Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vulnera; dum census dare me pro nocte paciscor.
Muneraque augendo tandem dubitare coëgi.
Exclamo: Male tectus ego en! male pactus adulter,
Verus eram coniux: me, perfida, teste teneris.
Illa nihil: tacito tantummodo victa pudore
Insidiosa malo cum coniuge limina fugit:
Offensaque mei genus omne perosa virorum
Montibus errabat, studiis operata Dianae.
Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
Pervenit: orabam veniam; et peccasse fatebar.
Et potuisse datis simili succumbere culpae

740

745

Me quoque muneribus; si munera tanta darentur. 750
Hoc mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,
Redditur, et dulces concorditer exigit annos.
Dat mihi praeterea, tanquam se parva dedisset
Dona, canem munus: quem cum sua traderet illi
Cynthia, Currendo superabit, dixerat, omnes.
Dat simul et iaculum; manibus quod, cernis, ha-
bemus.

Muneris alterius quae sit fortuna requiris?
Accipe: mirandi novitate movebere facti.
Carmina Laïades non intellecta priorum
Solverat ingeniis; et praecipitata iacebat,
Immemor ambagum, vates obscura, suarum.
Scilicet alma Themis non talia linquit inulta.
Protinus Aoniis immittitur altera Thebis
Pestis; et exitio multi pecorumque suoque
Rurigenae pavere feram. Vicina iuventus
Venimus; et latos indagine cinximus agros.
Illa levi velox superabat retia saltu;
Summaque transibat positarum lina plagarum.
Copula detrahitur canibus, quas illa sequentes
Effugit, et volucri non segnius alite ludit.
Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno.
Muneris hoc nomen. Iamdudum vincula pugnat
Exuere ipse sibi, colloque morantia tendit.
Qv. T. II.

L

755

760

765

770

Vix bene missus erat; neciam poteramus, ubi esset. 775 Scire: pedum calidus vestigia pulvis habebat; Ipse oculis ereptus erat. Non ocior illo Hasta, nec excussae contorto verbere glandes, Nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. Collis apex medii subiectis'imminet arvis: 780 Tollor eo, capioque novi spectacula cursus: Quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso Vulnere visa fera est. Nec limite callida recto, In spatiumve fugit; sed decipit ora sequentis, Et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti. 785 Imminet hic, sequiturque parem, similisque tenent: Non tenet, et vacuos exercet in aëra morsus. Ad iaculi vertebar opem: quod dextera librat Dum mea, dum digitos amentis indere tento; Lumina deflexi; revocataque rursus eodem 790 Retuleram: medio, mirum! duo marmora campo Adspicio; fugere hoc, illud latrare putares. Scilicet invictos ambo certamine cursus

Esse Deus voluit; si quis Deus adfuit illis. Hactenus: et tacuit. Iaculo quod crimen in ipso? 795 Phocus ait. Iaculi sic crimina reddidit ille: Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris. Illa prius referam. luvat o! meminisse beati Temporis, Aeacida, quo primos rite per annos Coniuge eram felix; felix erat illa marito. 800 Mutua cura duos, et amor socialis habebat. Nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori: Nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, Vlla erat: aequales urebant pectora flammae. Sole fere radiis feriente cacumina primis, 805 Venatum in silvas iuveniliter ire solebam: Nec mecum famulos, nec equos, nec naribus acre Ire canes, nec lina sequi nodosa sinebam. Tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinae Dextera caedis erat; repetebam frigus, et umbras,

810

Et, quae de gelidis halabat vallibus, auram.
Aura petebatur medio mihi lenis in aestu:
Auram exspectabam: requies erat illa labori.
Aura, recordor enim, venias, cantare solebam:
Meque iuves, intresque sinus, gratissima, nostros:
Vtque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus. 815
Forsitan addiderim, sic me mea fata trahebant,
Blanditias plures: et, Tu mihi magna voluptas,
Dicere sim solitus: tu me reficisque, fovesque:
Tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque
Spiritus iste tuus semper captatur ab ore.
Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
Nescio quis: nomenque aurae tam saepe vocatum
Esse putans Nymphae,Nympham mihi creditamari.
Criminis extemplo ficti temerarius auctor
Procrin adit: linguaque refert audita susurra.
Credula res amor est. Subito collapsa dolore,
Vt sibi narratur, cecidit: longoque refecta
Tempore, se miseram, se fati dixit iniqui:
Deque fide questa est: et crimine concita vano,

820

825

Quod nihil est, metuit; metuit sine corpore nomen: 830 Et dolet infelix veluti de pellice vera.

Saepe tamen dubitat; speratque miserrima falli:

Indicioque fidem negat; et, nisi viderit ipsa,
Damnatura sui non est delicta mariti.

835

810

Postera depulerant Aurorae lumina noctem;
Egredior, silvasque peto: victorque per herbas,
Aura veni, dixi; nostroque medere labori.
Et subito gemitus inter mea verba videbar
Nescio quos audisse. Veni, tamen, optima, dixi.
Fronde levem rursus strepitum faciente caduca,
Sum ratus esse feram: telumque volatile misi.
Procris erat: medioque tenens in pectore vulnus,
Heu mihi! conclamat. Vox est ubi cognita fidae
Coniugis; ad vocem praeceps amensque cucurri.
Semanimem, et sparsas foedantem sanguine vestes, 845

Et sua, me miserum! de vulnere dona trahentem Invenio: corpusque meo mihi carius ulnis Sontibus attollo: scissaque a pectore veste Vulnera saeva ligo: conorque inhibere cruorem: 850 Neu me morte sua sceleratum deserat, oro. Viribus illa carens, et iam moribunda, coëgit Haec se pauca loqui: Per nostri foedera lecti, Perque Deos supplex oro, superosque, meosque; Per si quid merui de te bene; perque manentem 855 Nunc quoque, cum pereo, caussam mihi mortis, amorem;

Ne thalamis Auram patiare innubere nostris. Dixit: et errorem tum denique nominis esse Et sensi, et docui. Sed quid docuisse iuvabat? Labitur; et parvae fugiunt cum sanguine vires. 860 Dumque aliquid spectare potest; me spectat: et

in me

Infelicem animam nostroque exhalat in ore.
Sed vultu meliore mori secura videtur.

Flentibus haec lacrimans heros memorabat; et ecce! Aeacus ingreditur duplici cum prole, novoque 865 Milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER OCTAV VS.

Iam nitidum retegente diem, noctisque fugante
Tempora Lucifero, cadit Eurus; et humida surgunt
Nubila. Dant placidi cursum redeuntibus Austri
Aeacidis, Cephaloque; quibus feliciter acti

Ante exspectatum portus tenuere petitos.
Interea Minos Lelegeïa littora vastat:
Praetentatque sui vires Mavortis in urbe
Alcathoi, quam Nisus habet; cui splendidus ostro
Inter honoratos medio de vertice canos
Crinis inhaerebat, magni fiducia regni.

Sexta resurgebant orientis cornua Phoebes:
Et pendebat adhuc belli Fortuna: diuque
Inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
Regia turris erat vocalibus addita muris:
In quibus auratam proles Letoïa fertur
Deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.
Saepe illuc solita est adscendere filia Nisi;
Et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
Tum cum pax esset. Bello quoque saepe solebat
Spectare ex illa rigidi certamina Martis.
lamque mora belli procerum quoque nomina norat,
Armaque, equosque, habitusque, Cydoneasque
pharetras.

Noverat ante alios faciem ducis Europaei;
Plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos,
Seu caput abdiderat cristata casside pennis,
In galea formosus erat: seu sumserat auro
Fulgentem clypeum, clypeum sumsisse decebat.
Torserat adductis hastilia lenta lacertis;
Laudabat virgo iunctam cum viribus artem.
Imposito patulos calamo sinuaverat arcus:
Sic Phoebum sumtis iurabat stare sagittis.
Cum vero faciem demto nudaverat aere,
Purpureusque albi stratis insignia pictis
Terga premebat equi, spumantiaque ora regebat;
Vix sua, vix sanae virgo Niseïa compos
Mentis erat. Felix iaculum, quod tangeret ille,
Quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
Virgineos hostile gradus: est impetus illi,

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »