Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vtile enim nihil est. Passim, positoque pudore, Fontibus, et fluviis, puteisque capacibus haerent. Nec prius est exstincta sitis, quam vita, bibendo. 570 Inde graves multi nequeunt consurgere; et ipsis Immoriuntur aquis: alius tamen haurit et illas. Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti;

Prosiliunt: aut, si prohibent consistere vires, Corpora devolvunt in humum; fugiuntque penates 575 Quisque suos: sua cuique domus funesta videtur. Et quia caussa latet, locus est in crimine. Notis Semanimes errare viis, dum stare valebant, Adspiceres; flentes alios, terraeque iacentes; Lassaque versantes supreme lumina motu. 580 Membraque pendentis tendunt ad sidera coeli, Hic, illic ubi mors deprenderat, exhalantes. Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, Vt vitam odissem, et cuperem pars esse meorum? Quo se cunque acies oculorum flexerat; illic 585 Vulgus erat stratum: veluti cum putria motis Poma cadunt ramis, agitataque ilice glandes.

Templa vides contra, gradibus sublimia longis. Iupiter illa tenet. Quis non altaribus illis Irrita tura tulit? quoties pro coniuge coniux, 590 Pro gnato genitor, dum verba precantia dicit, Non exoratis animam finivit in aris:

Inque manu turis pars inconsumta reperta est! Admoti quoties templis, dum vota sacerdos Concipit, et fundit purum inter cornua vinum, 595 Haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! Ipse ego sacra lovi pro me, patriaque, tribusque Cum facerem natis, mugitus victima diros Edidit: et subito collapsa sine ictibus ullis Exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. 600 Fibra quoque aegra notas veri, monitusque Deorum Prodiderat: tristes penetrant ad viscera morbi. Ante sacros vidi proiecta cadavera postes :

605

Ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
Pars animam laqueo claudunt; mortisque timorem
Morte fugant: ultroque vocant venientia fata.
Corpora missa neci nullis de more feruntur
Funeribus: neque enim capiebant funera portae.
Aut inhumata premunt terras: aut dantur in altos
Indotata rogos. Et iam reverentia nulla est:
Deque rogis pugnant: alienisque ignibus ardent. 610
Qui lacriment, desunt: indefletaeque vagantur
Natarumque matrumque animae, iuvenumque

senumque.

Nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.
Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
Iupiter o! dixi, si te non falsa loquuntur
Dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse:
Nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem ;

Aut mihi redde meos,aut me quoque conde sepulcro.
Ille notam fulgore dedit, tonitruque secundo.
Accipio, sintque ista precor felicia mentis
Signa tuae, dixi: quod das mihi, pigneror, omen.
Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
Sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo.
Hic nos frugilegas aspeximus agmine longo
Grande onus exiguo formicas ore gerentes,
Rugosoque suum servantes cortice callem.
Dum numerum miror, Totidem, pater optime, dixi,
Tu mihi da cives: et inania moenia supple.
Intremuit, ramisque sonum sine flamine motis
Alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore
Morruerant, stabantque comae. Tamen oscula

terrae,

615

620

625

630

Roboribusque dedi: nec me sperare fatebar;
Sperabam tamen: atque animo mea vota fovebam.
Nox subit: et curis exercita corpora somnus
Occupat. Ante oculos eadem mihi quercus adesse, 635
Et ramos totidem, totidemque animalia ramis

Ferre suis visa est; pariterque tremiscere motu: Graniferumque agmen subiectis spargere in arvis Crescere quod subito, et maius maiusque videri, 640 Ac se tollere humo: rectoque adsistere trunco; Et maciem, numerumque pedum, nigrumque

colorem

Ponere; et humanam membris inducere formam. Somnus abit. Damno vigilans mea visa; querorque In Superis opis esse nihil. At in aedibus ingens 645 Murmur erat: vocesque hominum exaudire videbar, Iam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somni; Ecce! venit Telamon properus: foribusque reclusis, Speque fideque, pater, dixit, maiora videbis. Egredere. egredior: qualesque in imagine somni 650 Visus eram vidisse viros; ex ordine tales

Adspicio, agnoscoque. Adeunt; regemque salutant. Vota Iovi solvo, populisque recentibus urbem Partior, et vacuos priscis cultoribus agros; Myrmidonasque voco: nec origine nomina fraudo. 655 Corpora vidisti. Mores, quos ante gerebant, Nunc quoque habent; parcumque genus, patiensque laborum,

Quaesitique tenax, et qui quaesita reservent. Hi te ad bella, pares annis animisque, sequentur, Cum primum, qui te feliciter attulit, Eurus, 660 Eurus enim attulerat, fuerit mutatus in Austros. Talibus atque aliis longum sermonibus illi Implevere diem. Lucis pars ultima mensae

Est data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol:
Flabat adhuc Eurus; redituraque vela tenebat.
665 Ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,
Ad regem Cephalus, simul et Pallante creati

Conveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat.
Excipit Aeacides illos in limine Phocus:

Nam Telamon, fraterque, viros ad bella legebant. 670 Phocus in interius spatium pulchrosque recessus

Cecropidas ducit: cum qufs simul ipse resedit;
Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
Ferre manu iaculum; cuius fuit aurea cuspis.
Pauca prius mediis sermonibus ille locutus,
Sum nemorum studiosus, ait, caedisque ferinae: 675
Qua tamen e silva teneas hastile recisum,
Iamdudum dubito: certe, si fraxinus esset,
Fulva colore foret: si cornus; nodus inesset.
Vnde sit ignoro: sed non formosius isto
Viderunt oculi telum iaculabile nostri.
Excipit Actaeis e fratribus alter: et, Vsum
Maiorem specie mirabere, dixit, in isto.
Consequitur, quodcunque petit; Fortunaque

missum

Non regit; et revolat, nullo referente, cruentum.
Tum vero iuvenis Nereïus omnia quaerit:
Cur sit, et unde datum; quis tanti muneris auctor.
Quae petit, Ille refert, sed, quae narrare pudori est,
Qua tulerit mercede, silet: tactusque dolore
Coniugis amissae, lacrimis ita fatur obortis:
Hoc me, nate Dea, quis possit credere? telum
Flere facit, facietque diu; si vivere nobis
Fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara
Perdidit; hoc utinam caruissem munere semper!
Procris erat, si forte magis pervenit ad aures
Orithyïa tuas, raptae soror Orithyïae.
Si faciem moresque velis conferre duarum;
Dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Érech-

theus:

Hanc mihi iunxit Amor. Felix dicebar, eramque:
Non ita Dis visum est; ac nunc quoque forsitan

essem.

Alter agebatur post sacra iugalia mensis;
Cum me cornigeris tendentem retia cervis
Vertice de summo semper florentis Hymetti
Lutea mane videt pulsis Aurora tenebris,

680

685

690

695

700

Invitumque rapit. Liceat mihi vera referre
705 Pace Deae, quod sit roseo spectabilis ore,
Quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
Nectareis quod alatur aquis; ego Procrin amabam:
Pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
Sacra tori, coitusque novos, thalamosque recentes,
710 Primaque deserti referebam foedera lecti.
Mota Dea est: et, Siste tuas, ingrate, querelas;
Procrin habe, dixit. Quod si mea provida mens est:
Non habuisse voles: meque illi irata remisit.
Dum redeo; mecumque Deae memorata retracto;
715 Esse metus coepit, ne iura iugalia coniux

Non bene servasset. Faciesque aetasque iubebant
Credere adulterium: prohibebant credere mores.
Sed tamen abfueram: sed et haec erat, unde

redibam,

Criminis exemplum: sed cuncta timemus amantes 720 Quaerere, quod doleam, studeo; donisque pudicam Sollicitare fidem. Favet huic Aurora timori: Immutatque meam, videor sensisse, figuram. Palladias ineo non cognoscendus Athenas: Ingrediorque domum. Culpa domus ipsa carebat; 725 Castaque signa dabat: dominoque erat anxia rapto. Vix aditu per mille dolos ad Erechthida facto; Vt vidi, obstupui: meditataque paene reliqui Tentamenta fide: male me, quin vera faterer, Continui; male quin, ut oportuit, oscula ferrem. 730 Tristis erat; sed nulla tamen formosior illa Esse potest tristi; desiderioque calebat Coniugis abrepti. Tu collige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit; quam sic dolor ipse decebat. Quid referam, quoties tentamina nostra pudici 735 Repulerint mores? quoties, Ego, dixerit, uni Servor, ubicunque est: uni mea gaudia servo? Cui non ista fide satis experientia sano

Magna foret? non sum contentus, et in mea pugno

« ZurückWeiter »