Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Salmacis extimuit; Locaque haec tibi libera trado,
Hospes, ait: sinrulatque gradu discedere verso. 1
Tum quoque respiciens, fruticumque recondita

silva
Delituit: flexumque genu submisit. At ille, 340
Vt puer, et vacuis ut inobservatus in herbis,
Huc it , et hinc illuc; et in alludentibus undis ,
Summa pedum, taloque tenus vestigia tingit,
Nec mora; temperie iblandarum captus aquarum,
Mollia de tenero nelaining corpore ponit." 345
Tum verg obstupuit; nudaeque cupidine formar
Salmacisexarsit: Jagrant quoque luminaNymphes,
Non aliter, quam cum puro nitidissimus orbe
Opposita speculi referitur:imagine Phoebus.
Vixque moram patitur; vix iamı sua gaudia differt. 350
lam cupit amplecti: iam se nale continet amens.
Ille, caviş xelox applauso corpore palmis,
Desilit in latices: alternaque brachia ducens
In liquidis translucet aquis: ut eburnea si quis
Signa tegat claro, vel candida lilia, vitro. 355
Vicimus, en! meus est, exclamat Nais: et, omni
Veste procul iacta, mediis immittitur undissi
Pugnacemque tenet: luctantiaque oscula carpit;
Subiectatque manus, invitaque pectora tangit:
Et nunc bac iuvéni, nunc ciroupıfunditur illac. 360
Denique nitentem contra, elabique volentem,
Implicat, ut serpens, quam regia sustinetales,
Sublimemque rapịt; pendens caput illa, pedesque
Alligat; et cauda spatiantes implicat alas. »
Vtve solent hederae longos intexere truncos:

365 Vtque sub; aequoribus deprensum polypus hostem Continet, ex omni dimissis parte flagellis.fi!!' Perstat Atlantiades; sperataque gaudia Nymphae Denegat. Illa premit; commissaque corpore toto Sicut inhaerebat, Pugnes licet, improbe , dixit,, ! 370 Non tamen effugies: ita Di iubeatis, et istum :**

Nulla dies a me, nec'me diducat ab isto. :
Vota suos habuere Deos; nam inista duorum

Corpora iunguntur: faciesque inducitur illis 375 Vna; velut si quis conducta cortice ramos

Crescendo iungi, pariterque adolescere cernat.
Sic ubi complexu coïerunt membra tenaci,
Nec duo sunt, et forma duplex, nec femina dici,
Nec puer ut possint: neutrumque, et utrumque

videntur: 380 Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas

Semimarem fecisse videt, mollitaque in illis
Membra; manus tendens, sed iam non voce virili,
Hermaphroditus ait, Nato date munera vestro,

Et pater et genetrix, amborum nomen habenti: 385 Quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde

Semivir; et tactis subito mollescat in undis.' !
Motus uterque parens nati rata verba biforniis
Fecit, et incerto fontem medicamine tinxit.

Finis erat dictis; et adhuc Minyeïa proles 390 Vrget opus; spernitque Deum, festumque profanat;

Tympana cum subito non apparentia raucis
Tinnulaque aera sonant. Redolent myrrhaeque,

crocique; Resque fide maior, coepere virescere telae, 595 Inque hederae faciem pendens frondescere vestis,

Pars abit in vites: et quae modo fila fuerunt,
Palmite mutantur: de stamine pampinus exit:
Purpura fulgorem pictis accommodat uvis.

Iamque dies exactus erat, tempusque subibat, 400 Quod tu nec tenebras, nec possis dicere lucem;

Sed cum luce tamen dubiae confinia noctis.
Tecta repente quati, pinguesque ardere videntur
Lampades, et rutilis collucere ignibus aedes:

Falsaque saevarum simulacra ululare ferarum. 405 Fumida iamdudum latitant per tecta sorores;

[ocr errors]

Diversaeque locis ignes ac lumina vitant.
Dumque petunt latebras; parvos membrana per

artus
Porrigitur, tenuique inducit brachia penna.
Nec, qua perdiderint veterem ratione figuram,
Scire sinunt tenebrae. Non illas pluma levavit: 410
Sustinuere tamen se perlucentibus alis.
Conataeque loqui, minimam pro corpore vocem
Emittunt: peraguntque levi stridore querelas.
Tectaque, non silvas, celebrant: lucemque perosae
Nocte volant: seroque trahunt a vespere nomen. 415

Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat; magnasque novi matertera vires
Narrat ubique Dei: de totque sororibus expers
Vna doloris erat, nisi quem fecere sorores.
Adspicit hanc natis, thalamoque Athamantis ha- 420

bentem
Sublimes animos, et alumno numine, Iuno;
Nec tulit: et secum, Potuit de pellice natus
Vertere Maeonios, pelagoque immergere, nautas,
Et laceranda suae nati dare viscera matri,
Et triplices operire novis Minyeïdas alis:

425
Nil poterit luno, nisi inultos flere dolores ?
Idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?
Ipse docet, quid agam; fas est et ab hoste doceri:
Quidque furor valeat, Penthea caede satisque
Ac super ostendit. Cur non stimuletur, eatque 430
Per cognata suis exempla furoribus Ino?

Est via declivis funesta nubila taxo: Ducit ad infernas per muta silentia sedes. Styx nebulas exhalat iners: umbraeque recentes Descendunt illac, simulacraque functa sepulcris. ' 435 Pallor Hiemsque tenent late loca senta: novique, Qua sit iter, manes, Stygiam quod ducit ad urbem, Ignorant: ubi sit nigri fera regia Ditis. Mille capax aditus, et apertas undique portas

440 Vrbs habet. Vtque fretum de tota flumina terra,

Sic omnes animas locus accipit ille; nec ulli
Exiguus populo est, turban ve accedere sentit.
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae

Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni; .' 445 Pars alias artes, antiquae imitamina vitae.

Sustinet ire illuc, coelesti sede relicta,
Tantum odiis iraeque dabat, Saturnia luno.
Quo simul intravit, sacroque a corpore pressum

Ingemuit limen; tria Cerberus extulit ora:, 450 Et tres latratus simul edidit. Ila Sorores

Nocte vocat genitas, grave et implacabile numen.
Carceris ante fores clausas adamante sedebant:
Deque suis atros pectebant crinibus angues.

Quam simul agnorunt inter caliginis umbras; 455 Surrexere Deae: sedes Scelerata vocatur.

Viscera praebebat Tityos lanianda; novemque lugeribus distentus erat. Tibi, Tantale, nullae Deprenduntur aquae: quaeque imminet, effugit

arbos: Aut petis, aut urges ruiturum, Sisyphe, saxum. 460 Volvitur Ixion: et se sequiturque fugitque.

Molirique suis letum patruelibus, ausae,
Assiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.
Quos omnes acie postquam Saturnia törva

Vidit, et ante omnes Ixiona; rursus ab illo 465 Sisyphon adspiciens, Cur hic e fratribus, inquit,

Perpetuas patitur poenas; Athamanta superbum
Regia dives habet: qui me cum coniuge semper
Sprevit? et exponit caussas odiique viaeque;

Quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi 470 Staret;

in facinus traherent Athamanta Sorores.
Sollicitatque Deas. Sic haec lunone locuta,
Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos
Movit: et obstantes reiecit ab ore colubras:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Atque ita, Non longis opus est ambagibus, infit: 475 Facta puta, quaecunque iubes; inamabile regnum Desere: teque refer coeli melioris ad auras.

Laeta reditluno: quam coelum intrare parantem Roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. Nec mora; Tisiphone madefactam sanguiné sumit 480 Importuna facem: fluidoque cruore rubentem Induitur pallam; tortoque incingitur angue: Egrediturque domo. Luctus comitantur euntem, Et Pavor, et Terror, trepidoque Insania vultu. Limine constiterat: postes tremuisse feruntur

485 Aeolii; pallorque fores infecit acernas: Solque locum fugit. Monstris exterrita coniux, Territus est Athamas: tectoque exire parabant. Obstitit infelix, aditumque obsedit, Erinnys: Nexaque vipereis distendens brachią nodis, 490 Caesariem excussit. Motae sonuere colubrae. Parsque iacens humeris, pars circum tempora

lapsae
Sibila dant, saniemque vomunt, linguasque co.

ruscant.
Inde duos mediis abrumpit crinibus angues ;
Pestiferaque manu raptos immisit. At illi
Inoosque sinus, Athamanteosque pererrant;
Inspirantque graves animas: nec vulnera membris
Vlla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.
Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
Oris Cerberei spumas, et virus Echidnae;
Erroresque vagos, caecaeque oblivia mentis,
Etscelus, et lacrimas, rabiemque,et caedis amorem;
Omnia trita simul: quae sanguine mista recenti
Coxerat'aere cavo, viridi versata cicuta.
Dumque pavent illi; vertit furiale venenum

505 Pectus in amborum: praecordiaque intima movit. Tum face iactata per eundem saepius orbem, Consequitur motos velociter ignibus ignes.

495

500

« ZurückWeiter »