Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Tho Protinus Invidiae, nigro squalentia tabo,

Tecta petit. Domus est imis in vallibus antri
Abdita, sole carens, non ulli pervia vento;
Tristis, et ignavi plenissima frigoris; et quae

Igne vacet semper, caligine semper abundet. 765 Huc ubi pervenit belli metuenda virago;

Constitit ante domum; neque enim succedere tectis
Fas habet; et postes extrema cuspide pulsat.
Concussae patuere fores. Videt intus edentem
Vipereas carnes,

vitiorum alimenta suorum, 770 Invidiam: visaque oculos avertit: at illa

Surgit humo pigre, semesarumque relinquit
Corpora serpentum: passuque incedit inerti.
Vtque Deam vidit, formaque armisque decoram;

Ingemuit; vultumque ima ad suspiria duxit. 775 Pallor in ore sedet: macies in corpore toto:

Nusquam recta acies: livent rubigine dentes:
Pectora felle virent: lingua est suffusa veneno.
Risus abest; nisi quem visi movere dolores.

Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis: 780 Sed videt ingratos, intabescitque videndo,

Successus hominum: carpitque et carpitur una:
Suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat

illam,
Talibus adfata est breviter Tritonia dictis :

Infice tabe tua natarum Cecropis unam:
785 Sic opus est. Aglauros ea est. Haud plura locuta

Fugit; et impressa tellurem repulit hasta.
Illa, Deam obliquo fugientem lumine cernens,
Murmura parva dedit: successurumque Minervae

Indoluit: baculumque capit; quod spinea totum 790 Vincula cingebant: adopertaque nubibus atris,

Quacunque ingreditur, florentia proterit arva,
Exuritque herbas, et summa cacumina carpit:
Afflatuque suo populos, urbesque, domosque
Polluit: et tandem Tritonida conspicit arcem,

795

Ingeniis, opibusque, et festa pace virentem:
Vixque tenet lacrimas; quia nil lacrimabile cernit.
Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae;
lussa facit: pectusque manu ferrugine tincta
Tangit: et hamatis praecordia sentibus implet:
Inspiratque nocens virus; piceumque per ossa

800
Dissipat, et medio spargit pulmone venenum.
Neve mali spatium caussae per latius errent,
Germanam ante oculos, fortunatumque sororis
Coniugium, pulchraque Deum sub imagine ponit:
Cunctaque magna facit, quibus irritata, dolore 805
Cecropis occulto mordetur; et anxia nocte,
Anxia luce gemit; lentaque miserrima tabe
Liquitur, ut glacies incerto saucia sole:
Felicisque bonis non secius uritur Herses,
Quam cum spinosis ignis supponitur herbis, 810
Quae neque dant flammas, lenique vapore cre-

mantur.
Saepe mori voluit; ne quidquam tale videret:
Saepe, velut crimen, rigido narrare parenti.
Denique in adverso venientem limine sedit
Exclusura Deum. Cui blandimenta, precesque,

815
Verbaque iactanti mitissima, Desine, dixit:
Hinc ego me non sum nisi te motura repulso.
Stemus, ait, pacto, velox Cyllenius, isto:
Caelatasque fores virga patefecit. At illi
Surgere conanti partes, quascunque sedendo 820
Flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri.
Illa quidem recto pugnat se attollere trunco :
Sed genuum iunctura riget, frigusque per artus
Labitur; et pallent amisso sanguine venae.
Vtque malum late solet immedicabile cancer 825
Serpere, et illaesas vitiatis addere partes;
Sic letalis hiems paulatim in pectora venit:
Vitalesque vias, et respiramina clausit.
Nec conata loqui est; nec, si conata fuisset,

830 Vocis haberet iter. Saxum iam colla tenebat;

Oraque duruerant: signumque exsangue sedebat
Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.

Has ubi verborum poenas mentisque profanae

Cepit Atlantiades; dictas a Pallade terras
835 Linquit, et ingreditur iactatis aethera pennis.

Sevocat hunc genitor; nec caussam fassus amoris,
Fide minister, ait, iussorum, nate, meorum,
Pelle moram, solitoque celer delabere cursu:

Quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra 840 Suspicit, indigenae Sidonida nomine dicunt,

Hanc pete: quodque procul montano gramine pasci
Armentum regale vides, ad littora verte.
Dixit: et expulsi iamdudum monte iuvenci

Littora iussa petunt: ubi magni filia regis 845 Ludere, virginibus Tyriis comitata, solebat.

Non bene conveniunt, nec in una sede morantur
Maiestas et amor. Sceptri gravitate relicta,
Ille pater rectorque Deúm, cui dextra trisulcis

Ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, 850 Induitur tauri faciem: mistusque iuvencis

Mugit, et in teneris formosus obambulat herbis
Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri
Calcavere pedis, nec solvit aquaticus Auster.

Colla toris exstant: armis palearia pendent: 855 Cornua parva quidem; sed quae contendere possis

Facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:
Pącem vultus habet. Miratur Agertore nata,

Quod tam formosus, quod proelia nulla minetur. 860 Sed, quamvis mitem, metuit contingere primo:

Mox adit: et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans; et, dum veniat sperata voluptas,
Oscula dat manibus: vix, ah! vix, caetera differt.

Et nunc alludit, viridique exsultat in herba: 865 Nunc latus in fulvis niveum deponit arenis.

Paulatimque metu demto, modo pectora praebet
Virginea plaudenda manu; modo cornua sertis
Impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo,
Nescia quem premeret, tergo considere tauri;
Cum Deus a terra, siccoque a littore, sensim 870
Falsa pedum primis vestigia ponit in undis.
Inde abit ulterius, mediique per aequora ponti
Fert praedam. Pavet haec, littusque ablata relictum
Respicit; et dextra cornum tenet; altera dorso
Imposita est: tremulae sinuantur flamine vestes. 875

P. OVIDII NASONIS MET AMORPHOSEON

LIBER TERTIVS.

[ocr errors]

Iamque Deus, posita fallacis imagine tauri,
Se confessus erat; Dictaeaque rura tenebat:
Cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
Imperat: et poenam, si non invenerit, addit
Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.

5
Orbe pererrato, quis enim deprendere possit
Furta Iovis ?profugus patriamque, iramque parentis
Vitat Agenorides; Phoebique oracula supplex
Consulit, et, quae sit tellus habitanda, requirit.
Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis,
Nullum passa iugum, curvique immunis aratri.
Hac duce carpe vias, et, qua requieverit herba,
Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro: Incustoditam lente videt ire iuvencam,

15 Nullum servitii signum cervice gerentem.

10

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Quae postquam frustra tentata, rogumque parari 6:20 Sensit, et arsuros supremis ignibus artus;

Tum vero gemitus; neque enim coelestia tingi
Ora licet lacrimis; alto de corde petitos
Edidit: haud aliter, quam cum, spectante iuvenca,

Lactentis vituli, dextra libratus ab aure, 625 Tempora discussit claro cava malleus ictu.

Vt tamen ingratos in pectora fudit odores:
Et dedit amplexus, iniustaque iusta peregit:
Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem

Semina: sed natum flammis uteroque parentis 630 Eripuit; geminique tulit Chironis in antrum.

Sperantemque sibi non falsae praemia linguae
Inter aves albas vetuit considere corvum.

Semifer interea divinae stirpis alumno Laetus erat; mistoque oneri gaudebat honore. 635 Ecce! venit rutilis humeros protecta capillis

Filia Centauri: quam quondam Nympha Chariclo,
Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit
Ocyrhoën. Non haec artes contenta paternas

Edidicisse fuit: fatorum arcana canebat. 640 Ergo ubi fatidicos concepit mente furores,

Incaluitque Deo, quem clausum pectore habebat;
Adspicit infantem , Totique salutifer orbi
Cresce puer, dixit: tibi se mortalia saepe

Corpora debebunt: animas tibi reddere ademtas 645 Fas erit: idque semel Dis indignantibus ausus,

Posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita:
Eque Deo corpus fies exsangue: Deusque,
Qui modo corpus eras: et bis tua fata novabis.

Tu quoque, care pater, non iam mortalis, et aevis 650 Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus;

Posse mori cupies tum, cum cruciabere dirae
Sanguine serpentis, per saucia membra recepto:
Teque ex aeterno patientem numina mortis
Efficient: triplicesque Deae tua fila resolvent.

« ZurückWeiter »