Flumina restituit; dat terrae gramina, frondes Dum redit, itque frequens; in virgine Nonacrina 410 Haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. Non erat huius opus lanam mollire trahendo; Et modo leve manu iaculum, modo sumserat arcum; 415 Miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit uila Gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est. Exuit hic humero pharetram, lentosque retendit 420 Aicus: inque solo, quod texerat herba, iacebat: Et pictam posita pharetram cervice premebat. Aut si rescierit; sunt o! sunt iurgia tanti. 425 Protinus induitur faciem cultumque Dianae: Atque ait, 0! comitum, virgo, pars una mearum, Audiat ipse licet, maius love. Ridet, et audit; 430 Et sibi praeferri se gaudet, et oscula iungit, Nec moderata satis, nec sic a virgine danda. Illa quidem contra, quantum modo femina possit; 435 Adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses! Illa quidem pugnat: sed quae superare puella, Vnde, pedem referens, paene est oblita pharetram 440 Tollere cum telis, et, quem suspenderat, arcum. Ecce! suo comitata choro Dictynna per altum Maenalon ingrediens, et caede superba ferarum, Adspicit hanc, visamque vocat: clamata refugit; harum. 450 Et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana Mille notis culpam. Nymphae sensisse feruntur. Orbe resurgebant Lunaria cornua nono; Cum Dea venatrix, fraternis languida flammis, Nacta nemus gelidum: de quo cum murmure labens 455 Ibat, et attritas versabat rivus arenas. Vt loca laudavit; summas pede contigit undas. His quoque laudatis, Procul est, ait, arbiter omnis: Nuda superfusis tingamus corpora lymphis. Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt: Vna moras quaerit: dubitanti vestis ademta est: Qua posità nudo patuit cum corpore crimen. Attonitae, manibusque uterum celare volenti, I procul hinc, dixit, nec sacros pollue fontes, Cynthia: deque suo iussit secedere coetu. 465 Senserat hoc olim magni matrona Tonantis, Distuleratque graves in idonea tempora poenas. Caussa morae nulla est: etiam puer Arcas, id ipsum Indoluit luno, fuerat de pellice natus. Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem; 470 Scilicet hoc unum restabat, adultera, dixit, Vt fecunda fores: fieretque iniuria partu Nota, lovisque mei testatum dedecus esset. Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram; Qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito. 475 Dixit: et, adversa prensis a fronte capillis, Stravit humi pronam. Tendebat brachia supplex: 460 Brachia coeperunt nigris horrescere villis, Curvarique manus, et aduncos crescere in ungues; 480 Officioque pedum fungi: laudataque quondam Ora lovi, lato fieri deformia rictu. Plenaque terroris rauco de gutture fertur. 485 Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa: Assiduoque suos gemitu testata dolores, Ah! quoties, sola non ausa quiescere silva, 490 Ante domum, quondamque suis erravit in agris! Ah! quoties per saxa canum latratibus acta est! Vrsaque conspectos in montibus horruit ursos: 495 Pertimuitque lupos; quamvis pater esset in illis. Ecce! Lycaoniae proles, ignara parentis, Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis. Dumque feras sequitur; dum saltus eligit aptos, Nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit; 500 Incidit in matrem: quae restitit Arcade viso; Et cognoscenti similis fuit. Ille refugit: Vulnifico fuerat fixurus pectora telo. 505 Arcuit Omnipotens: pariterque ipsosque nefasque Sustulit; et celeri raptos per inania vento Intuinuit Iuno, postquam inter sidera pellex Fulsit: et ad canam descendit in aequora Tethyn, •510 Oceanumque senem; quorum reverentia movit Saepe Deos: caussanique viae scitantibus infit: Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, est! 525 Di maris annuerant. Habili Saturnia curru Ingreditur liquidum pavonibus aëra pictis: 'Tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, Quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, Corve loquax, subito nigrantes versus in alas. 535 Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis Ales, ut aequaret totas sine labe columbas: Nec servaturis vigili Capitolia voce Cederet anseribus, nee amanti flumina cycno. Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci, 540 Cui color albus erat, nunc est contrarius albo. Pulcrior in tota, quam Larissaea Coronis, Non fuit Haemonia. Placuit tibi, Delphice, certe, Dum vel casta fuit, vel inobservata. Sed ales Sensit adulterium Phoebeïus: utque latentem 545 • Detegeret culpam non exorabilis index, Ad dominum tendebat iter: quem garrula motis Consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix. Auditaque viae caussa, Non utile carpis, 550 Inquit, iter: ne sperne meae praesagia linguae. Quid fuerim, quid simque, vide; meritumque require: Invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, Clauserat Actaeo texta de vimine cista: Hanc legem dederat, sua ne secreta viderent. Pandrosos atque Herse. Timidas vocat una sorores 560 Aglauros: nodosque manu diducit: at intus Infantemque vident, apporrectumque draconem. Et ponar post noctis avem. Mea poena volucres 565 Admonuisse potest, ne voce pericula quaerant. At, puto, non ultro, nec quidquam tale rogantem Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus, 570 Nota loquor, genuit, fueramque ego regia virgo: Divitibusque procis, ne me contemne, petebar. Vidit, et incaluit pelagi Deus: utque precando 575 Tempora cum blandis consumsit inania verbis; Vim parat, et sequitur. Fugio, densumque relinquo Vox mea mortalem. Mota est pro virgine virgo, 580 Auxiliumque tulit. Tendebam brachia coelo: Brachia coeperunt levibus nigrescere pennis. |