Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude. Non tamen ante tui curam cessissé memento, 725 Quam vitam; geminaque simul mihi luce carendum. Nec tibi Fama mei ventura est nuntia leti; Si tamen, o Superi, mortalia fata videtis, Sustinet, et longo facite ut memoremur in aevo ; Humentes oculos, et pallida brachia tendens, 735 Cum foribus laquei religaret vincula summi; Haec tibi serta placent, crudelis et impia? dixit. Icta pedum motu trepidantum ut n:ulta gementem 740 Visa dedisse sonum est, adapertaque ianua factum Prodidit; exclamant famuli: frustraque levatum, Membra sui, postquam miserorum verba parentum 345 Edidit, et matrum miserarum facta peregit; Funera ducebat mediam lacrimosa per urbem, Pompa, fuit: duraeque sonus plangoris ad aures 750 Venit Anaxaretes: quam iam Deus ultor agebat. Mota tamen , Videamus, ait, miserabile funus; Deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis, 755 Inducto pallore, fugit: conataque retro Ferre pedes, haesit: conata avertere vultus, Hoc quoque non potuit: paulatimque occupatartus, templuin Proximus Ausonias iniusti miles Amuli Rexit opes: Numitorque senex amissa nepotum Munere regna capit: festisque Palilibus urbis Moenia conduntur. Tatiusque, patresque Sabini 775 Bella gerunt: arcisque via Tarpeia reclusa Digna animam poena congestis exuit armis. Inde sati Curibus, tacitorum more luporum, Ore premunt voces: et corpora victa sopore Invadunt, portasque petunt, quas obiice firma 780 Clauserat Iliades. Vnam tamen ipsa recludit, Nec strepitum verso Saturnia cardine fecit. Sola Venus portae cecidisse repagula sensit: Et clausura fuit; nisi quod rescindere numquam Dis licet acta Deûm. lano loca iuncta tenebant 785 Naides Ausoniae, gelidu rorantia fonte: Has rogat auxilium: nec Nymphae iusta petentem Sustinuere Deam: venasque et flumina fontis Elicuere sui. Nondum tamen invia lani Ora patentis erant, neque iter praecluserat unda. 790 Lurida supponunt fecundo sulfura fonti, Incenduntque cavas fumante bitumine venas. Fontis: et Alpino modo quae certare rigori 795 Audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis. Flammifera gemini fumant adspergine postes. Indueret miles. Quae postquam Romulus ultro 800 Obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis Corporibus, strata estque suis; generique cruorem Decertare, placet; Tatiumque accedere regno. 805 Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, Romule, iura dabas: posita cum casside Mavors Res Romana valet, nec praeside pendet ab uno, 810 Praemia, quae promissa mihi dignoque nepoti, Solvere, et ablatum terris imponere coelo. Vnus erit, quem tu tolles in caerula coeli, 815 Dixisti : rata sit verborum summa tuorum. Annuit Omnipotens, et nubibus aëra caecis Innixusque hastae, pressos temone cruento 820 Impavidus conscendit equos Gradivus, et ictu Verberis increpuit: pronunque per aëra lapsus Abstulit Iliaden. Corpus mortale per auras 825 Dilapsum tenues: ceu lata plumbea funda Missa solet medio glans intabescere coelo. Dignior, et qualis trabeati forma Quirini. 830 Imperat, et vacuae sua sic mandata referre: Ō et de Latia, o et de gente Sabina Praecipuum, matrona, decus; dignissima tanti Ante fuisse viri, coniux nunc esse Quirini; Siste tuos fletus: et, si tibi cura videndi 835 Coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirino Qui viret, et templum Romani regis obumbrat. Paret, et in terram pictos delapsa per arcus, Hersiliam iussis compellat vocibus Iris. Illa verecundo vix tollens lumina vultu, 840 O Dea, namque mihi, nec quae sis dicere prom tum est; Et liquet esse Deam, duc, o duc, inquit: et offer Coniugis ora mihi: quae si modo posse videre Fata semel dederint, coelum accepisse fatebor. Nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea 8:15 Ingreditur colles. Ibi sidus ab aethere lapsum Decidit in terras: a cuius lumine flagrans Hersiliae crinis cum sidere cessit in auras. Hanc manibus notis Romanae conditor urbis Excipit, et priscum pariter cum corpore nomen 850 Mutat, Horamque vocat; quae nunc Dea iuncta Quirino est. P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON LIBER DECÍMVS QVINTVS. Quaeritur interea , qui tantae pondera molis Fama Numam. Non ille satis cognosse Sabinae 5 Gentis habet ritus: animo maiora capaci Concipit, et quae sit rerum natura requirit. Huius amor curae, patria Curibusque relictis, Fecit, ut Herculei penetraret ad hospitis urbem Graia quis Italicis auctor posuisset in oris 10 Moenia quaerenti, sic e senioribus unus Retulit indigenis, veteris non inscius aevi: Fertur, et, armento teneras errante per herbas, 15 Ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis Intrasse, et requie longum relevasse laborem; Atque ita discedens, Aevo, dixisse, nepotum Hic locus urbis erit; promissaque vera fuerunt. Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam 20 Myscelos, illius Dis acceptissimus aevi. Hunc super incumbens pressum gravitate soporis |