Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Alcmene, flet et ipsa tamen: compescuit omnem Res nova tristitiam. Nam limine constitit alto Paene puer, dubiaque tegens lanugine malas Ora reformatus primos lolaus in annos. 400 Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, Victa viri precibus. Quae cum iurare pararet Dona tributuram posthac se talia nulli;

Non est passa Themis. Nam iam discordia Thebae Bella movent, dixit: Capaneusque nisi ab love vinci 405 Haud poterit: ibuntque pares in vulnera fratres: Subductaque suos manes tellure videbit

Vivus adhuc vates: ultusque parente parentem Natus erit facto pius et sceleratus eodem: Attonitusque malis, exul mentisque domusque, 410 Vultibus Eumenidum,matrisque agitabitur umbris; Donec eum coniux fatale poposcerit aurum: Cognatumque latus Phegeïus hauserit ensis. Tum demum magno petet hos Acheloïa supplex Ab love Callirhoë natis infantibus annos. 415 lupiter his motus, privignae dona nurusque Praecipiet: facietque viros impubibus annis. Haec ubi faticano venturi praescia dixit Ore Themis; vario Superi sermone fremebant: Et, cur non aliis eadem dare dona liceret, 420 Murmur erat. Queritur veteres Pallantias annos Coniugis esse sui: queritur canescere mitis läsiona Ceres: repetitum Mulciber aevum Poscit Erichthonio. Venerem quoque cura futuri Tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos. 425 Cui studeat, Deus omnis habet: crescitque favore Turbida seditio; donec sua Iupiter ora

Solvit: et, O! nostri si qua est reverentia, dixit, Quo ruitis? tantumne sibi quis posse videtur, Fata quoque ut superet? fatis Iölaus in annos, 450 Quos egit, rediit: fatis iuvenescere debent Callirhoë geniti; non ambitione, nec armis.

Vos etiam, quoque hoc ánimo meliore feratis,
Me quoque fata regunt: quae si mutare valerem,
Nec nostrum seri curvarent Aeacon anni:
Perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet, 435
Cum Minoë meo: qui propter amara senectae
Pondera despicitur; nec, quo prius, ordine regnat.
Dicta Iovis movere Deos: nec sustinet ullus,

Cum videant fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
Et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer aevi,
Terruerat magnas ipso quoque nomine gentes.
Tunc erat invalidus; Deïonidenque iuventae
Robore Miletum, Phoeboque parente superbum,
Pertimuit; credensque suis insurgere regnis,
Haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
Sponte fugis, Milete, tua; celerique carina
Aegaeas metiris aquas; et in Aside terra
Moenia constituis, positoris habentia nomen.
Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,
Filia Maeandri, toties redeuntis eodem,

440

445

450

Cognita Cyanëe, praestanti corpora forma,

Byblida cum Cauno prolem est enixa gemellam.
Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae:
Byblis Apollinei correpta cupidine fratris,

Non soror ut fratrem, nec qua debebat, amavit.
Illa quidem primo nullos intelligit ignes:
Nec peccare putat, quod saepius oscula iungat:
Quod sua fraterno circumdet brachia collo:
Mendacique diu pietatis fallitur umbra.
Paulatim declinat amor; visuraque fratrem
Culta venit; nimiumque cupit formosa videri:

Et, si qua est illic formosior, invidet illi.

Sed nondum manifesta sibi est; nullumque sub illo
Igne facit votum: verumtamen aestuat intus.

455

460

lam dominum appellat: iam nomina sanguinis odit: 465 Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem. Spes tamen obscoenas animo demittere non est

Ausa suo vigilans. Placida resoluta quiete
Saepe videt, quod amat. Visa est quoque iungere
fratri

470 Corpus; et erubuit, quamvis sopita iacebat.
Somnus abit: silet illa diu; repetitque quietis
Ipsa suae speciem; dubiaque ita mente profatur:
Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?
475 Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis:
Et placet, et possum, si non sit frater, amare:
Et me dignus erat. Verum nocet esse sororem.
Dummodo tale nihil vigilans committere tentem;
Saepe licet simili redeat sub imagine somnus.
480 Testis abest somno; nec abest imitata voluptas.
Pro! Venus, et tenera volucer cum matre Cupido,
Gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
Contigit! ut iacui totis resoluta medullis!

Vt meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas, 485 Noxque fuit praeceps, et coeptis invida nostris. O! ego, si liceat mutato nomine iungi,

Quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti Quam bene, Caune,meo poteras gener esse parenti. Omnia, Dî facerent, essent communia nobis ; 490 Praeter avos. Tu me vellem generosior esses. Nescio quam facies igitur, pulcherrime, matrem: At mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes, Nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus unum. Quid mihi significant ergo mea visa? quod autem 495 Somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?

Di melius! Dî nempe suas habuere sorores. Sic Saturnus Opim, iunctam sibi sanguine, duxit, Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. Sunt Superis sua iura. Quid ad coelestia ritus 500 Exigere humanos, diversaque foedera tento? Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor:

Aut, hoc si nequeo, peream, precor, ante, toroque
Mortua componar, positaeque det oscula frater.
Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum.
Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.
At non Aeolidae thalamos timuere sororum.
Vnde sed hos novi? cur haec exempla paravi?
Quo feror? obscoenae procul hinc discedite
flammae:

Nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur.
Si tamen ipse mei captus prior esset amore,
Forsitan illius possem indulgere furori.
Ergo ego, quem fueram non reiectura petentem,
Ipsa petam? poterisne loqui? poterisne fateri?
Coget amor; potero. Vel, si pudor ora tenebit,
Littera celatos arcana fatebitur ignes.

Haec placet, haec dubiam vincit sententia mentem.
In latus erigitur; cubitoque innixa sinistro,
Viderit: insanos, inquit, fateamur amores.
Heu mihi! quo labor? quem mens mea concipit

ignem?

Et meditata manu componit verba trementi.
Dextra tenet ferrum: vacuam tenet altera ceram.
Incipit; et dubitat: scribit; damnatque tabellas:
Et notat; et delet: mutat; culpatque, probatque:
Inque vicem sumtas ponit, positasque resumit.
Quid velit, ignorat: quidquid factura videtur,
Displicet. In vultu est audacia mista pudori.
Scripta soror fuerat: visum est delere sororem,
Verbaque correctis incidere talia ceris:
Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
Hanc tibi mittit amans: pudet, ah! pudet, edere
nomen!

Et si, quid cupiam, quaeris; sine nomine vellem
Posset agi mea caussa meo: nec cognita Byblis
Ante forem, quam spes votorum certa fuisset.
Esse quidem laesi poterant tibi pectoris index,

505

510

515

520

525

530

535 Et color, et macies, et vultus, humida saepe
Lumina, nec caussa suspiria mota patenti;
Et crebri amplexus; et quae, si forte notasti,
Oscula sentiri non esse sororia possent.

Ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam
540 Quamvis intus erat furor igneus, omnia feci,
Sunt mihi Dî testes, ut tandem sanior essem:
Pugnavique diu violenta Cupidinis arma
Effugere infelix; et plus, quam ferre puellam
Posse putes, ego dura tuli. Superata fateri
545 Cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.
Tu servare potes, tu perdere solus amantem.
Elige, utrum facias. Non hoc inimica precatur:
Sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
Expetit, et vinclo tecum propiore ligari.
550 lura senes norint: et quid liceatque, nefasque,
Fasque sit, inquirant; legumque examina servent
Conveniens Venus est annis temeraria nostris,
Quid liceat, nescimus adhuc: et cuncta licere
Credimus: et sequimur magnorum exempla
Deorum.

555 Nec nos aut durus pater, aut reverentia famae,
Aut timor impedient; tantum absit caussa timendi
Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus,
Est mihi libertas tecum secreta loquendi,

Et damus amplexus; et iungimus oscula coram. 560 Quantum est, quod desit! miserere fatentis amorem, Et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor: Neve merere, meo subscribi caussa sepulcro. Talia nequidquam perarantem plena reliquit Cera manum: summusque in margine versus adhaesit.

565 Protinus impressa signat sua crimina gemma;
Quam tinxit lacrimis: linguam defecerat humor
Deque suis unum famulis pudibunda vocavit :
Et pavidum blandita, Fer has, fidissime, nostro,

« ZurückWeiter »