Vox manet. Ossa ferunt lapidis traxisse figuram. [Inde latet silvis: nulloque in monte videtur; Omnibus auditur. sonus est, qui vivit in illa.]
Sic hanc, sic alias, undis aut montibus ortas, Luserat hic Nymphas; sic coetus ante viriles. Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens, Sic amet iste licet, sic non potiatur amato, Dixerat. Assensit precibus Rhamnusia iustis.
Fons erat illimis, nitidis argenteus undis, Quem neque pastores, neque pastae monte capellae Contigerant, aliudve pecus: quem nulla volucris, Nec fera turbarat, nec lapsus ab arbore ramus. Gramen erat circa, quod proximus humor alebat: Silvaque, sole lacum passura tepescere nullo. Hic puer, et studio venandi lassus et aestu, Procubuit; faciemque loci, fontemque secutus. Dumque sitim sedare cupit; sitis altera crevit. Dumque bibit, visae correptus imagine formae, Spem sine corpore amat: corpus putat esse, quod umbra est.
Adstupet ipse sibi: vultuque immotus eodem Haeret, ut e Pario formatum marmore signum. Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus, 420 Et dignos Baccho, dignos et Apolline crines ; Impubesque genas, et eburnea colla, decusque Oris, et in niveo mistum candore ruborem; Cunctaque miratur, quibus est mirabilis; ipse Se cupit imprudens; et, qui probat, ille probatur. 425 Dumque petit, petitur: pariterque incendit, et ardet.
Irrita fallaci quoties dedit oscula fonti!
In medias quoties, visum captantia collum, Brachia mersit aquas; nec se deprendit in illis! Quid videat, nescit; sed, quod videt, uritur illo. 450 Atque oculos idem, qui decipit, incitat error. Credule, quid frustra simulacra fugacia captas? Ov T. II.
Quod petis, est nusquam: quod amas, avertere,
Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est, 435 Nil habet ista sui, tecumque venitque, manetque Tecum discedat; si tu discedere possis. Non illum Cereris, non illum cura quietis Abstrahere inde potest: sed opaca fusus in herba Spectat inexpleto mendacem lumine formam: 440 Perque oculos perit ipse suos: paulumque levatus, Ad circumstantes tendens sua brachia silvas; Ecquis, io silvae, crudelius, inquit, amavit? Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis. Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, 445 Qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
Et placet, et video: sed quod videoque, placetque, Non tamen invenio: tantus tenet error amantem. Quoque magis doleam; nec nos mare separat
Nec via, nec montes, nec clausis moenia portis. 450 Exigua prohibemur aqua. Cupit ipse teneri. Nam quoties liquidis porreximus oscula lymphis Hic toties ad me resupino nititur ore.
Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
Quisquis es, huc exi: quid me, puer unice, fallis? 455 Quove petitus abis? certe nec forma, nec aetas Est mea, quam fugias: et amarunt me quoque
Spem mihi nescio quam vultu promittis amico: Cumque ego porrexi tibi brachia, porrigis ultro: Cum risi, arrides: lacrimas quoque saepe notavi, 460 Me lacrimante, tuas; nutu quoque signa remittis: Et, quantum motu formosi suspicor oris,
Verba refers, aures non pervenientia nostras. In te ego sum, sensi: nec me mea fallit imago. Vror amore mei. flammas moveoque feroque.
Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo?
Quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. O! utinam nostro secedere corpore possem! Votum in amante novum; vellem, quod amamus, abesset.
Iamque dolor vires adimit: nec tempora vitae Longa meae superant: primoque exstinguor in 170
Nec mihi mors gravis est, posituro morte dolores. Hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset. Nunc duo concordes anima moriemur in una. Dixit, et ad faciem rediit male sanus eandem; Et lacrimis turbavit aquas: obscuraque moto Reddita forma lacu est. Quam cum vidisset abire; Quo fugis? o remane; nec me, crudelis, amantem Desere, clamavit: liceat, quod tangere non est, Adspicere; et misero praebere alimenta furori. Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora, Nudaque marmoreis percussit pectora palmis. Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem; Non aliter, quam poma solent, quae candida parte, Parte rubent: aut ut variis solet uva racemis Ducere purpureum, nondum matura, colorem. Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda; Non tulit ulterius: sed, ut intabescere flavae Igne levi cerae, matutinaeve pruinae Sole tepente solent, sic attenuatus amore Liquitur; et caeco paulatim carpitur igni. Et neque iam color est misto candore rubori; Nec vigor, et vires, et quae modo visa placebant, Nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, Indoluit: quotiesque puer miserabilis, Eheu, Dixerat; haec resonis iterabat vocibus, Eheu. Cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
Haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. Vltima vox solitam fuit haec spectantis in undam: 500 Heu! frustra dilecte puer! totidemque remisit Verba locus: dictoque Vale, Vale inquit et Echo, Ille caput viridi fessum submisit in herba.
Lumina nox claudit, domini mirantia formam. Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, 505 In Stygia spectabat aqua. Planxere sorores Naïdes: et sectos fratri posuere capillos.
Planxere et Dryades. plangentibus assonat Echo. Iamque rogum, quassasque faces, feretrumque
Nusquam corpus erat: croceum pro corpore florem 510 Inveniunt, foliis medium cingentibus albis.
Cognita res meritam vati per Achaïdas urbes Attulerat famam: nomenque erat auguris ingens. Spernit Echionides tamen hunc, ex omnibus unus Contemtor Superum, Pentheus: praesagaque ridet 515 Verba senis: tenebrasque et cladem lucis ademtae Obiicit. Ille movens albentia tempora canis, Quam felix esses, si tu quoque luminis huius Orbus, ait, fieres, ne Bacchia sacra videres! Iamque dies aderit, iamque haud procul auguror
520 Qua novus huc veniat, proles Semeleïa, Liber. Quem nisi templorum fueris dignatus honore; Mille lacer spargere locis: et sanguine silvas Foedabis, matremque tuam, matrisque sorores. Evenient: neque enim dignabere numen honore: 525 Meque sub his tenebris nimium vidisse quereris. Talia dicentem proturbat Echione natus.
Dicta fides sequitur; responsaque vatis aguntur. Liber adest: festisque fremunt ululatibus agri. Turba ruunt: mistaeque viris matresque nurasque, 530 Vulgusque, proceresque, ignota ad sacra feruntur. Quis furor anguigenae, proles Mavortia, vestrās
Attonuit mentes? Pentheus ait· aerane tantum Aere repulsa valent? et adunco tibia cornu? Et magicae fraudes? ut,quos non belliger ensis, Non tuba terruerint, non strictis agmina telis, Femineae voces, et mota insania vino, Obscoenique greges, et inania tympana vincant? Vosne, senes, mirer? qui longa per aequora vecti Hac Tyron, hac profugos posuistis sede Penates, Nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, 540 O! iuvenes, propiorque meae; quos arma tenere, Non thyrsos; galeaque tegi, non fronde, decebat? Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati: Illiusque animos, qui multos perdidit unus, Sumite serpentis. Pro fontibus ille lacuque Interiit: at vos pro fama vincite vestra. Ille dedit leto fortes: vos pellite molles, Et patrium revocate decus. Si fata vetabant Stare diu Thebas; utinam tormenta virique
Moenia diruerent: ferrumque ignisque sonarent! 550 Essemus miseri sine crimine: sorsque querenda, Non celanda foret: lacrimaeque pudore carerent. At nunc a puero Thebae capientur inermi: Quem neque bella iuvant, nec tela, nec usus
Sed madidus myrrha crinis, mollesque coronae, Purpuraque, et pictis intextum vestibus aurum. Quem quidem ego actutum, modo vos absistite, cogam
Assumtumque patrem commentaque sacra fateri. An satis Acrisio est animi, contemnere vanum Numen, et Argolicas venienti claudere portas; Penthea terrebit cum totis advena Thebis? Ite citi; famulis hoc imperat; ite, ducemque Attrahite huc vinctum: iussis mora segnis abesto. Hunc avus, hunc Athamas, hunc caetera turba
« ZurückWeiter » |