Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, Non agat hos currus: et quid love maius habemus Ardua prima via est; et qua vix mane recentes Enitantur equi: medio est altissima coelo; 65 Vnde mare et terras ipsi mihi saepe videre Fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. Vltima prona via est; et eget moderamine certo. Tunc etiam, quae me subiectis excipit undis, Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 70 Adde, quod assidua rapitur vertigine coelum; Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet. Nitor in adversum: nec me, qui caetera, vincit Impetus; et rapido contrarius evehor orbi. Finge datos currus. Quid agas? poterisne rotatis 75 Obvius ire polis, ne te citus auferat axis? Forsitan et lucos illic urbesque domosque, Concipias animo, delubraque ditia donis

Esse. Per insidias iter est, formasque ferarum. Vtque viam teneas, nulloque errore traharis; So Per tamen adversi gradieris cornua Tauri, Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis, Saevaque circuitu curvantem brachia longo Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum. Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, 85 Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, In promtu regere est. Vix me patiuntur, ut acres Incaluere animi; cervixque repugnat habenis. At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

Nate, cave: dum resque sinit, tua corrige vota. go Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas, Pignora certa petis: do pignora certa timendo: Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus Ecce! meos: utinamque oculos in pectora posses Inserere, et patrias intus deprendere curas! 95 Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus:

[ocr errors]

Eque tot ac tantis coeli, terraeque, marisque,
Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum; quod vero nomine poena,
Non honor est. Poenam, Phaethon, pro munere
poscis.

Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ?
Ne dubita; dabitur, Stygias iuravimus undas,
Quodcunque optaris: sed tu sapientius opta.

Finierat monitus. Dictis tamen ille repugnat:
Propositumque tenet: flagratque cupidine currus.
Ergo, qua licuit, genitor cunctatus, ad altos
Deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
Curvatura rotae; radiorum argenteus ordo.
Per iuga chrysolithi, positaeque ex ordine gemmae,
Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur,

opusque

Perspicit: ecce! vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum
Atria. Diffugiunt stellae: quarum agmina cogit
Lucifer, et coeli statione novissimus exit.
At pater ut terras, mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremae velut evanescere Lunae:
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.
lussa Deae celeres peragunt: ignemque vomentes,
Ambrosiae succo saturos, praesepibus altis
Quadrupedes ducunt; adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit, et rapidae fecit patientia flammae.
Imposuitque comae radios: praesagaque luctus
Pectore sollicito repetens suspiria, dixit:
Si potes hic saltem monitis parere paternis;
Parce, puer, stimulis; et fortius utere loris.
Sponte sua properant. Labor est inhibere volentes.
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus.

100

105

110

115

120

125

[ocr errors]

130 Sectus in obliquum est lato curvamine limes, Zonarumque trium contentus fine:polumque Effugito australem,iunctamque aquilonibusArcton. Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. Vtque ferant aequos et coelum et terra calores, 135 Nec preme, nec summum molire per aethera

currum.

Altius egressus coelestia tecta cremabis; Inferius terras: medio tutissimus ibis. Neu te dexterior tortum declinet in anguem, Neve sinisterior pressam rota ducat ad aram: 140 Inter utrumque tene. Fortunae caetera mando; Quae iuvet, et melius, quam tu tibi, consulat, opto. Dum loquor, Hesperio positas in littore metas Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis: Poscimur. Effulget tenebris Aurora fugatis. 145 Corripe lora manu: vel, si mutabile pectus

Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris : Dum potes; et solidis etiamnum sedibus adstas; Dumque male optatos nondum premis inscius axes. Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris. 150 Occupat ille levem iuvenili corpore currum: Statque super; manibusque datas contingere

habenas

Gaudet; et invito grates agit inde parenti. Interea volucres Pyroeis, Eous, et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras 155 Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant. Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, Repulit, et facta est immensi copia mundi; Corripuere viam, pedibusque per aëra motis Obstantes findunt nebulas, pennisque levati 160 Praetereunt ortos îsdem de partibus Euros. Sed leve pondus erat; nec quod cognoscere possent Solis equi: solitaque iugum gravitate carebat. Vtque labant curvae iusto sine pondere naves,

1

165

17C

175

180

Perque maré, instabiles nimia levitate, feruntur;
Sic onere assueto vacuos dat in aëra saltus,
Succutiturque alte, similisque est currus inani.
Quod simulac sensere, ruunt, tritumque relinquunt
Quadriiugi spatium: nec, quo prius, ordine currunt.
Ipse pavet; nec qua commissas flectat habenas,
Nec scit, qua sit iter: nec, si sciat, imperet illis.
Tum primum radiis gelidi caluere Triones,
Et vetito frustra tentarunt aequore tingi.
Quaeque polo posita est glaciali proxima serpens,
Frigore pigra prius, nec formidabilis ulli;
Incaluit: sumsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
Quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.
Vt vero summo despexit ab aethere terras
Infelix Phaethon, penitus penitusque iacentes;
Palluit, et subito genua intremuere timore:
Suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
Et iam mallet equos nunquam tetigisse paternos:
Iamque agnosse genus piget, et valuisse rogando:
Iam Meropis dici cupiens, ita fertur, ut acta
Praecipiti pinus Borea, cui victa remisit
Frena suus rector, quam Dîs, votisque reliquit.
Quid faciat? multum coeli post terga relictum:
Ante oculos plus est. animo metitur utrumque;
Et modo, quos illi fato contingere non est,
Prospicit occasus: interdum respicit ortus.
Quidque agat ignarus, stupet: etnec frena remittit,
Nec retinere valet: nec nomina novit equorum.
Sparsa quoque in vario passim miracula coelo,
Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus 195
Scorpios; et cauda flexisque utrimque lacertis
Porrigit in spatium signorum membra duorum.
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
Vulnera curvata minitantem cuspide vidit;
Ov. T. II.

185

190

200 Mentis inops, gelida formidine lora remisit.
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum
Exspatiantur equi: nulloque inhibente per auras
Ignotae regionis eunt; quaque impetus egit,
Hac sine lege ruunt: altoque sub aethere fixis
205 Incursant stellis, rapiuntque per avia currum.
Et modo summa petunt, modo per decliva, viasque
Praecipites spatio terrae propiore feruntur.
Inferiusque suis fraternos currere Luna
Admiratur equos: ambustaque nubila fumant.
210 Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus;
Fissaque agit rimas, et succis aret ademtis.
Pabula canescunt: cum frondibus uritur arbos:
Materiamque suo praebet seges arida damno.
Parva queror; magnae pereunt cum moenibus

urbes:

215 Cumque suis totas populis incendia gentes

In cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent:
Ardet Athos, Taurusque Cilix, et Tmolus, et Oete;
Et nunc sicca, prius celeberrima fontibus, Ide;
Virgineusque Helicon, et nondum Oeagrius

Haemos.

220 Ardet in immensum geminatis ignibus Aetne, Parnasusque biceps, et Eryx, et Cynthus, et Othrys, Et tandem Rhodope nivibus caritura, Mimasque, Dindymaque, et Mycale, natusque ad sacra

Cithaeron.

Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet, 225 Ossaque cum Pindo, maiorque ambobus Olympus: Aëriaeque Alpes, et nubifer Apenninus.

Tunc vero Phaethon cunctis e partibus orbem Adspicit accensum, nec tantos sustinet aestus: Ferventesque auras, velut e fornace profunda, 230 Ore trahit, currusque suos candescere sentit. Et neque iam cineres eiectatamque favillam Ferre potest: calidoque involvitur undique fumo

« ZurückWeiter »