Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

Nec par, aut eadem nocturnae forma Dianae
Esse potest unquan: semperque hodierna sequente,
Si crescit, minor est; maior, si contrahit orbem.

Quid? non in species succedere quatuor annum 200 Adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?

Nam tener, et lactens, puerique simillimus aevo
Vere novo est. Tunc herba nitens, et roboris expers
Turget, et insolida est; et spe delectat agrestem.

Omnia tum florent; florumque coloribus almus 205 Ridetager: neque adhuc virtus in frondibus ulla est.

Transit in Aestatem post V'er, robustior Annus,
Fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas
Vlla, nec uberior: nec, quae magis aestuet, ulla est.

Excipit Autumnus, posito fervore iuventae 210 Maturus, mitisque, inter iuvenemque senemque

Temperie medius, sparsis per tempora canis.
Inde senilis Hiems tremulo venit horrida passu,
Aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

Nostra quoque ipsorum semper,requieque sine ulla, 215 Corpora vertuntur: nec quod fuimusve, sumusve,

Cras erimus. Fuit illa dies, qua semina tantum,
Spesque hominum primae materna habitavimus

alvo,
Artifices Natura manus admovit: et angi

Corpora visceribus distentae condita matris 220 Noluit, eque domo vacuas emisit in auras.

Editus in lucem iacuit sine viribus infans:
Mox quadrupes, rituque tulitsua membra ferarum
Paulatimque tremens, et nondum poplite firmo

Constitit, adiutis aliquo conanine nervis. 225 Inde valens veloxque fuit: spatiumque iuventae

Transit, et, emensis medii quoque temporis annis,
Labitur occiduae per iter declive senectae.
Subruit haec aevi demoliturque prioris

Robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes 330 lllos, qui fuerant solidorum mole tororum

240

Herculeis similes, fluidos pendere lacertos.
Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
Tyndaris: et secum, car sit bis rapta, requirit.
Tempus edax rerum, tuque invidiosa vetustas,
Omnia destruitis, ritiataque dentibus aevi 235
Paulatim lenta consumitis omnia morte.
Haec quoque nun perstant, quae nos Elementa

vocamus:
Quasque vices peragant, animos adhibete, docebo.

Quatuor aeternus genitalia corpora mundus Continet: ex illis duo sunt onerosa, suoque Pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur: Et totidem gravitate carent: nulloque prenente Alta petunt, aër, atque aëre purior ignis. Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt Ex ipsis, et in ipsa cadunt: resolutaque tellus 245 In liquidas rorescit aquas: tenuatus in auras Aëraque humorabit: demto quoque pondere, rursus In superos aër tenuissimus emicat ignes. Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. Ignis enim densum spissatus in aëra transit; 250 Hic in aquas: tellus glomerata cogitur unda. Nec specios sua cuique manet: rerumque novatrix Ex aliis alias reparat Natura figuras. Nec perit in tanto quidquam, mihi credite, mundo, Sed variat, faciemque novat: nascique vocatur, 265 Incipere esse aliud, quam quod fuit ante; morique, Desinere illud idem, cum sint huc forsitan illa, Haec translata illuc; summa tamen omnia constant. Nil equidem durare diu sub imagine eadem Crediderim. Sic ad ferrum venistis ab auro, 260 Saecula: sic toties versa est Fortuna locorum. Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, Esse fretum, vidi factas ex aequore terras: Kt procul a pelago conchae iacuere marinae: Et vetus inventa est in montibus ancora summis. 265 Ov. T. U.

Y

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Quodque fuit campus,

vallem decursus aquarum
Fecit: et eluvie mons est deductus in aequor.
Eque paludosa siccis humus aret arenis:
Quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus

hument.
270 Hic fontes Natura novos emisit, at illic

Clausit, et antiqui tam multa tremoribus orbis
Flumina prosiliunt, aut excaecata residunt.
Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,

Exsistit procul hinc, alioque renascitur ore.
275 Sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsus

Redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis.
Et Mysum capitisque sui, ripaeque prioris
Poenituisse ferunt, alia nunc ire, Caicum.

Nec non Sicanias volvens Amenanus arenas 280 Nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.

Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,
Fundit Anigros aquas: postquam, nisi vatibus omnis
Eripienda fides, illic lavere Bimembres

Vulnera, clavigeri quae fecerat lIerculis arcus. 285 Quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,

Qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?
Fluctibus ambitae fuerant Antissa, Pharosque,
Et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est.

Leucada continuam veteres habuere coloni:
290 Nunc freta circuëunt. Zancle quoque iuncta fuisse

Dicitur Italiac: donec confinia pontus
Abstulit, et media tellurem repulit unda.
Si quaeras llelicen et Burin, Achaïdas urbes,

Invenies sub aquis; et adhuc ostendere nautae 295 Inclinata solent cum moenibus oppida mersis.

Est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis
Arduus arboribus, quondam planissima campi
Area, nunc tumulus: nam, res horrenda relatu,

Vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis,
Soo Exspirare aliqua cupiens, luctataque frustra

1.

am Liberiore frui coelo, cum carcere rima

Nulla foret toto, nec pervia flatibus esset:
Extentam tumefecit humum: ceu spiritus oris
Tendere vesicam solet, aut derepta bicorni
Terga capro. Tumor ille loci permansit; et alti 3n3
Collis habet speciem, longoque induruit aevo.
Plurima cum subeant, audita aut cognita vobis,
Pauca super referam. Quid ? non et lympha figuras
Datque capitque novas? medio tua, corniger

Ammon, $ Vnda die gelida est: ortuque obituque calescit. 310.

Admotis Athamantis aquis accendere lignum
Narratur, minimos cum Luna recessit in orbes.
Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
Viscera, quod tactis inducit marmora rebus.
Crathis, et huic Sybaris nostris conterminus arvis, 315
Electro similes faciunt auroque capillos.
Quodque magis mirum, sunt qui non corpora

tantum,
Verum animos etiam valeant mutare, liquores.
Cui non audita est obscoenae Salmacis undae ?
Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit, 320
Aut furit, aut mirum patitur gravitate soporem.
Clitorio quicunque sitim de fonte levarit,
Vina fugit, gaudetque meris abstemius undis:
Seu vis est in aqua calido contraria vino:
Sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus, 325
Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas
Eripuit furiis, purgamina mentis in illas
Misit aquas: odiumque meri permansit in undis.
Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis,
Quem quicunque parum moderato guiture traxit, 330
Haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
Est loeus Arcadiae, Pheneon dixere priores,
Ambiguis suspectus aquis. Quas nocte timeto:
Nocte nocent potae: sine noxa luce bibuntur.

9

335 Sic alias, aliasque lacus et flumina vires

Concipiunt. Tempusque fuit, quo navit in undis,
Nunc sedet Ortygie. Timuit concursibus Argo
Vndarum sparsas Symplegadas elisarum;

Quae nunc immotae perstant, ventisque resistunt 340 Nec, quae sulfurcis ardet fornacibus, Aetne

Ignea semper erit: neque enim fuit ignea semper.
Nam sive est animal Tellus, et vivit, habetque
Spiramenta, locis flammam exhalantia multis,

Spirandi mutare vias, quotiesque movetur, 345 Has finire potest, illas aperire cavernas :

Sive leves imis venti cohibentur in antris;
Saxaque cum saxis, et habentem semina flammae
Materiem iactant, ea concipit ictibus ignem;

Antra relinquentur sedatis frigida ventis : 350 Sive bitumineae rapiunt incendia vires,

Luteave exiguis ardescunt sulfura fumis;
Nempe ubi terra cibos, alimentaque pinguia

flammae
Non dabit, absumtis per longum viribus aevum,

Naturaeque suum nutrimen deerit edaci; 355 Non feret illa famem, desertaque deseret ignes.

Esse viros fama est in Hyperborea Pallene:
Qui soleant levibus velari corpora plumis;
Cum Tritoniacam novies subiere paludem.
Haud equidem credo, sparsae quoque membra

veneno 360 Exercere artes Scythides memorantur easdem.

Si qua fides rebus tamen est addenda probatis,
Nonne vides, quaecunque mora fluidove calore
Corpura tabuerint, in parva animalia verti!

I quoque, delectos mactatos obrue tauros; 365 Cognita res usu, de putri viscere passim

Florilegae nascuntur apes, quae more parentum
Kura colunt, operique farent, in spemque laborant.
Pressus bumo bellator equus crabronis origo est.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »