quam collo pectora subsunt, Cyllare, te fixit: parvo cor vulnere laesum Corpore cum toto post tela educta refrixit. Protinus Hylonome morientes excipit artus: Impositaque manu vulnus fovet, oraque ad ora 425 Admovet, atque animae fugienti obsistere tentat. Vt videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures Arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,

Incubuit: moriensque suum complexa maritum est. Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum 430 Vinxerat inter se connexis vellera nodis, Phaeocomes, hominemque simul protectus

equumque.

Codice qui misso, quem vix iuga bina moverent Iuncta, Phonoleniden a summo vertice fregit. Fracta volubilitas capitis latissima: perque os, 435 Perque cavas nares, oculosque, auresque cerebrum Molle fluit: veluti concretum vimine querno

440

Lac solet; utve liquor rari sub pondere cribri
Manat, et exprimitur per densa foramina spissus.
Ast ego, dum parat hunc armis nudare iacentem,
Scit tuus hoc genitor, gladium spoliantis in ima
Ilia demisi. Chthonius quoque, Teleboasque
Ense iacent nostro. Ramum prior ille bifurcum
Gesserat: hic iaculum. Iaculo mihi vulnera fecit.
Signa vides: apparet adhuc vetus ecce cicatrix.
Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti: 445
Tunc poteram magni, si non superare, morari
Hectoris arma meis. Illo sed tempore nullus,
Aut puer, Hector erat. Nunc me mea deficit aetas.
Quid tibi victorem gemini Periphanta Pyreti;
Ampyca quid referam? qui quadrupedantis Oëcli 450
Fixit in adverso cornum sine cuspide vultu.
Vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
Stravit Erigdupum. Memini et venabula condi
Inguine, Nesseis manibus coniecta, Cymeli.
Nec tu credideris tantum cecinisse futura
Ampyciden Mopsum. Mopso iaculante biformis
Occubuit, frustraque loqui tentavit Odites,
Ad mentum lingua, mentoque ad guttura fixo.
Quinque neci Caeneus dederat, Styphelumque,
Bromumque,

455

Antimachumque, Helimumque, securiferumque 160

Pyracmon.

Vulnera non memini: numerum, nomenque notavi.
Provolat Emathii spoliis armatus Halesi,
Quem dederat leto, membris et corpore Latreus
Maximus. Huic aetas inter iuvenemque senemque,
Vis iuvenilis erat: variabant tempora cani.
Qui clypeo, galeaque, Macedoniaque sarissa
Conspicuus, faciemque obversus in agmen

utrumque,

Armaque concussit, certumque equitavitin orbem:
Verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:

465

470 Et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper, Tu mihi Caenis eris: nec te natalis origo

Comminuit? mentemque subit, quo praemia facto, Quaque viri falsam speciem mercede pararis? Vel quid nata vide, vel quid sis passa: columque, 475 I, cape cum calathis, et stamina pollice torque: Bella relinque viris. Iactanti talia Caeneus Extentum cursu missa latus eruit hasta,

Qua vir equo conimissus erat. Furit ille dolore: Nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarissa. 480 Non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando: Aut si quis parvo feriat cava tympana saxo. Cominus aggreditur, laterique recondere duro Luctatur gladium. Gladio loca pervia non sunt. Haud tamen effugies: medio iugulaberis ense: 485 Quandoquidem mucro est hebes, inquit; et in latus ensem

Obliquat, longaque amplectitur ilia dextra.
Plaga facit gemitus, ceu corpore marmoris icti:
Fractaque dissiluit percusso lamina collo.

Vt satis illaesos miranti praebuit artus;

490 Nunc age, ait Caeneus, nostro tua corpora ferro
Tentemus; capuloque tenus demisit in armos
Ensem fatiferum, caecamque in viscera movit,
Versavitque manum, vulnusque in vulnere fecit.
Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres,
495 Telaque in hunc omnes unum mittuntque, fe-
runtque.

Tela retusa cadunt; manet imperfossus ab omni,
Inque cruentatus Caeneus Elateïus ictu.

Fecerat attonitos nova res. Heu dedecus ingens Monychus exclamat: populus superamur ab uno, 500 Vixque viro: quamquam ille vir est: nos segnibus

actis,

Quod fuit ille, sumus. Quid membra immania

prosunt?

Quid geminae vires? quid, quod fortissima rerum
in nobis duplex natura animalia iunxit?
Nec nos matre Dea, nec nos Ixione natos
Esse reor; qui tantus erat, Iunonis ut altae
Spem caperet: nos semimari superamur ab hoste.
Saxa, trabesque super, totosque involvite montes:
Vivacemque animam missis elidite silvis.

Silva premat fauces: et erit pro vulnere pondus.
Dixit: et insani deiectam viribus Austri
Forte trabem nactus, validum coniecit in hostem.
Exemplumque fuit: parvoque in tempore nudus
Arboris Othrys erat: nec habebat Pelion umbras.
Obrutus immani cumulo, sub pondere Caeneus
Aestuat arboreo; congestaque robora duris
Fert humeris. Sed enim postquam super ora ca-

putque

505

510

515

Crevit onus, neque habet, quas ducat, spiritus auras,
Deficit interdum: modo se super aëra frustra
Tollere conatur, iactasque evolvere silvas;
Interdumque movet: veluti, quam cernimus, ecce! 52c
Ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
Exitus in dubio est: alii sub inania corpus
Tartara detrusum silvarum mole ferebant.

Abnuit Ampycides: medioque ex aggere fulvis
Vidit avem pennis liquidas exire sub auras,
Quae mihi tunc primum, tunc est conspecta su-

premum.

525

530

Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu
Mopsus, et ingenti circum clangore sonantem
Adspexit, pariterque oculis animoque secutus;
O salve, dixit, Lapithaeae gloria gentis,
Maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu.
Credita res auctore suo est. Dolor addidit iram:
Oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum:
Nec prius abstitimus ferrum exercere cruore;
Quam data pars leto, partem fuga noxque diremit. 535
Ov. T. 11.

S

« ZurückWeiter »