Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER QVARTVS.

At non Alcithoë Minyeïas orgia censet
Accipienda Dei: sed adhuc temeraria Bacchum
Progeniem negat esse lovis: sociasque sorores
Impietatis habet. Festum celebrare sacerdos,
Immunesque operum dominas, famulasque suorum 5
Pectora pelle tegi, crimales solvere vittas,
Serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos,
Jusserat: et saevam laesi fore numinis iram
Vaticinatus erat. Parent matresque nurusque;
Telasque, calathosque, infectaque pensa reponunt: 10
Turaque dant: Bacchumque vocant, Bromiumque,
Lyaeumque,

Ignigenamque, satumque iterum, solumque

bimatrem.

Additur his Nyseus, indetonsusque Thyoneus,
Et cum Lenaeo genialis consitor uvae,
Nycteliusque, Eleleusque parens, et läcchus, et

Evan:

Et quae praeterea per Graias plurima gentes Nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumta iuventas:

Tu puer aeternus, tu formosissimus alto

15

Conspiceris coelo: tibi, cum sine cornibus adstas,
Virgineum caput est: Oriens tibi victus, adusque 20
Decolor extremo qua tingitur India Gange.
Penthea tu, venerande, bipenniferumqueLycurgum

Sacrilegos mactas: Tyrrhenaque mittis in aequor Corpora. Tu biiugum pictis insignia frenis 25 Colla premis lyncum: Bacchae Satyrique se. quuntur:

Quique senex ferula titubantes ebrius artus Sustinet; et pando non fortiter haeret asello. Quacunque ingrederis; clamor iuvenilis, et una Femineae voces, impulsaque tympana palmis, 30 Concavaque aera sonant, longoque foramine buxus. Pacatus mitisque, rogant Ismenides, adsis: Iussaque sacra colunt. Solae Minyeïdes intus, Intempestiva turbantes festa Minerva,

Aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant, 35 Aut haerent telae, famulasque laboribus urgent. E quibus una levi deducens pollice filum: Dum cessant aliae, commentaque sacra fre. quentant,

Nos quoque, quasPallas, meliorDea, detinet, inquit, Vtile opus manuum vario sermone levemus: 40 Perque vices aliquid, quod tempora longa videri Non sinat, in medium vacuas referamus ad aures. Dicta probant, primamque iubent narrare sorores. Illa, quid e multis referat, nam plurima norat, Cogitat; et dubia est, de te, Babylonia, narret, 45 Derceti, quam versa squamis velantibus artus Stagna Palaestini credunt celebrasse figura: An magis ut sumtis illius filia pennis Extremos albis in turribus egerit annos. Nais an ut cantu, nimiumque potentibus herbis, 50 Verterit in tacitos iuvenilia corpora pisces, Donec idem passa est: an, quae poma alba ferebat, Vt nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor. Haec placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, Talibus orsa modis, lana sua fila sequente.

55 Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, Altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,

65

Contiguas tenuere domos: ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam, primosque gradus vicinia fecit;
Tempore crevit amor: taedae quoque iure coissent; 60
Sed vetuere patres. Quod non potuere vetare,
Ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest: nutu, signisque loquuntur.
Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
Cum fieret, paries domui communis utrique.
Id vitium nulli per saecula longa notatum;
Quid non sentit amor? primi sensistis amantes,
Et voci fecistis iter: tutaeque per illud
Murmure blanditiae minimo transire solebant.
Saepe, ut constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc:
Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris;
Invide, dicebant, paries, quid amantibus obstas?
Quantum erat, ut sineres nos toto corpore iungi!
Aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres! 75
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
Quod datus est verbis ad amicas transitus aures.
Talia diversa nequidquam sede locuti,
Sub noctem dixere Vale: partique dedere
Oscula quisque suae, non pervenientia contra.
Postera nocturnos Aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas:

Ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo
Multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti
Fallere custodes, foribusque excedere tentent:
Cumque domo exierint, urbis quoque claustra
relinquant:

Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
Conveniant ad busta Nini: lateantque sub umbra
Arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis,
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent: et lux, tarde decedere visa,

7༠

80

[ocr errors]

85

[ocr errors]

Praecipitatur aquis, et aquis nox surgit ab isdem. Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe Egreditur, fallitque suos: adopertaque vultum 95 Pervenit ad tumulum: dictaque sub arbore sedit. Audacem faciebat amor. Venit ecce! recenti Caede leaena boum spumantes oblita rictus, Depositura sitim vicini fontis in unda.

Quam procul ad Lunae radios Babylonia Thisbe 100 Vidit: et obscurum trepido pede fugit in antrum. Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit. Vt lea saeva sitim multa compescuit unda, Dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa Ore cruentato tenues laniavit amictus. 105 Serius egressus vestigia vidit in alto

Pulvere certa ferae, totoque expalluit ore
Pyramus. Vt vero vestem quoque sanguine tinctam
Reperit; Vna duos nox, inquit, perdet amantes.
E quibus illa fuit longa dignissima vita.

110 Nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metus qui iussi nocte venires:
Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O! quicunque sub hac habitatis rupe, leones.
115 Sed timidi est optare necem. Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactae secum fert arboris umbram.
Vtque dedit notae lacrimas, dedit oscula, vesti:
Accipe nunc, inquit, nostri quoque sanguinis

haustus,

Quoque erat accinctus; demittit in ilia ferrum. 120 Nec mora; ferventi moriens e vulnere traxit. Vt iacuit resupinus humi; cruor emicat alte; Non aliter, quam cum vitiato fistula plumbo Scinditur, et tenues stridente foramine longe Eiaculatur aquas; atque ictibus aëra rumpit. 125 Arborei foetus adspergine caedis in atram

Vertuntur faciem: madefactaque sanguine radix

Puniceo tingit pendentia mora colore.

Ecce! metu nondum posito, ne fallat amantem,
Illa redit: iuvenemque oculis, animoque requirit:
Quantaque vitarit narrare pericula gestit.
Vtque locum, et versam cognovit in arbore formam;
Sic facit incertam pomi color; haeret, an haec sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum; retroque pedem tulit: oraque buxo
Pallidiora gerens, exhorruit, aequoris instar,
Quod fremit, exigua cum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores;
Percutit indignos claro plangore lacertos:
Et laniata comas, amplexaque corpus amatum,
Vulnera supplevit lacrimis; fletumque cruori
Miscuit: et gelidis in vultibus oscula figens,
Pyrame, clamavit, quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde: tua te, carissime, Thisbe
Nominat: exaudi; vultusque attolle iacentes.
Ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatos
Pyramus erexit, visaque recondidit illa.

Quae postquan vestemque suam cognovit, et ense
Vidit ebur vacuum; Tua te manus, inquit, amorque
Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum

130

135

140

145

155

[oc manus: est et amor, dabit hic in vulnera vires. 150
Fersequar extinctum: letique miserrima dicar
aussa, comesque tui: quique a me morte revelli
Heu! sola poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O! multum miseri, meus illiusque, parentes,
Vt, quos serus amor, quos hora novissima iunxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quae ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum;
Signa tene caedis: pullosque, et luctibus aptos
Semper habe foetus, gemini monumenta cruoris.
Dixit: et aptato pectus mucrone sub imum

160

« ZurückWeiter »