Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Incubuit ferro; quod adhuc a caede tepebat.

Vota tamen tetigere Deos, tetigere parentes. 165 Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater: Quodque rogis superest, una requiescit in urna. Desierat; mediumque fuit breve tempus; et

orsa est
Dicere Leuconoë: vocem tenuere sorores:

Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, 170 Cepit amor Solem. Solis referemus amores.

Primus adulterium Veneris cum Marte putatur
Hic vidisse Deus: videt hic Deus omnia primus.
Indoluit facto: Iunonigenaeque marito

Furta tori, furtique locum monstravit. At illi 175 Et mens, et quod opus fabrilis dextra tenebat,

Excidit. Extemplo graciles ex aere catenas,
Retiaque, et laqueos, quae lumina fallere possint,
Elimat. Non illud opus tenuissima vincant

Stamina, non summo quae pendet aranea tigno. 180 Vtque leves tactus, momentaque parva sequantur,

Efficit: et lecto circumdata collocat apte.
Vt venere torum coniux et adulter in unum;
Arte viri, vinclisque nova ratione paratis,

In mediis ambo deprensi amplexibus haerent. 185 Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas:

Admisitque Deos. Illi iacuere ligati
Turpiter. Atque aliquis de Dis non tristibus optet
Sic fieri turpis. Superi risere: diuque

Haec fuit in toto notissima fabula coelo.
190 Exigit indicii memorem Cythereïa poenam:

Inque vices illum, tectos qui laesit amores,
Laedit amore pari. Quid nunc, Hyperione nate,
Forma, calorque tibi, radiataque lumina prosunt!

Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris,
195 Vreris igne novo: quique omnia cernere-debes,

Leucotheen spectas: et virgine figis in una, - Quos mundo debes, oculos. Modo surgis Eoo

200

210

Temperius coelo: modo serius incidis undis;
Spectandique mora brumales porrigis horas.
Deficis interdum vitiunique in lunina mentis
Transit; et obscurus mortalia pectora terres.
Nec, tibi quod Lunae terris propioris imago
Obstiterit, palles: facit hunc anior iste coloreni.
Diligis hanc unan: nee te Clymeneve, Rhodosve,
Nec tenet Aeaeae génitrix pulcherrima Circes, 203
Quaeque tuos Clytie, quamvis despecta, petebat
Concubitus; ipsoque illo grave vulnus habebat
Tempore. Leucothee multarum oblivia fecit.
Gentis odoriferae quam formosissima partu
Edidit Eurynome; sed postquam filia crevit,
Quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.
Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus: isque
Septimus a prisci numeratur origine Beli.
Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum:
Ambrosiam pro gramine habent. Ea fessa diurnis 215
Membra ministeriis nutrit, reparatque labori.
Dumque ibi quadrupedes coelestia pabula carpunt;
Noxque vicem peragit; thalanios Deus intrat

amatos
Versus in Eurynomes faciem genitricis: et inter
Bis sex Leucotheen famulas ad limina cernit.
Levia versato ducentem stamina fuso.
Ergo ubi, ceu mater, carae dedit oscula natae;'!"...
Res, ait, arcana est: famulae, discedite: neve

1 Eripite arbitrium matri, secreta fequenti. Paruerant: thalamoque, Deus, sine teste relieto, 225 Ille ego sum, dixit, qui longum metior annum, Omnia qui video; per quem videt omnia tellus: Mundi oculus. Mihi crede, places. Pavet illa:

nietuque Et colus, et fusus digitis cecidere remissis. Ipse timor decuit. Nec longius ille moratus,

230 In reram rediit faciem, solitumque nitorem. Ov. T. II.

F

220

[ocr errors]
[ocr errors]

At virgo, quamvis inopino territa visu,
Victa nitore Dei, posita vim passa querela est.

Invidit Clytie; neque enim moderatus in illa 235 Solis amor fuerat; stimulataque pellicis ira

Vulgat adulterium: diffamatumque parenti
Indicat. Ille ferox, immansuetusque precantem,
Tendentemque manus ad lumina Solis, et, Ille

Vim tulit invitae, dicentem, defodit alta
240 Crudus humo: tumulumque super gravis addit

arenae.

Dissipat hunc radiis Hyperione natus: iterque
Dat tibi, quo possis defossos promere vultus.
Nec tum iam poteras enectum pondere terrae
Tollere, Nympha, caput: corpusque exsangue

iacebas.
245 Nil illo fertur volucrum moderator equorum

Post Phaëthonteos vidisse dolentius ignes.
Ille quidem gelidos radiorum viribus artus,
Si queat, in vivum tentet revocare calorem;

Sed, quoniam tantis fatum conatibus obstat, 250 Nectare odorato spargit corpusque locumque:

Multaque praequestus, Tanges tamen aethera,dixit
Protinus imbutum coelesti nectare corpus
Delicuit, terramque suo madefecit odore:

Virgaque per glebas sensim radicibus actis 255 Turea surrexit; tumulumque cacumine rupit.

At Clytien, quamvis amor excusare dolorem,
Indiciumque

dolor poterat, non amplius auctor Lucis adit: Venerisque modum sibi fecit in illa.

Tabuit ex illo dementer amoribus usa, 260 Nympharum impatiens; et sub love, nocte dieque,

Sedit humo nuda, nudis incomta capillis.
Perque novem luces expers undaeque cibique,
Rore mero, lacrimisque suis ieiunia pav

Nec se movit humo. Tantum spectabat euntis 265 Ora Dei: vultusque suos flectebat ad illum,

.11.11

Membra ferunt haesisse solo: partemque coloris
Luridus exsangues pallor convertit in herbas.
Est in parte rubor: violaeque simillimus ora
Flos tegit. Hla suum, quamvis radicé tenetur,
Vertitur ad Solem: mutataque servat amorem. 270

Dixerat: et factum mirabile ceperat aures.
Pars fieri potuişse negant; pars omnia veros
Posse Deos memorant: sed non et Bacchus in illis.
Poscitur Alcithoë, postquam siluere sorores.
Quae radio stantis pereurrens stamina telae,

275
Vulgatos taceo, dixit, pastoris amores
Daphnidis ldaei, quem Nymphe pellicis ira
Contulit in saxum: tantus dolor urit amantes.
Nec loquor, ut quondam naturae iure novato
Ambiguus fuerit modo vir, modo femina, Scython, 280
Te quoque, nuneadamas, quondam fidissime parvo,
Celmi, lovi: largoque satos Curetas ab imbri,
Et Crocon in parvos versum cum Smilace flores,
Praetereo: dulcique animos novitate tenebo.

Vnde sit infamis; quare male fortibus undis Salmacis enervet, tactosque remolliat artus; Discite. Caussa latet: vis est notissima fontis. Mercurio puerum diva Cythereïde natum Naides Idaeis enutrivere sub antris. Cuius erat facies, in qua materqüe paterque 290 Cognosci possent: nomen quoque traxit ab illis. Is tria cum primum fecit quinquennia; montes Deseruit patrios: Idaque altrice relicta Ignotis errare locis, ignota videre Flumina gaudebat; studio minuente laborem. Ille etiam Lycias urbes, Lyciaeque propinquos Caras adit. Videt hic stagnum lucentis ad imum Vsque solum lymphae. Non illie canna palustris, Nec steriles ulvae, nec acuta cuspide iunci.'. Perspicuus liquor est. Stagni tamen ultima vivo 300 Cespite cinguntur, semperque virentibus herbis.

285

[ocr errors]

295

[ocr errors]

Nympha colit: sed nec venatibus apta, neo arcus.
Flectere quae soleat, nec quae contendere cursu : 1

Solaque Naïadum celeri non nota Dianaess; : si tot 305 Saepe suas illi fama est dixisse sorores: Inset

Salmaci, vel iaculum, vel pictas sume pharetras; 7
Et tua cum duris venatibus otia misce.
Nec iaculum sumit, nec pictas illa pharetras: 51

Nec sua cum duris venatibus etia miscet: 310 Sed modo fonte suo formosos perluit artus: ni

Saepe Cytoriaco deducit pectine-crines; !
Et quid se deceat, spectatas consulit undas.), it'i
Nunc perlucenti circumdata corpus amictu,

Mollibus aut foliis, aut mollibus incubat herbis. :) 315 Saepe legit flores: et tunc quoque forte legebat, A

Cum puerum vidit: visumque optavit habere.
Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,
Quam se composuit, quam circumspexit amictus,

Et finxit vultum; et meruit forinosa videri. 320 Tunc sic orsa loqui: Puer o dignissime credi

Esse Deus; seu tụ Deus es, potes esse Cupido:
Sive es mortalis; qui te genuere, beati:
Et frater felix, et fortunata profecto

Si qua tibi soror est, et, quae dedit ubera, nutrix 325 Sed longe cunctis, longeque potentior illis,

Si qua tibi sponsa est; si quam dignabere taeda.
Hạec tibi sive aliqua est; mea sit furtiva voluptas.
Seu nulla est; ego sim: thalaniumque ineamus

eundem.
Nais ab his tacuit; pueri rubor ora notavit,
330 Nescia quid sit amor: sed et erubuisse decebat.

Hic color aprica pendentibus arbore pomis,
Aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti,
Cum frustra resonant aera auxiliaria, Lunae.

Poscenti Nymphae sine fine sororia saltem, ta on 335 Oscula, iamque manus ad eburnea, colla ferenti, 9

Desiqis! an fugia, tecumque, ait, ista relinquo!

[ocr errors]
« ZurückWeiter »