Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

240

Quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus,
Nescit; et arbitrio volucrum raptatur equorum.
Sanguine tum credunt in corpora summa vocato, 235
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.
Tum facta est Libye, raptis humoribus aestu,
Arida: tum Nymphae passis fontesque, lacusque
Deflevere comis. Quaerit Boeotia Dircen,
Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas.
Nec sortita loco distantes flumina ripas
Tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis,
Peneosque senex, Teuthranteusque Caicus,
Et celer Ismenos, cum Phocaico Erymantho;
Arsurusque iterum Xanthus, flavusque Lycormas, 245
Quique recurvatis ludit Maeandros in undis;
Mygdoniusque Melas, et Taenarius Eurotas.
Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes,
Thermodonque citus, Gangesque, et Phasis, et lster.
Aestuat Alpheos: ripae Spercheïdes ardent:
250
Quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus,aurum:
Et, quae Maeonias celebrarant carmine ripas,
Flumineae volucres medio caluere Caystro.
Nilus in extremum fugit perterritus orbem,
Occuluitque caput, quod adhuc latet. Ostia septem 255
Pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat,
Hesperiosque amnes, Rhenum, Rhodanumque,

Padumque,

Cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
Dissilit omne solum ; penetratque in Tartara rimis 260
Lumen, et infernum terret cum coniuge regem.
Et mare contrahitur; siccaeque est campus arenaé,
Quod modo pontus erat; quosque altum texerat
aequor,

Exsistunt montes, et sparsas Cycladas augent.
Ima petunt pisces: nec se super aequora curvi
Tollere consuetas audent delphines in auras.

265

Corpora phocarum summo resupina profundo Exanimata iacent. Ipsum quoque Nerea fama est, Doridaque, et natas, tepidis latuisse sub antris. 270 Ter Neptunus aquis cum torvo brachia vultu Exserere ausus erat: ter non tulit aëris aestus. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, Inter aquas pelagi, contractosque undique fontes, Qui se condiderant in opacae viscera matris, 275 Sustulit omniferos collo tenus arida vultus, Opposuitque manum fronti: magnoque tremore Omnia concutiens paulum subsedit; et infra,

Quam solet esse, fuit: siccaque ita voce locuta est: Si placet hoc, meruique, quido! tua fulmina cessant, 280 Summe Deûm? liceat periturae viribus ignis, Igne perire tuo; clademque auctore levare. Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo; Presserat ora vapor; tostos en! adspice crines, Inque oculis tantum, tantum super ora favillae. 285 Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem Officiique refers; quod adunci vulnera aratri,◄ Rastrorumque fero, totoque exerceor anno? Quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, Humano generi, vobis quod tura ministro? Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, Quid meruit frater? cur illi tradita sorte

૨૫૦

Aequora decrescunt, et ab aethere longius absunt
Quod si nec fratris, nec te mea gratia tangit;
At coeli miserere tui. Circumspice utrumque;
295 Fumat uterque polus: quos si vitiaverit ignis,
Atria vestra ruent. Atlas en! ipse laborat:

Vixque suis humeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terrae pereunt, si regia coeli;

Soo In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,
Si quid adhuc superest: et rerum consule summae
Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporen.
Vlterius potuit, nec dicers plura: suumque

Retulit os in se, propioraque manibus antra.
At pater omnipotens Superos testatus, et ipsum,
Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
Interitura gravi; summam petit arduus arcem:
Vnde solet latis nubes inducere terris:

3.5

Vnde movet tonitrus, vibrataque fulmina iactat.
Sed neque, quas posset terris inducere, nubes
Tunc habuit: nec, quos coelo dimitteret, imbres. 31.
Intonat: et dextra libratum fulmen ab aure
Misit in aurigam: pariterque animaque rotisque
Expulit, et saevis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi: et saltu in contraria facto
Colla iugo excutiunt, abruptaque lora relinquunt. 315
Illic frena iacent, illic temone revulsus
Axis; in hac radii fractarum parte rotarum:
Sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,
Volvitur in praeceps, longoque per aëra tractu
Fertur; ut interdum de coelo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patria diverso maximus orbe
Excipit Eridanus: spumantiaque abluit ora.
Naides Hesperiae trifida fumantia flamma
Corpora dant tumulo: signantque hoc carmine

saxum:

Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni:
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.
Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro,
Condiderat vultus: et si modo credimus, unum
Isse diem sine Sole ferunt. Incendia lumen
Praebebant; aliquisque malo fuit usus in illo.
At Clymene postquam dixit, quaecunque fuerunt
In tantis dicenda malis; lugubris et amens,
Et laniata sinus totum percensuit orbem;
Exanimesque artus primo, mox ossa requirens,
Reperit ossa tamen: peregrina condita ripa.

320

325

330

335

Incubuitque loco: nomenque in marmore lectum Perfudit lacrimis, et aperto pectore fovit. 340 Nec minus Heliades fletus, et, inania morti Munera, dant lacrimas: et caesae pectora palmis Non auditurum miseras Phaethonta querelas Nocte dieque vocant, adsternunturque sepulcro. Luna quater iunctis implerat cornibus orbem: 345 Illae more suo, nam morem fecerat usus,

Plangorem dederant. E quîs Phaëthusa, sororum
Maxima, cum vellet terrae procumbere, questa est
Diriguisse pedes: ad quam conata venire
Candida Lampetie, subita radice retenta est.
350 Tertia, cum crinem manibus laniare pararet,
Avellit frondes. Haec stipite crura teneri,
Illa dolet fieri longos sua brachia ramos.

Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex:
Perque gradus uterum, pectusque, humerosque,

manusque

355 Ambit: et exstabant tantum ora vocantia matrem. Quid faciat mater? nisi, quo trahat impetus illam, Huc eat, atque illuc? et, dum licet, oscula iungat? Non satis est; truncis avellere corpora tentat, Et teneros manibus ramos abrumpere: at inde 360 Sanguineae manant, tanquam de vulnere, guttae. Parce, precor, mater, quaecunque est saucia,

clamat:

Parce, precor: nostrum laniatur in arbore corpus. lamque vale. Cortex in verba novissima venit.

Inde fluunt lacrimae; stillataque sole rigescunt 365 De ramis electra novis: quae lucidus amnis Excipit, et nuribus mittit gestanda Latinis.

Adfuit huic monstro proles Stheneleïa Cycnus; Qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, Mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto, 370 Nam Ligurum populos, et magnas rexerat urbes, Imperio ripas virides, amnemque querelis

Eridanum implerat, silvamque sororibus auctam:
Cum vox est tenuata viro: canaeque capillos
Dissimulant plumae: collumque a pectore longum
Porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes:
Penna latus vestit: tenet os sine acumine rostrum:
Fit nova Cycnus avis; nec se coeloque Iovique
Credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo.
Stagna petit, patulosque lacus: ignemque perosus,
Quae colat, elegit contraria flumina flammis.

375

380

Squalidus interea genitor Phaethontis, et expers
Ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
Esse solet: lucemque odit, seque ipse, diemque:
Datque animum in luctus; et luctibus adiicitiram:
Officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab aevi 385
Sors mea principiis fuit irrequieta: pigetque
Actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.
Quilibet alter agat portantes lumina currus.
Si nemo est, omnesque Dei non posse fatentur;
Ipse agat: ut saltem, dum nostras tentat habenas, 390
Orbatura patres aliquando fulmina ponat.

Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
Non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.
Talia dicentem circumstant omnia Solem

Numina: neve velit tenebras inducere rebus,
Supplice voce rogant. Missos quoque Iupiter ignes
Excusat, precibusque minas regaliter addit.
Colligit amentes, et adhuc terrore paventes,
Phoebus equos: stimuloque domans et verbere

saevit:

395

Saevit enim, natumque obiectat, et imputat illis. 400
At pater omnipotens ingentia moenia coeli
Circuit: et, ne quid labefactum viribus ignis
Corruat, explorat. Quae postquam firma, suique
Roboris esse videt: terras, hominumque labores
Perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi
Cura suae: fontesque, et nondum audentia labi

405

« ZurückWeiter »