Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

760 Protinus Invidiae, nigro squalentia tabo,
Tecta petit. Domus est imis in vallibus antri
Abdita, sole carens, non ulli pervia vento;
Tristis, et ignavi plenissima frigoris; et quae
Igne vacet semper, caligine semper abundet.
765 Huc ubi pervenit belli metuenda virago;
Constitit ante domum; neque enim succedere tectis
Fas habet; et postes extrema cuspide pulsat.
Concussae patuere fores. Videt intus edentem
Vipereas carnes, vitiorum alimentą suorum,
770 Invidiam: visaque oculos avertit: at illa
Surgit humo pigre, semesarumque relinquit
Corpora serpentum: passuque incedit inerti.
Vtque Deam vidit, formaque armisque decoram ;
Ingemuit; vultumque ima ad suspiria duxit.
775 Pallor in ore sedet: macies in corpore toto:
Nusquam recta acies: livent rubigine dentes:
Pectora felle virent: lingua est suffusa veneno.
Risus abest; nisi quem visi movere dolores.
Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis:
780 Sed videt ingratos, intabescitque videndo,
Successus hominum: carpitque et carpitur una:
Suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat
illam,

Talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
Infice tabe tua natarum Cecropis unam:
785 Sic opus est. Aglauros ea est. Haud plura locuta
Fugit; et impressa tellurem repulit hasta.

Illa, Deam obliquo fugientem lumine cernens, Murmura parva dedit: successurumque Minervae Indoluit: baculumque capit; quod spinea totum 790 Vincula cingebant: adopertaque nubibus atris, Quacunque ingreditur, florentia proterit arva, Exuritque herbas, et summa cacumina carpit: Afflatuque suo populos, urbesque, domosque Polluit: et tandem Tritonida conspicit arcem,

Ingeniis, opibusque, et festa pace virentem:
Vixque tenet lacrimas; quia nil lacrimabile cernit.
Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae;
Iussa facit: pectusque manu ferrugine tincta
Tangit: et hamatis praecordia sentibus implet:
Inspiratque nocens virus; piceumque per ossa
Dissipat, et medio spargit pulmone venenum.
Neve mali spatium caussae per latius errent,
Germanam ante oculos, fortunatumque sororis
Coniugium, pulchraque Deum sub imagine ponit:
Cunctaque magna facit, quibus irritata, dolore
Cecropis occulto mordetur; et anxia nocte,
Anxia luce gemit; lentaque miserrima tabe
Liquitur, ut glacies incerto saucia sole:
Felicisque bonis non secius uritur Herses,
Quam cum spinosis ignis supponitur herbis,
Quae neque dant flammas, lenique vapore cre-

mantur.

Saepe mori voluit; ne quidquam tale videret:
Saepe, velut crimen, rigido narrare parenti.
Denique in adverso venientem limine sedit
Exclusura Deum. Cui blandimenta, precesque,
Verbaque iactanti mitissima, Desine, dixit:
Hinc ego me non sum nisi te motura repulso.
Stemus, ait, pacto, velox Cyllenius, isto:
Caelatasque fores virga patefecit. At illi
Surgere conanti partes, quascunque sedendo
Flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri.
Illa quidem recto pugnat se attollere trunco :
Sed genuum iunctura riget, frigusque per artus
Labitur; et pallent amisso sanguine venae.
Vtque malum late solet immedicabile cancer
Serpere, et illaesas vitiatis addere partes;
Sic letalis hiems paulatim in pectora venit:
Vitalesque vias, et respiramina clausit.
Nec conata loqui est; nec, si conata fuisset,

795

800

805

810

815

820

825

830 Vocis haberet iter. Saxum iam colla tenebat; Oraque duruerant: signumque exsangue sedebat Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.

Has ubi verborum poenas mentisque profanae Cepit Atlantiades; dictas a Pallade terras 835 Linquit, et ingreditur iactatis aethera pennis. Sevocat hunc genitor; nec caussam fassus amoris, Fide minister, ait, iussorum, nate, meorum, Pelle moram, solitoque celer delabere cursu: Quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra 840 Suspicit, indigenae Sidonida nomine dicunt, Hanc pete: quodque procul montano gramine pasci Armentum regale vides, ad littora verte. Dixit: et expulsi iamdudum monte iuvenci Littora iussa petunt: ubi magni filia regis 845 Ludere, virginibus Tyriis comitata, solebat. Non bene conveniunt, nec in una sede morantur Maiestas et amor. Sceptri gravitate relicta, Ille pater rectorque Deum, cui dextra trisulcis Ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, 850 Induitur tauri faciem: mistusque iuvencis Mugit, et in teneris formosus obambulat herbis Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri Calcavere pedis, nec solvit aquaticus Auster. Colla toris exstant: armis palearia pendent: 855 Cornua parva quidem; sed quae contendere possis Facta manu, puraque magis perlucida gemma. Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen: Pacem vultus habet. Miratur Agenore nata, Quod tam formosus, quod proelia nulla minetur. 860 Sed, quamvis mitem, metuit contingere primo: Mox adit: et flores ad candida porrigit ora.

Gaudet amans; et, dum veniat sperata voluptas, Oscula dat manibus: vix, ah! vix, caetera differt. Et nunc alludit, viridique exsultat in herba: 865 Nunc latus in fulvis niveum deponit arenis.

Paulatimque metu demto, modo pectora praebet
Virginea plaudenda manu; modo cornua sertis
Impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo,
Nescia quem premeret, tergo considere tauri;
Cum Deus a terra, siccoque a littore, sensim
Falsa pedum primis vestigia ponit in undis.
Inde abit ulterius, mediique per aequora ponti
Fert praedam. Pavet haec, littusque ablata relictum
Respicit; et dextra cornum tenet; altera dorso
Imposita est: tremulae sinuantur flamine vestes. 875

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER TERTIVS.

Iamque Deus, posita fallacis imagine tauri,
Se confessus erat; Dictaeaque rura tenebat:
Cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
Imperat: et poenam, si non invenerit, addit
Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.
Orbe pererrato, quis enim deprendere possit
Furta lovis? profugus patriamque, iramque parentis
Vitat Agenorides; Phoebique oracula supplex
Consulit, et, quae sit tellus habitanda, requirit.
Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis,
Nullum passa iugum, curvique immunis aratri.
Hac duce carpe vias, et, qua requieverit herba,
Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro:
Incustoditam lente videt ire iuvencam,
Nullum servitii signum cervice gerentem.

870

5

10

15

Quae postquam frustra tentata, rogumque parari 620 Sensit, et arsuros supremis ignibus artus; Tum vero gemitus; neque enim coelestia tingi Ora licet lacrimis; alto de corde petitos Edidit: haud aliter, quam cum, spectante iuvenca, Lactentis vituli, dextra libratus ab aure, 625 Tempora discussit claro cava malleus ictu. Vt tamen ingratos in pectora fudit odores: Et dedit amplexus, iniustaque iusta peregit: Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem Semina: sed natum flammis uteroque parentis 630 Eripuit; geminique tulit Chironis in antrum. Sperantemque sibi non falsae praemia linguae Inter aves albas vetuit considere corvum.

Semifer interea divinae stirpis alumno

Laetus erat; mistoque oneri gaudebat honore. 635 Ecce! venit rutilis humeros protecta capillis Filia Centauri: quam quondam Nympha Chariclo, Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit

Ocyrhoën. Non haec artes contenta paternas Edidicisse fuit: fatorum arcana canebat. 640 Ergo ubi fatidicos concepit mente furores, Incaluitque Deo, quem clausum pectore habebat; Adspicit infantem, Totique salutifer orbi Cresce puer, dixit: tibi se mortalia saepe Corpora debebunt: animas tibi reddere ademtas 645 Fas erit: idque semel Dis indignantibus ausus, Posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita: Eque Deo corpus fies exsangue: Deusque,

Qui modo corpus eras: et bis tua fata novabis. Tu quoque, care pater, non iam mortalis, et aevis 650 Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus; Posse mori cupies tum, cum cruciabere dirae Sanguine serpentis, per saucia membra recepto: Teque ex aeterno patientem numina mortis Efficient: triplicesque Deae tua fila resolvent.

« ZurückWeiter »