Vivit, et exspirat, modo quas acceperat, auras. Exemploque pari furit omnis turba: suoque Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres. lamque brevis spatium vitae sortita iuventus Sanguineam trepido plangebant pectore matrem; 125 Quinque superstitibus: quorum fuit unus Echion. Is sua iecit humi, monitu Tritonidis, arma; Fraternaeque fidem pacis petiitque, deditque. Hos operis comites habuit Sidonius hospes; Cum posuit iussam Phoebeïs sortibus urbem. Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme, videri Exsilio felix: soceri tibi Marsque Venusque Contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, Tot natos, natasque, et, pignora cara, nepotes. Hos quoque iam iuvenes; sed, scilicet,ultima semper 135 Exspectanda dies homini: dicique beatus Ante obitum nemo supremaque funera debet. Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas Caussa fuit luctus, alienaque cornua fronti Addita, vosque canes satiatae sanguine herili. At bene si quaeras; Fortunae crimen in illo, Non scelus invenies; quod enim scelus error ha- bebat?
Mons erat, infectus variarum caede ferarum: Iamque dies rerum medias contraxerat umbras; Et Sol ex aequo méta distabat utraque; Cum iuvenis placido per devia lustra vagantes Participes operum compellat Hyantius ore: Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum: Fortunamque dies habuit satis. Altera lucent Cum croceis evecta rotis Aurora reducet, Propositum repetamus opus: nuncPhoebus utraque Distat idem terra; finditque vaporibus arva. Sistite opus praesens: nodosaque tollite lina. Iussa viri faciunt, intermittuntque laborem. Vallis erat, piceis et acuta densa cupressu;
Nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae: Cuius in extremo est antrum nemorale recessu, Arte laboratum nulla: simulaverat artem Ingenio Natura suo: nam pumice vivo, 160 Et levibus tophis nativum duxerat arcum. Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, Margine gramineo patulos incinctus hiatus. Hic Dea silvarum, venatu fessa, solebat Virgineos artus liquido perfundere rore. 165 Quo postquam subiit; Nympharum tradidit uni Armigerae iaculum, pharetramque, arcusque
Altera depositae subiecit brachia pallae. Vincla duae pedibus demunt: nam doctior illis Ismenis Crocale, sparsos per colla capillos 170 Colligit in nodum; quamvis erat ipsa solutis. Excipiunt laticem Nepheleque, Hyaleque, Rha
Et Psecas, et Phiale; funduntque capacibus urnis. Dumque ibi perluitur solita Titania lympha; Ecce! nepos Cadmi, dilata parte laborum, 175 Per nemus ignotum non certis passibus errans, Pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. Qui simul intravit rorantia fontibus antra; Sicut erant, viso nudae sua pectora Nymphae Percussere viro; subitisque ululatibus omne 180 Implevere nemus: circumfusaeque Dianam Corporibus texere suis. Tamen altior illis Ipsa Dea est, colloque tenus supereminet omnes. Qui color infectis adversi Solis ab ictu
Nubibus esse solet, aut purpureae Aurorae: 185 Is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
Quae quanquam comitum turba est stipata suarum, In latus obliquum tamen adstitit: oraque retro Flexit: et ut vellet promtas habuisse sagittas, Quas habuit, sic hausit aquas: vultumque virilem
Perfudit: spargensque comas ultricibus undis, Addidit haec cladis praenuntia verba futurae; Nunc tibi me posito visam velamine narres, Si poteris narrare, licet. Nec plura minata, Dat sparso capiti vivacis cornua cervi:
Dat spatium collo: summasque cacuminat aures: 195 Cum pedibusque manus, cum longis brachia mutat Cruribus: et velat maculoso vellere corpus. Additus et pavor est. Fugit Autonoeïus heros: Et se tam celerem cursu miratur in ipso. Vt vero solitis sua cornua vidit in undis,
Me miserum! dicturus erat: vox nulla secuta est. Ingemuit; vox illa fuit; lacrimaeque per ora Non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. Quid faciat? repetatne domum, regalia tecta?
An lateat silvis? timor hoc, pudor impedit illud. 205 Dum dubitat, videre canes: primusque Melampus, Ichnobatesque sagax latratu signa dedere; Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. Inde ruunt alii rapida velocius aura,
Pamphagus, et Dorceus, et Oribasus; Arcades
Nebrophonosque valens, et trux cum Laelape Theron,
Et pedibus Pterelas, et naribus utilis Agre, Hylaeusque fero nuper percussus ab apro, Deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta Poemenis, et natis comitata Harpyia duobus, Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon: Et Dromas, et Canace, Sticteque, et Tigris, et Alce, Et niveis Leucon, et villis Asbolus atris, Praevalidusque Lacon, et cursu fortis Aëllo, Et Thous, et Cyprio velox cum fratre Lycisce: Et nigram medio frontem distinctus ab albo Harpalos et Melaneus, hirsutaque corpore Lachne Et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati
Labros, et Agriodos, et acutae vocis Hylactor: 225 Quosque referre mora est. Ea turba cupidine praedae
Per rupes, scopulosque, adituque carentia saxa, Qua via difficilis, quaque est via nulla, feruntur. Ille fugit, per quae fuerat loca saepe secutus. Heu! famulos fugit ipse suos! clamare libebat: 230 Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum. Verba animo desunt: resonat latratibus aether. Prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit:
Proxima Theridamas; Oresitrophus haesit in armo. Tardius exierant; sed per compendia montis 235 Anticipata via est. Dominum retinentibus illis, Caetera turba coit, confertque in corpore dentes. lam loca vulneribus desunt. Gemit ille, sonumque, Etsi non hominis, quem non tamen edere possit Cervus,habet: moestisque replet iuga nota querelis: 240 Et genibus supplex positis, similisque roganti, Circumfert tacitos, tanquam sua brachia, vultus. At comites rapidum solitis hortatibus agmen Ignari instigant, oculisque Actaeona quaerunt; Et velut absentem certatim Actaeona clamant. 245 Ad nomen caput ille refert: ut abesse queruntur, Nec capere oblatae segnem spectacula praedae, Vellet abesse quidem; sed adest: velletque videre, Non etiam sentire, canum fera facta suorum. Vndique circumstant: mersisque in corpore rostris 250 Dilacerant falsi dominum sub imagine cervi. [Nec nisi finita per plurima vulnera vita Ira pharetratae fertur satiata Dianae.]
Rumor in ambiguo est: aliis violentior aequo Visa Dea est: alii laudant, dignamque severa 255 Virginitate vocant. Pars invenit utraque caussas. Sola Iovis coniux non tam culpetne probetne Eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae Gaudet: et a Tyria collectum pellice transfert
In generis socios odium. Subit ecce! priori Caussa recens; gravidamque dolet de semine magni 260 Esse Iovis Semelen: tum linguam ad iurgia solvit. Profeci quid enim toties per iurgia? dixit.
Ipsa petenda mihi est: ipsam, si maxima Iuno Rite vocor, perdam; si me gemmantia dextra Sceptra tenere decet; si sum regina, Iovisque Et soror et coniux: certe soror. At,puto, furto est Contenta: et thalami brevis est iniuria nostri. Concipit; id deerat: manifestaque crimina pleno Fert utero: et mater, quod vix mihi contigit uni, De love vult fieri: tanta est fiducia formae. Fallat eam faxo: nec sim Saturnia; si non Ab love mersa suo Stygias penetrarit in undas. Surgit ab his solio, fulvaque recondita nube Limen adit Semeles; nec nubes ante removit, Quam simulavit anum: posuitque ad tempora
Sulcavitque cutem rugis: et curva trementi Membra tulit passu: vocem quoque fecit anilem: Ipsaque fit Beroë, Semeles Epidauria nutrix. Ergo ubi, captato sermone, diuque loquendo, Ad nomen venere Iovis; suspirat: et, Optem lupiter ut sit, ait: metuo tamen omnia. Multi Nomine Divorum thalamos subiere pudicos. Nec tamen esse Iovis satis est: det pignus amoris; Si modo verus is est: quantusque, et qualis ab altą Junone excipitur; tantus, talisque rogato Det tibi complexus: suaque ante insignia sumat. Talibus ignarum Iuno Cadmeïdą dictis
Formarat. Rogat illą Iovem sine nomine munus. Cui Deus, Elige, ait: nullam patiere repulsam. Quoque magis credas; Stygii quoque conscia sunto 290 Numina torrentis, timor et Deus ille Deorum. Laeta malo, nimiumque potens, perituraque
« ZurückWeiter » |