Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Flumina restituit; dat terrae gramina, frondes Arboribus; laesasque iubet revirescere silvas. Dum redit, itque frequens; in virgine Nonacrina 410 Haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. Non erat huius opus lanam mollire trahendo; Nec positu variare comas. Vbi fibula vestem, Vitta coërcuerat neglectos alba capillos,

Et modo leve manu iaculum, modo sumserat arcum; 415 Miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit uila Gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est. Vlterius medio spatium Sol altus habebat;

Cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas. Exuit hic humero pharetram, lentosque retendit 420 Arcus: inque solo, quod texerat herba, iacebat: Et pictam posita pharetram cervice premebat. Iupiter ut vidit fessam, et custode vacantem; Hoc certe coniux furtum mea nesciet, inquit: Aut si rescierit; sunt o! sunt iurgia tanti. 425 Protinus induitur faciem cultumque Dianae: Atque ait, O! comitum, virgo, pars una mearum, In quibus es venata iugis? De cespite virgo Se levat: et, Salve numen, me iudice, dixit, Audiat ipse licet, maius love. Ridet, et audit; 430 Et sibi praeferri se gaudet, et oscula iungit, Nec moderata satis, nec sic a virgine danda. Qua venata foret silva narrare parantem Impedit amplexu: nec se sine crimine prodit. Illa quidem contra, quantum modo femina possit; 435 Adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses!

Illa quidem pugnat: sed quae superare puella, Quisve lovem poterat? superum petit aethera victor Iupiter. Huic odio nemus est, et conscia silva. Vnde, pedem referens, paene est oblita pharetram 440 Tollere cum telis, et, quem suspenderat, arcum.

Ecce! suo comitata choro Dictynna per altum Maenalon ingrediens, et caede superba ferarum,

Adspicit hanc, visamque vocat: clamata refugit;
Et timuit primo, ne lupiter esset in illa.
Sed postquam pariter Nymphas incedere vidit;
Sensit abesse dolos: numerumque accessit ad
harum.

445

450

Heu! quam difficile est, crimen non prodere vultu!
Vix oculos attollit humo: nec, ut ante solebat,
Juncta Deae lateri, nec toto est agmine prima:
Sed silet; et laesi dat signa rubore pudoris.
Et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana
Mille notis culpam. Nymphae sensisse feruntur.
Orbe resurgebant Lunaria cornua nono;
Cum Dea venatrix, fraternis languida flammis,
Nacta nemus gelidum: de quo cum murmure labens 455
Ibat, et attritas versabat rivus arenas.

Vt loca laudavit; summas pede contigit undas.
His quoque laudatis, Procul est, ait, arbiter omnis:
Nuda superfusis tingamus corpora lymphis.
Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt:
Vna moras quaerit: dubitanti vestis ademta est:
Qua posita nudo patuit cum corpore crimen.
Attonitae, manibusque uterum celare volenti,
I procul hinc, dixit, nec sacros pollue fontes,
Cynthia: deque suo iussit secedere coetu.

Senserat hoc olim magni matrona Tonantis,
Distuleratque graves in idonea tempora poenas.
Caussa morae nulla est: etiam puer Arcas, id ipsum
Indoluit luno, fuerat de pellice natus.

460

465

Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem; 470
Scilicet hoc unum restabat, adultera, dixit,
Vt fecunda fores: fieretque iniuria partu
Nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.
Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram;
Qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito. 475
Dixit: et, adversa prensis a fronte capillis,
Stravit humi pronam. Tendebat brachia supplex:

Brachia coeperunt nigris horrescere villis,

Curvarique manus, et aduncos crescere in ungues; 480 Officioque pedum fungi: laudataque quondam Ora Iovi, lato fieri deformia rictu.

Neve preces animos, et verba potentia flectant, Posse loqui eripitur. Vox iracunda, minaxque, Plenaque terroris rauco de gutture fertur. 485 Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa: Assiduoque suos gemitu testata dolores, Qualescunque manus ad coelum et sidera tollit; Ingratumque lovem, nequeat cum dicere, sentit. Ah! quoties, sola non ausa quiescere silva, 490 Ante domum, quondamque suis erravit in agris! Ah! quoties per saxa canum latratibus acta est! Venatrixque metu venantum territa fugit! Saepe feris latuit visis, oblita quid esset: Vrsaque conspectos in montibus horruit ursos: 495 Pertimuitque lupos; quamvis pater esset in illis. Ecce! Lycaoniae proles, ignara parentis,

Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis. Dumque feras sequitur; dum saltus eligit aptos, Nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit; 500 Incidit in matrem: quae restitit Arcade viso; Et cognoscenti similis fuit. Ille refugit: Immotosque oculos in se sine fine tenentem Nescius extimuit: propiusque accedere aventi Vulnifico fuerat fixurus pectora telo.

505 Arcuit Omnipotens: pariterque ipsosque nefasque Sustulit; et celeri raptos per inania vento Imposuit coelo, vicinaque sidera fecit.

Intumuit Iuno, postquam inter sidera pellex Fulsit: et ad canam descendit in aequora Tethyn, 510 Oceanumque senem; quorum reverentia movit Saepe Deos: caussamque viae scitantibus infit: Quaeritis, aetheriis quare regina Deorum Sedibus huc adsim? pro me tenet altera coelum.

515

Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,
Nuper honoratas summo, mea vulnera, coelo
Videritis stellas illic, ubi circulus axem
Vltimus extremum, spatioque brevissimus, ambit.
Est vero, cur quis lunonem laedere nolit,
Offensamque tremat; quae prosim sola nocendo?
En! ego quantum egi! quam vasta potentia nostra 520
est!

Esse hominem vetui: facta est Dea. Sic ego poenas
Sontibus impono: sic est mea magna potestas.
Vindicet antiquam faciem, vultusque ferinos
Detrahat; Argolica quod et ante Phoronide fecit.
Cur non et pulsa ducat Iunone, meoque

Collocet in thalamo, socerumque Lycaona sumat?
At vos si laesae contemtus tangit alumnae,
Gurgite caeruleo septem prohibete Triones:
Sideraque in coelo stupri mercede recepta
Pellite: ne puro tingatur in aequore pellex.

Dî maris annuerant. Habili Saturnia curru
Ingreditur liquidum pavonibus aëra pictis:
Tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,
Quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
Corve loquax, subito nigrantes versus in alas.
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
Ales, ut aequaret totas sine labe columbas:
Nec servaturis vigili Capitolia voce
Cederet anseribus, nee amanti flumina cycno.
Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci,
Cui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Pulcrior in tota, quam Larissaea Coronis,
Non fuit Haemonia. Placuit tibi, Delphice, certe,
Dum vel casta fuit, vel inobservata. Sed ales
Sensit adulterium Phoebeïus: utque latentem
Detegeret culpam non exorabilis index,

Ad dominum tendebat iter: quem garrula motis
Consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix.

5252

530

535

540

545

Auditaque viae caussa, Non utile carpis,
550 Inquit, iter: ne sperne meae praesagia linguae.
Quid fuerim, quid simque, vide; meritumque
require:

Invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam
Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,
Clauserat Actaeo texta de vimine cista:

555 Virginibusque tribus, gemino de Cecrope natis,
Hanc legem dederat, sua ne secreta viderent.
Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
Quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur,
Pandrosos atque Herse. Timidas vocat una sorores
560 Aglauros: nodosque manu diducit: at intus
Infantemque vident, apporrectumque draconem.
Acta Deae refero: pro quo mihi gratia talis
Redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae;

Et ponar post noctis avem. Mea poena volucres
565 Admonuisse potest, ne voce pericula quaerant.
At, puto, non ultro, nec quidquam tale rogantem
Me petiit. Ipsa licet hoc a Pallade quaeras:
Quamvis irata est: non hoc irata negabit.
Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus,
570 Nota loquor, genuit, fueramque ego regia virgo:
Divitibusque procis, ne me contemne, petebar.
Forma mihi nocuit: nam cum per littora lentis
Passibus, ut soleo, summa spatiarer arena,
Vidit, et incaluit pelagi Deus: utque precando
575 Tempora cum blandis consumsit inania verbis;
Vim parat, et sequitur. Fugio, densumque relinquo
Littus, et in molli nequídquam lassor arena.
Inde Deos, hominesque voco: nec contigit ullum
Vox mea mortalem. Mota est pro virgine virgo,
580 Auxiliumque tulit. Tendebam brachia coelo:
Brachia coeperunt levibus nigrescere pennis.
Reiicere ex humeris vestem molibar; at illa
Pluma erat; inque cutem radices egerat imas.

« ZurückWeiter »