Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

565 Corripiunt dictis:' frustraque inhibere laborant.
Acrior admonitu est, irritaturque retenta
Et crescit rabies: remoraminaque ipsa nocebant
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
Lenius, et modico strepitu decurrere vidi.

570 At, quacunque trabes obstructaque saxa tenebant,
Spumeus, et fervens, et ab obiice saevior ibat.
Ecce! cruentati redeunt: et, Bacchus ubi esset,
Quaerenti domino, Bacchum vidisse negarunt.
Hunc, dixere, tamen comitem, famulumque

sacrorum

575 Cepimus: et tradunt manibus post terga ligatis, Sacra Dei quondam Tyrrhena gente secutum.

Adspicit hunc oculis Pentheus,quos ira tremendos - Fecerat: et, quamquam poenae vix tempora differt, O! periture, tuaque aliis documenta dature 580 Morte, ait, ede tuum nomen, nomenque parentum, Et patriam; morisque novi cur sacra frequentes. Ille metu vacuus, Nomen mihi, dixit, Acoetes; Patria Maeonia est: humili de plebe parentes. -Non mihi, quae duri colerent, pater, arva iuvenci, 585 Lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit. Pauper et ipse fuit: linoque solebat et hamo Decipere, et calamo salientes ducere pisces. Ars illi sua census erat. Cum traderet artem; Accipe, quas habeo, studii successor et heres, 590 Dixit, opes: moriensque mihi nihil ille reliquit, Praeter aquas; unum hoc possum appellare

paternum.

Mox ego, ne scopulis haererem semper in îsdem,
Addidici regimen, dextra moderante, carinae
Flectere: et Oleniae sidus pluviale capellae,

595 Taygetenque, Hyadasque oculis Arctonque notavi,
Ventorumque domos, et portus puppibus aptos
Forte petens Delon, Diae telluris ad oras
Applicor, et dextris adducor littora remis:

Doque leves saltus: udaeque immittor arenae.
Nox ubi consumta est; Aurora rubescere primum 600
Coeperat: exsurgo, laticesque inferre recentes
Admoneo, monstroque viam, quae ducat ad undas.
Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto,
Prospicio: comitesque voco, repetoque carinam.
Adsumus en! inquit, sociorum primus Opheltes: 605
Vtque putat, praedam deserto nactus in agro,
Virginea puerum ducit per littora forma.
Ille, mero somnoque gravis, titubare videtur;
Vixque sequi. Specto cultum, faciemque, gra-
dumque:

Nil ibi, quod posset credi mortale, videbam.
Et sensi, et dixi sociis, Quod numen in isto
Corpore sit, dubito: sed corpore numen in isto est.
Quisquis es, o! faveas, nostrisque laboribus adsis:
His quoque des veniam. Pro nobis mitte precari,
Dictys ait: quo non alius conscendere summas
Ocior antennas, prensoque rudente relabi.
Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,
Hoc probat Alcimedon: et, qui requiemque mo-
dumque

Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus:
Hoc omnes alii. Praedae tam caeca cupido est.
Non tamen hanc sacro violari pondere pinum
Perpetiar, dixi: pars hic mihi maxima iuris.
Inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni
De numero Lycabas: qui Tusca pulsus ab urbe
Exsilium, dira poenam pro caede, luebat.
Is mihi, dum resto, iuvenili guttura pugno
Rupit: et excussum misisset in aequora; si non
Haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
Impia turba probant factum. Tum denique
Bacchus,

Bacchus enim fuerat, veluti clamore solutus
Sit sopor, aque mero redeant in pectora sensus;

610

615

620

625

630

Quid facitis? quis clamor? ait; qua, dicite, nautae, Huc ope perveni? quo me deferre paratis? Pone metum, Proreus, et quos contingere portus 635 Ede velis, dixit; terra sistere petita.

Naxon, ait Liber, cursus advertite vestros. Illa mihi domus est: vobis erit hospita tellus. Per mare fallaces, perque omnia numina iurant Sic fore: meque iubent pictae dare vela carinae. 640 Dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti, Quid facis, o! demens? quis te furor, inquit,

Acoete,

Pro se quisque, tenet? laevam pete. Maxima nutu Pars mihi significat; pars, quid velit, aure susurrat. Obstupui: Capiatque alius moderamina, dixi: 645 Meque ministerio scelerisque artisque removi. Increpor a cunctis; totumque immurmurat agmen. E quibus Aethalion, Te scilicet omnis in uno Nostra salus posita est! ait, et subit ipse: meumque Explet opus: Naxoque petit diversa relicta. Tum Deus illudens, tanquam modo denique fraudem

650

Senserit, e puppi pontum prospectat adunca. Et flenti similis, Non haec mihi littora, nautae, Promisistis, ait: non haec mihi terra rogata est. Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, 655 Si puerum iuvenes, si multi fallitis unum? Iamdudum flebam. Lacrimas manus impia nostras Ridet: et impellit properantibus aequora remis. Per tibi nunc ipsum; nec enim praesentior illo Est Deus; adiuro, tam me tibi vera referre, 660 Quam veri maiora fide: Stetit aequore puppis Haud aliter, quam si siccum navale teneret. Illi admirantes remorum in verbere perstant: Velaque deducunt; geminaque ope currere tentant, Impediunt hederae remos, nexuque recurvo 665 Serpunt; et gravidis distinguunt vela corymbis.

Ipse, racemiferis frontem circumdatus uvis,
Pampineis agitat velatam frondibus hastam.
Quem circa tigres, simulacraque inania lyncum,
Pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
Exsiluere viri; sive hoc insania fecit,

670

675

Sive timor: primusque Medon nigrescere pinnis
Corpore depresso, et spinae curvamina flecti
Incipit. huic Lycabas, In quae miracula, dixit,
Verteris? et lati rictus, et panda loquenti
Naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
At Libys, obstantes dum vult obvertere remos,
In spatium resilire manus breve vidit; et illas
Iam non esse manus; iam pinnas posse vocari.
Alter, ad intortos cupiens dare brachia funes,
Brachia non habuit; truncoque repandus in undas 680
Corpore desiluit: falcata novissima cauda est;
Qualia dividuae sinuantur cornua Lunae.
Vndique dant saltus: multaque adspergine rorant:
Emerguntque iterum: redeuntque sub aequora

rursus:

Inque chori ludunt speciem : lascivaque iactant
Corpora; et acceptum patulis mare naribus efflant.
De modo viginti, tot enim ratis illa ferebat,
Restabam solus. Pavidum, gelidumque trementi
Corpore, vixque meum firmat Deus, Excute, dicens,
Corde metum, Diamque tene. Delatus in illam
Accensis aris Baccheïa sacra frequento.

Praebuimus longis, Pentheus, ambagibus aures,

685

690

Inquit: ut ira mora vires absumere posset.

Praecipitem famuli rapite hunc: cruciataque diris
Corpora tormentis Stygiae demittite nocti.
Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
Clauditur in tectis: et dum crudelia iussae

695

Instrumenta necis, ferrumque ignisque parantur;

Sponte sua patuisse fores, lapsasque lacertis
Sponte sua fama est nullo solvente, catenas.

700

74 P. OV. NAS. METAMORPH. LIB. III.

Perstat Echionides: nec iam iubet ire, sed ipse Vadit, uhi, electus facienda ad sacra, Cithaeron Cantibus et clara bacchantum voce sonabat.

Vt fremit acer equus, cum bellicus aere canoro 105 Signa dedit tubicen, pugnaeque assumit amorem: Penthea sic ictus longis ululatibus aether Movit: et audito clangore recanduit ira.

Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, Purus ab arboribus, spectabilis undique campus. 710 Hic oculis illum cernentem sacra profanis Prima videt, prima est insano concita motu, Prima suum misso violavit Penthea thyrso Mater: Io, geminae, clamavit, adeste sorores. Ille aper, in nostris errat qui maximus agris, 715 Ille mihi feriendus aper. Ruit omnis in unum Turba furens: cunctae coëunt, cunctaeque sequuntur,

720

Iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
Iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
Saucius ille tamen, Fer opem, matertera, dixit,
Autonoë: moveant animos Actaeonis umbrae.
Illa, quid Actaeon, nescit; dextramque precanti
Abstulit: Inoo lacerata est altera raptu.

Non habet infelix quae matri brachia tendat
Trunca sed ostendens disiectis corpora membris,
725 Adspice, mater, ait. Visis ululavit Agave;
Collaque iactavit, movitque per aëra crinem:
Avulsumque caput digitis complexa cruentis
Clamat, lo comites, opus haec victoria nostrum est.
Non citius frondes autumno frigore tactas,
730 Iamque male haerentes alta rapit arbore ventus;
Quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
Talibus exemplis monitae nova: sacra frequentant,
Turaque dant, sanctasque colunt Ismenides aras.

« ZurückWeiter »