Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

685

[ocr errors]
[ocr errors]

Appellare virum virgo: manibusque modestos
Celasset vultus; si non religata fuisset.
Lumina, quod potuit, lacrimis implevit obortis.
Saepius instanti, sua ne delicta fateri
Nolle videretur, nomen terraeque suumque,
Quantaque maternae fuerit fiducia formae,
Indicat. et, nondum memoratis omnibus, unda
Insonuit: veniensque immenso bellua ponto
Eminet; et latum sub pectore possidet aequor.
Conclamat virgo: genitor lugubris, et amens 690
Mater adest; ambo miseri, sed iustius illa.
Nec secum auxilium, sed dignos tempore'fletus,
Plangoremque ferunt: vinctoque in corpore ad-

haerent: Cum sic hospes ait: Lacrimarum longa manere Tempora vos poterunt: ad opem brevis hora 695

ferendam est. Hanc ego si peterem Perseus, love natus et illa, Quam clausam implevit fecundo Iupiter auro, Gorgonis anguicomae Perseus superator, et alis Aetherias ausus iactatis ire per auras; Praeferrer cunctis certe gener. Addere tantis 700 Dotibus et meritum; faveant modo numina ; tento. Vt mea sit, servata mea virtute, paciscor. Accipiunt legem, quis enim dubitaret? et orant, Promittuntque super regnum dotale, parentes. Ecce! velut navis, praefixo concita rostro,

705 iuvenum sudantibus acta lacertis; Sic fera dimotis impulsu pectoris undis, Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto Funda potest plumbo medii transmittere coeli: Cum subito iuvenis, pedibus tellure repulsa, 710 Arduus in nubes abiit. Vt in aequore summo Vmbra viri visa est, visam fera saevit in umbram. Vtque lovis praeceps, vacuo cum vidit in arvo Praebentem Phoebo liventia terga draconem,

Sulcat aquas,

715 Occupat aversum: neu saeva retorqueat ora,

Squamigeris avidos figit cervicibus ungues:
Sic celeri fissum praeceps per inane volatu
Terga ferae pressit; dextroque frementis in armo

Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. 720 Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras

Attollit: modo subdit aquis: modo more ferocis
Versat apri, quem turba canum circumsona terret
Ille avidos morsus velocibus effugit alis:
Quaque patent, nunc terga cavis super obsita

conchis, 725 Nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda

Desinit in piscem, falcato verberat ense.
Bellua puniceo mistos cum sanguine fluctus
Ore vomit. Maduere graves adspergine pennae.

Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus 730 Credere; conspexit scopulum, qui vertice summo

Stantibus exit aquis; operitur ab aequore moto.
Nixus eo, rupisque tenens iuga prima sinistra,
Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
Littora cum plausu clamor superasque

Deorum 735 Implevere domos. Gaudent, generumque salutant,

Auxiliumque domus servatoremque fatentur
Cassiope, Cepheusque pater. Resoluta catenis
Incedit virgo, pretiumque et caussa laboris.

Ipse manus hausta victrices abluit unda:
740 Anguiferumque caput dura ne laedat arena,

Mollit humum foliis: natasque sub aequore virgas
Sternit, et imponit Phorcynidos ora Medusae.
Virga recens, bibulaque etiamnum viva medulla,

Vim rapuit monstri, tactuque induruit huius : 745 Percepitque novum ramis et fronde rigorem.

At pelagi Nymphae factum mirabile tentant
Pluribus in virgis, et idem con ere gaudent:
Seminaque ex illis iterant iactata per undas.
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,

755

760

Duritiem tacto capiant ut ab aëre; quodque 7.50 Vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.

Dis tribus ille focos totidem de cespite ponit; Laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica Virgo; Ara lovis media est. Mactatur vaeca Minervae; Alipedi vitulus; taurus tibi, summe Deorum. Protinus Andromedan, et tanti praemia facti Indotata rapit. Taedas Hymenaeus Amorque Praecutiunt: largis satiantur odoribus ignes: Sertaque dependent tectis: lotique, lyraeque, Tibiaque, et cantus, animi felicia laeti Argumenta, sonant. Reseratis aurea valvis Atria tota patent; pulchroque instructa paratu Cephenis proceres ineunt convivia regis. Postquam epulis functi generosi munere Bacchi Diffudere animos: cultusque habitusque locorum 765 Quaerit Abantiades; quaerenti protinus unus [Narrat Lyncides, moresque habitusque virorum.] Quae simul edocuit, Nunc, o! fortissime, dixit, Fare precor, Perseu, quanta virtute, quibusque Artibus abstuleris crinita draconibus ora.

770
Narrat Agenorides, gelido sub Atlante iacentem
Esse locum, solidae tutum munimine molis:
Cuius in introitu geminas habitasse sorores
Phorcydas, unius partitas luminis usum:
Id se solerti furtim, dum traditur, astu
Supposita cepisse manu: perque abdita longe,
Deviaque, et silvis horrentia saxa fragosis
Gorgoneas tetigisse domos: passimque per agros,
Perque vias vidisse hominum simulacra, fera.

rumque,
In silicem ex ipsis visa conversa Medusa:
Se tamen horrendae clypei, quod laeva gerebat,
Aere repercusso formam aspexisse Medusae:.
Dumque gravis somnus colubrasque ipsamque

tenebat,
Oy. T. II.

G

[ocr errors]

775

780

Eripuisse caput collo: pennisque fugacem
585 Pegason, et fratrem, matris de sanguine natos,

Addidit et longi non falsa pericula cursus:
Quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto:
Et
quae

iactatis tetigisset sidera pennis. Ante expectatum tacuit tamen. Excipit unus 790 E numero procerum, quaerens, cur sola sororum

Gesserit alternis immistos crinibus angues.

Hospes ait, Quoniam scitaris digna relatu,
Accipe quaesiti caussam, Clarissima forma,

Multorumque fuit spes invidiosa procorum 795 Illa: nec in tota conspectior ulla capillis

Pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret.
Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
Dicitur. Aversa est, et castos aegide vultus

Nata lovis texit: neve hoc impune fuisset;
800 Gorgoneum turpes crinem mutavit in hydros.

Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,
Pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.

P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON

LIBER QVINTVS.

Dumque ea Cephenum medio Danaeïus heros
Agmine commemorat; fremitu regalia turbae
Atria complentur: nec coniugialia festa

Qui canat, est clamor; sed qui fera nuntiet arma. 5 Inque repentinos convivia versa tumultus

Assimulare freto possis, quod saeva quietum

10

20

Ventorum rabies motis exasperat undis.
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
Fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam;
En! ait, en! adsum praereptae coniugis ultor.
Nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
Iupiter, eripient. Conanti mittere Cepheus,
Quid facis? exclamat: quae te, germane, furentem
Mens agit in facinus ? meritisne haec gratia tantis
Redditur? hac vitam servatae dote rependis? 15
Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit:
Sed grave Nereïdum numen, sed corniger Ammon,
Sed quae visceribus veniebat bellua ponto
Exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
Quo peritura fuit. Nisi si, crudelis, id ipsum
Exigis, ut pereat: luctuque levabere nostro.
Scilicet haud satis est, quod, te spectante, re-

vincta est;
Et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
Insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis;
Praemiaque eripies ? quae si tibi magna videntur; 25
Ex illis scopulis, ubi erant affixa, petisses:
Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba

senectus, Ferre, quod et meritis et voce est pactus: eumque Non tibi, sed certae praelatum intellige morti. llle nihil contra: sed et hunc, et Persea vultu Alterno spectans, petat hunc ignorat, an illum. Cunctatusque brevi, contortam viribus hastam, Quantas ira dabat, nequidquam in Persea inisit. Vt stetit illa toro; stratis tum denique Perseus Exsiluit, teloque ferox inimica remisso

35 Pectora rupisset, nisi post altaria Phineus Isset: et, indignum! scelerato profuit ara. Fronte tamen Rhoeti non irrita cuspis adhaesit: Qui postquam cecidit, ferrumque ex osse revul-

sum est,

G 2

[ocr errors]

50

[ocr errors]
« ZurückWeiter »