Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

830 Vocis haberet iter. Saxum iam colla tenebat;

Oraque duruerant: signumque exsangue sedebat
Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.

Has ubi verborum poenas mentisque profanae Cepit Atlantiades; dictas a Pallade terras 835 Linquit, et ingreditur iactatis aethera pennis.

Sevocat hunc genitor; nec caussam fassus amoris,
Fide minister, ait, iussorum, nate, meorum,
Pelle moram, solitoque celer delabere cursu:

Quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra 840 Suspicit, indigenae Sidonida nomine dicunt,

Hanc pete: quodque procul montano gramine pasci
Armentum regale vides, ad littora verte.
Dixit: et expulsi iamdudum monte iuvenci

Littora iussa petunt: ubi magni filia regis 845 Ludere, virginibus Tyriis comitata, solebat.

Non bene conveniunt, nec in una sede morantur
Maiestas et amor. Sceptri gravitate relicta,
Ille pater rectorque Deúm, cui dextra trisulcis

Ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, 850 Induitur tauri faciem: mistusque iuvencis

Mugit, et in teneris formosus obambulat herbis
Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri
Calcavere pedis, nec solvit aquaticus Auster.

Colla toris exstant: armis palearia pendent: 855 Cornua parva quidem; sed quae contendere possis

Facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:
Pącem vultus habet. Miratur Agerrore nata,

Quod tam formosus, quod proelia nulla minetur. 860 Sed, quamvis mitem, metuit contingere primo:

Mox adit: et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans; et, dum veniat sperata voluptas,
Oscula dat manibus: vix, ah! rix, caetera differt.

Et nunc alludit, viridique exsultat in herba: 865 Nunc latus in fulvis niveum deponit arenis.

[ocr errors]

Paulatimque metu demto, modo pectora praebet
Virginea plaudenda manu; modo cornua sertis
Impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo,
Nescia quem premeret, tergo considere tauri;
Cum Deus a terra, siccoque a littore, sensim

870
Falsa pedum primis vestigia ponit in undis.
Inde abit ulterius, mediique per aequora ponti
Fert praedam. Pavet haec, littusque ablata relictum
Respicit; et dextra cornum tenet; altera dorso
Imposita est: tremulae sinuantur flamine vestes. 875

P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON

LIBER TERTIVS.

[ocr errors]

Iamque Deus, posita fallacis imagine tauri,
Se confessus erat; Dictaeaque rura tenebat:
Cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
Imperat: et poenam, si non invenerit, addit
Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.

5
Orbe pererrato, quis enim deprendere possit
Furta lovis ? profugus patriamque, iramque parentis
Vitat Agenorides; Phoebique oracula supplex
Consulit, et, quae sit tellus habitanda, requirit.
Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis,
Nullum passa iugum, curvique immunis aratri.
Hac duce carpe vias, et, qua requieverit herba,
Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro: Incustoditam lente videt ire iuvencam,

15 Nullum servitii signum cervice gerentem.

10

[ocr errors]

Subsequitur, pressoque legit vestigia gressu;
Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.

lam vada Cephisi, Panopesque evaserat arva: 20 Bos stetit; et tollens spatiosam cornibus altis

Ad coelum frontem, mugitibus impulit auras. Atque ita , respiciens comites sua terga sequentes, Procubuit, teneraque latus submisit in herba.

Cadmus agit grates, peregrinaeque oscula terrae 25 Figit: et ignotos montes agrosque salutat.

Sacra lovi facturus erat: iubet ire ministros,
Et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat, nulla violata securi;
Est specus in medio, virgis ac vimine densus,
30 Efficiens humilem lapidum compagibus arcum ;

Vberibus fecundus aquis; hoc conditus antro
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno:
Tresque vibrant linguae: triplici stant ordine

dentes.
35.Quem postquam Tyria lucum de gente profecti

Infausto tetigere gradu; demissaque in undas Vrna dedit sonitum; longum caput extulit antro Caeruleus serpens; horrendaque sibila misit.

Effluxere urnae manibus: sanguisque relinquit 40 Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.

Ille volubilibus squamosos nexibus orbes
Torquet, et immensos saltu sinuatur in arcus:
Ac media plus parte leves erectus in auras

Despicitomne nemus:tantoque est corpore,quanto, 45 Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.

Nec mora: Phoenicas, sive illi tela parabant,
Sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
Occupat; hos morsu, longis complexibus illos,

Hos necat afflatos funesti tabe veneni.
30 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:

Quae mora sit sociis miratur Agenore natus;

Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni
Pellis erat: telum splendenti lancea ferro,
Et iaculum; teloque animus praestantior omni.
Vt nemus intravit, letataque corpora vidit, 55
Victoremque supra spatiosi corporis hostem,
Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua;
Aut ultor vestrae, fidissima corpora , mortis,
Aut comes, inquit, ero. Dixit: dextraque molarem
Sustulit; et magnum magno conamine misit. 60
Illius impulsu cum turribus ardua celsis
Moenia mota forent; serpens sine vulnere mansit.
Loricaeque modo squamis defensus, et atrae
Duritia pellis, validos cute repulit ictus.
At non duritia iaculum quoque vincit eadem; 65
Quod medio lentae fixum curvamine spinae
Constitit; et toto descendit in ilia ferro.
Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit:
Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit.
Idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,
Vix tergo eripuit: ferrum tamen ossibus haeret.
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras
Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis :
Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus:
Terraque rasa sonat squamis; quique halitus exit 75
Ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
Ipse modo immensum spiris facientibus orbem
Cingitur: interdum longa trabe rectior exit.
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis,
Fertur, et obstantes proturbat pectore silvas.
Cedit Agenorides paulum, spolioque leonis
Sustinet incursus; instantiaque ora retardat
Cuspide praetenta. Furit ille, et inania duro
Vulnera dat ferro: frangitque in acumine dentes.
Iamque venenifero sanguis manare palato

35 Coeperat; et virides adspergine tinxerat herbas: Sed leve vulnus erat: quia se retrahebat ab ictu;

70

80

Laesaque colla dabat retro; plagamque sedere

Cedendo arcebat, nec longius ire sinebat:
90 Donec Agenorides coniectum in gutture ferrum

Vsque sequens pressit: dum retro querius eunti
Obstitit; et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor, et imae

Parte flagellari gemuit sua robora caudae.
95 Dum spatium victor victi considerat hostis;
Vox subito audita est: neque erat cognoscere

promtum,
Vnde; sed audita est; Quid, Agenore nate, per.

emtum
Serpentem spectas? et tu spectabere serpens.

Ille diu pavidus, pariter cum mente colorem 100 Perdiderat; gelidoque comae terrore rigebant.

Ecce! viri fautrix, superas delapsa per auras
Pallas adest: motaeque iubet supponere terrae
Vipereos dentes, populi incrementa futuri.

Paret: et, ut presso sulcum patefecit aratro, 105 Spargit humi iussos, mortalia semina, dentes,

Inde, fide maius, glebae coepere moveri:
Primaque de sulcis acies apparuit hastae.
Tegmina mox capitum picto nutantia cono:

Mox humeri pectusque, onerataque brachia telis 110 Existunt: crescitque seges clypeata virorum.

Sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,
Surgere signa solent; primumque ostendere

vultum,
Caetera paulatim: placidoque educta tenore

Tota patent; imoque pedes in margine ponunt. 115 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:

Ne cape, de populo, quem terra creaverat, unus
Exclamat; nec te civilibus insere bellis.
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum

Cominus ense ferit: iaculo cadit eminus ipse. 120 Hic quoque, qui leto dederat, non longius illo

« ZurückWeiter »