Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Plangere nuda meis conabar pectora palmis:
Sed neque iam palmas, nec pectora nuda gerebam. 585
Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat arena:
Sed summa tollebar humo: mox acta per auras
Evehor, et data sum comes inculpata Minervae.
Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris
Crimine Nyctímene nostro successit honori? 590

An, quae per totam res est notissima Lesbon,
Non audita tibi est? patrium temerasse cubile
Nyctimenen ? avis illa quidem: sed conscia culpae
Conspectum lucemque fugit, tenebrisque pudorem
Celat; et a cunctis expelļitur aethere toto. 595

Talia dicenti, Tibi, ait, revocainina, corvus, Sint precor ista malo: nos vanum spernimus omen, Nec coeptum dimittit iter: dominoque iacentem Cum iuvene Haemonio yidisse Coronida narrat. Laurea delapsa est, audito crimine, amanti: 600 Et pariter vultusque Deo, plectrumque, colorque Excidit. Vtque animus tumida fervebat ab ira; Arma assueta rapit; flexumque a cornibus arcum Tendit: et illa suo toties cum pectore iuncta Indevitato traiecit pectora telo. Icta dedit gemitum, tractoque a vulnere ferro, Candida puniceo perfudit membra cruore: Et dixit, Potui poenąs tibi, Phoebe, dedisse; Sed peperisse prius: duo nunc nioriemur in una. Hactenus; et pariter vitam cum sanguine fudit.

tao Corpus inane animae frigus letale secutum est.

Poenitet heu! sero poenae crudelis amantem: Seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit: Odit avem, per quam crimen caussamque dolendi Scire coactus erat: ņeryümque, arcumque, ma

015

numque
Odit; cumque manų, temeraria tela, sagittas.
Collapsamque fovet: seraque ope vincere fata
Nititur; et medicas exercet inaniter artes.

605

[ocr errors]

Quae postquam frustra tentata, rogumque parari 6:20 Sensit, et arsuros supremis ignibus artus;

Tum vero gemitus; neque enim coelestia tingi
Ora licet lacrimis; alto de corde petitos
Edidit: haud aliter, quam cum, spectante iuvenca,

Lactentis vituli, dextra libratus ab aure, 625 Tempora discussit claro cava malleus ictu.

Vt tamen ingratos in pectora fudit odores:
Et dedit amplexus, iniustaque iusta peregit:
Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem

Semina: sed natum flammis uteroque parentis 630 Eripuit; geminique tulit Chironis in antrum.

Sperantemque sibi non falsae praemia linguae
Inter aves albas vetuit considere corvum.

Semifer interea divinae stirpis alumno Laetus erat; mistoque oneri gaudebat honore. 635 Ecce! venit rutilis humeros protecta capillis

Filia Centauri: quam quondam Nympha Chariclo,
Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit
Ocyrhoën. Non haec artes contenta paternas

Edidicisse fuit: fatorum arcana canebat. 640 Ergo ubi fatidicos concepit mente furores,

Incaluitque Deo, quem clausum pectore habebat;
Adspicit infantem, 'Totique salutifer orbi
Cresce puer, dixit: tibi se mortalia saepe

Corpora debebunt: animas tibi reddere ademtas 645 Fas erit: idque semel Dis indignantibus ausus,

Posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita:
Eque Deo corpus fies exsangue: Deusque,
Qui modo corpus eras: et bis tua fata novabis.

Tu quoque, care pater, non iam mortalis, et aevis 650 Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus;

Posse mori cupies tum, cum cruciabere dirae
Sanguine serpentis, per saucia membra recepto:
Teque ex aeterno patientem numina mortis
Efficient: triplicesque Deae tua fila resolvent.

[ocr errors]

670

Restabat fatis aliquid: suspirat ab imis

655 Pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae: Atque ita, Praevertunt, inquit, me fata; vetorque Plura loqui; vocisque meae praecluditur usus. Non fuerant artes tanti, quae numinis iram Contraxere mihi; mallem nescisse futura.

660 lam mihi subduci facies humana videtur: lam cibus herba placet: iam latis currere campis Impetus est: in equam, cognataque corpora vertor. Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis. Talia dicenti pars est extrema querelae

665 Intellecta parum: confusaque verba fuere. Moxnec verba quidem, nec equae sonus ille videtur; Sed simulantis equam: parvoque in tempore certos Edidit hinnitus: et brachia movit in herbas. Tum digiti coëunt, et quinos alligat ungues Perpetuo cornu levis ungula: crescit et oris, Et colli spatium: longae pars maxima pallae Cauda fit. Vtque vagi crines per colla iacebant, In dextras abiere iubas: pariterque novata est Et vox, et facies: nomen quoque monstra dedere. 675

Flebat, opemque tuam frustra Philyreïus heros, Delphice, poscebat; nam nec rescindere magni lussa lovis poteras: nec, si rescindere posses, Tunc aderas. Elin Messaniaque arva colebas. Illud erat tempus, quo te pastoria pellis

680 Texit; onusque fuit dextrae silvestris oliva; Alterius, dispar septenis fistula cannis. Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet; Incustoditae Pylios memorantur in agros Processisse boves. Videt has Atlantide Maia 685 Natus; et arte sua silvis occultat abactas. Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo Rure senex; Battum vicinia tota vocabant. Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei, Nobiliumque greges custos servabat equárum.

690

Hunc timuit, blandaque manu seduxit: et illi,
Quisquis es, hospes, ait, si forte armenta requiret
Haec aliquis, vidisse nega: neu gratia facto

Nulla rependatur; nitidam cape praemia vaccam. 695 Et dedit. Accepta voces has reddidit hospes :

Tutus eas; lapis iste prius tua furta loquatur:
Et lapidem ostendit. Simulat love natus abire.
Mox redit: et, versa pariter cum voce figura,

Rustice, vidisti si quas hoc limite, dixit,
700 Ire boves; fer opem, furtoque silentia deme.

luncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.
At senior, postquam merces gerninata, Sub illis
Montibus, inquit, erunt: eterant sub montibus illis.

Risit Atlantiades: et, Me mihi, perfide, prodis? 705 Me mihi prodis ? ait: periuraque pectora vertit

In durum siļicem; qui nunc quoque dicitur Index:
Inque nihil merito vetus est infamia saxo.

Hinc se sustulerat paribus Caducifer alis: Munychiosque volans agros, gratamque Minerrae 710 Despectabat humum, cultique arbusta Lycei.

Illa forte die castae de more puellae
Vertice supposito festas in Palladis arces
Pura coronatis portabant sacra canistris.

Inde revertentes Deus adspicit ales: iterque 715 Non agit in rectum, sed in orbem curvat eundeni.

Vt volucris visis rapidissima miluus extis,
Dum timet, et densi circumstant sacra ministri,
Flectitur in gyrum; nec longius audet abire:

Spemque suam motis avidus circumvolat alis: 720 Sic super Actaeas agilis Cyllenius arces

Inclinat cursus; et easdem circinat aurąs.
Quanto splendidior, quam caetera sidera, fulget
Lucifer; et quanto te, Lucifer, aurea Phoebe;

Tanto virginibus praestantior omnibus Herse 725 Ibat: eratque decus pompae, comitumque suarum,

Obstupuit forma love natus: et aethere pendens

[ocr errors]

730

Non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
Funda iacit; volat illud, et incandescit eundo:
Et quos non habuit, sub nubibus invenit, ignes.
Vertit iter; coeloque petit diversa relicto:
Nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.
Quae quamquam iusta est; cura tamen adiuvat

illam :
Permulcetque comas, chlamydemque, ut pendeat

apte, Collocat: ut limbus, totumque appareat aurum: Vt teres in dextra, qua somnos ducit, et arcet,

735 Virga sit: ut tersis niteant talaria plantis. Pars secreta domus ebore et testudine cultos Tres habuit thalamos: quorum tu, Pandrose,

dextrum, Ağlauros laevum, medium possederat Herse. Quae tenuit laevum, venientem prima notavit 740 Mercurium: nomenque Dei scitarier ausa est, Et caussam adventus. Cui sic respondit Atlantis Pleïonesque nepos: Ego sum, qui iussa per auras Verba patris porto: pater est mihi lupiter ipse. Nec fingam caussas: tu tantum fida sorori

745 Esse velis, prolisque meae matertera dici. Herse caussa viae; faveas oramus amanti. Adspicit hunc oculis fsdem, quibus abdita nuper Viderat Aglauros flavae secreta Minervae: Proque ministerio magni sibi ponderis aurum

750 Postulat. Interea tectis excedere cogit, Vertit ad hanc torvi Dea bellica luminis orbem, Et tanto penitus traxit suspiria motu, Vt pariter pectus, positamque in pectore forti Aegida concuteret. Subit, hanc arcana profana 755 Detexisse manu tum, cum sine matre creatam Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit: Et gratamque Deo fore iam, gratamque sorori; Et ditem sumto, quod avara poposcerit, auro. Ov T. II.

D

« ZurückWeiter »