565 Corripiunt dictis:'frustraque inhibere laborant. Acrior admonitu est, irritaturque retenta Lenius, et modico strepitu decurrere vidi. 570 At, quacunque trabes obstructaque saxa tenebant, Spumeus, et fervens, et ab obiice saevior ibat. sacrorum 575 Cepimus: et tradunt manibus post terga ligatis, Sacra Dei quondam Tyrrhena gente secutum. Adspicit huncoculisPentheus,quos ira tremendos - Fecerat: et, quamquam poenae vix tempora differt, 0! periture, tuaque aliis documenta dature 580 Morte, ait, ede tuum nomen, nomenque parentum, Et patriam; morisque novi cur sacra frequentes. Non mihi, quae duri colerent, pater, arva iuvenci, 585 Lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit. Pauper et ipse fuit: linoque solebat et hamo Accipe, quas habeo, studii successor et heres, 590 Dixit, opes: moriensque mihi nihil ille reliquit, Praeter aquas; unum hoc possum appellare paternum. Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, Addidici regimen, dextra moderante, carinae Flectere: et Oleniae sidus pluviale capellae, 595 Taygetenque, Hyadasque oculis Arctonque notavi, Ventorumque domos, et portus puppibus aptos Doque leves saltus: udaeque immittor arenae. dumque: dumque Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus: Hoc omnes alii. Praedae tam caeca cupido est. 620 Non tamen hanc sacro violari pondere pinum Perpetiar, dixi: pars hic mihi maxima iuris. Inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni De numero Lycabas: qui Tusca pulsus ab urbe Exsilium, dira poenam pro caede, luebat. 625 Is mihi, dum resto, iurenili guttura pugno Rupit: et excussuni misisset in aequora; si non Haesissem, quamvis amens, in fune retentus. Impia turba probant factum. Tum denique Bacchus, Bacchus enim fuerat, veluti clamore solutus 630 Sit sopor, aque mero redeant in pectora sensus; Quid facitis? quis clamor! ait; qua, dicite, nautae, Pone metum, Proreus, et quos contingere portus 635 Ede velis, dixit; terra sistere petita. Naxon, ait Liber, cursus advertite vestros. Sic fore: meque iubent pictae dare vela carinae. 640 Dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti, Quid facis, o! demens ? quis te furor, inquit, Acoete, Obstupui: Capiatque alius moderamina, dixi: 645 Meque ministerio scelerisque artisque removi. Increpor a cunctis; totumque immurmurat agmen. Explet opus: Naxoque petit diversa relicta. 650 Tum Deus illudens, tanquam modo denique fraudem Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, 655 Si puerum iuvenes, si multi fallitis unum? Iamdudum flebam. Lacrimas manus impia nostras Est Deus; adiuro, tam me tibi vera referre, 660 Quam veri maiora fide. Stetit aequore puppis Haud aliter, quam si siccum navale teneret. Impediunt hederae remos, nexuque recurvo 665 Serpunt; et gravidis distinguunt vela corymbis. 670 Ipse, racemiferis frontem circumdatus uvis, Praebuimus longis, Pentheus, ambagibus aures, rursus: 690 700 74 P. OV. NAS. METAMORPH. LIB. III. Perstat Echionides; nec iam iubet ire, sed ipse Vadit, ubi, electus facienda ad sacra, Cithaeron Cantibus et clara bacchantum voce sonabat. Vt fremit acer equus, cum bellicus aere canoro 905 Signa dedit tubicen, pugnaeque assumit amorem: Penthea sic ictus longis ululatibus aether Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, Purus ab arboribus, spectabilis undique campus. 710 Hic oculis illum cernentem sacra profanis Prima videt, prima est insano concita motu, Ille aper, in nostris errat qui maximus agris, 715 Ille mihi feriendus aper. Ruit omnis in unum Turba furens: cunctae coëunt, cunctaeque se quuntur, Iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, Iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. Saucius ille tamen, Fer opem, matertera, dixit, . 720 Autonoë: moveant animos Actaeonis umbrae. Illa, quid Actaeon, nescit; dextramque precanti Trunca sed ostendens disiectis corpora membris, 725 Adspice, mater, ait. Visis ululavit Agave; Collaque iactavit, movitque per aëra crinem: Non citius frondes autumno frigore tactas, 730 Iamque male haerentes alta rapit arbore ventus; Quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. |