Et mulcere feras, et flumina longa morari Ore suo, volucresque vagas retinere solebat. 340 Quae dum feminea modulatur carmina voce, Exierat tecto Laurentes Picus in agros, Indigenas fixurus apros: tergumque premebat Acris equi; laevaque hastilia bina ferebat, Puniceam fulvo chlamydem comprensus ab auro. 345 Venerat in silvas et filia Solis easdem : Vtque novas legeret fecundis collibus herbas: Nomine dicta suo, Circaea reliquerat arva. Quae simul ac iuvenem, virgultis abdita, vidit; Obstupuit: cecidere sinu, quas legerat herbas:
350 Flammaque per totas visa est errare medullas. Vt primum valido mentem collegit ab aestu; Quid cuperet, fassura fuit. Ne posset adire, Cursus equi fecit, circumfususque satelles. Non tamen effugies, vento rapiare licebit, 355 si modo me novi; si non evanuit omnis Herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt. Dixit: et effigiem, nullo cum corpore, falsi Finxit apri: praeterque oculos transcurrere regis Iussit, et in densum trabibus nemus ire videri; 360 Plurima qua silva est, et equo loca pervia non sunt. Haud mora:continuo praedae petitinscius umbram Picus; equique celer fumantia terga relinquit. Spemque sequens vanam, silva pedes errat in alta. Concipit illa preces; et verba venefica dicit: 365 Ignotosque Deos ignoto carmine adorat, Quo solet et niveae vultum confundere Lunae, Et patrio capiti bibulas subtexere nubes. Tum quoque cantato densetur carmine coelum, Et nebulas exhalat humus; caecisque vagantur Limitibus comites; et abest custodia regi. Nacta locum tempusque, Per o tua lumina,dixit, Quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime,
formam,
Quae facit ut supplex tibi sim Dea, consule nostris 375 Ignibus, et socerum, qui pervidet omnia, Solem
Accipe, nec durus Titanida despice Circen. Dixerat. Ille ferox ipsamque precesque repellit: Et, Quaecunque es, ait, non sum tuus:altera captum
Me tenet, et teneat per longum, comprecor, aevum. 380 Nec Venere externa socialia foedera laedam;
Dum mihi lanigenam servabunt fata Canentem. Saepe retentatis precibus Titania frustra, Non impune fer
neque enim reddere Canenti: Laesaque quid faciat, quid amans, quid femina,
disces 385 Rebus, ait: sed amans, et laesa, et femina Circe.
Tum bis ad occasum, bis se convertit ad ortus: Ter iuvenem baculo tetigit: tria carmina dixit. Ille'fugit, sese solito velocius ipse
Currere miratus, pennus in corpore vidit: 3go Seque novam subito Latiis accedere silvis
Indignatus avem, duro fera robora rostro Figit, et iratus longis dat vulnera ramis. Purpureum chlamydis pennae traxere colorem.
Fibula quod fuerat, vestemque momorderat aurum, 395 Pluina fit: et fulvo cervix praecingitur auro.
Nec quidquam antiqui Pico, nisi nomina, restat. Interea comites, clamato saepe per agros Nequidquam Pico, nullaque in parte reperto,
Inveniunt Circen, nam iam tenuaverat auras; 400 Passaque erat nebulas ventis ac sole resolvi,
Criminibusque premuntveris, regemque reposcunt, Vimque ferunt; saevisque parant incessere telis. Illa nocens spargit virus, succosque veneni:
Et Noctem, Noctisque Deos Ereboque Chaoque 405 Convocat, et longis Hecaten ululatibus orat.
Exsiluere loco, dictu mirabile, silvae: Ingemuitque solum, vicinaque palluit arbos; Sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis;
Et lapides visi mugitus edere raucos; Et latrare canes, et humus serpentibus atris 410 Squalere, et tenues animae vositare silentum. Attonitum monstris vulgus pavet. Illa paventum Ora venenata tetigit mirantia virga. Cuius ab attactu variarum monstra ferarum In iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago. 415 Presserat occiduus Tartessia littora Phoebus : Et frustra coniux oculis animoque Canentis Exspectatus erat. Famuli populusque per omnes Discurrunt silvas; atque obvia lumina portant. Nec satis est Nymphae flere, et lacerare capillos, 420 Et dare plangorem; facit haec tamen omnia: sese Proripit, ac Latios errat vesana per agros. Sex illam noctes, totidem redeuntia Solis Lumina viderunt, inopem somnique cibique, Per iuga, per valles , qua fors ducebat, euntem. 423 Vltimus adspexit fessam luctuque viaque Tibris, et in gelida ponentem corpora ripa. Illic cum lacrimis ipso modulata dolore, Verba, sono tenui moerens, fundebat; ut olim Carmina iam moriens canit exsequialia cygnus.
430 Luctibus extremum tenues liquefacta medullas Tabuit; inque leves paulatim evanuit auras. Fama tamen signata loco est; quem rite Canentem Nomine de Nymphae veteres dixere Camenae. Talia multa mihi longum narrata per annum,
435 Visaque sunt. Resides, et desuetudine tardi Rursus inire fretum , rursus dare vela iubemur, Ancipitesque vias, et iter Titania vastum Dixerat, et saevi restare pericula ponti. Pertimui, fateor: nactusque hoc littus adhaesi. 440
Finierat Macareus: urnaque Aeneïa nutrix Condita marmorea, tumulo breve carmen habebat: Hic me Caieten notae pietatis alumnus , Argolico ereptam, quo debuit igne , cremavit.
445 Solvitur herboso religatus ab aggere funis:
Et procul insidias infamataeque relinquunt Tecta Deae: lucosque petunt, ubi nubilus umbra In mare cum flava prorumpit Tibris arena.
Faunigenaeque domo potitur nataque Latini; 450 Non sine Marte tamen. Bellum cum gente feroci
Suscipitur; pactaque furit pro coniuge Turnus. Concurrit Latio Tyrrhenia tota: diuque Ardua sollicitis victoria quaeritur armis.
Auget uterque suas externo robore vires : 455 Et multi Rutulos, multi Troiana tuentur
Castra: neque Aeneas Evandri ad limina frustra, At Venulus magnam profugi Diomedis ad urbem Venerat. Ille quidem sub lapyge maxima Dauno
Moenia condiderat, dotaliaque arva tenebat. 460 Sed Venulus Turni postquam mandata peregit,
Auxiliumque petit; vires Aetolius heros Excusat: nec se soceri committere pugnae Velle sui populos: nec, quos e gente suorum
Armet, habere viros. Neve haec commentą putetis; 465 Admonitu quamquam luctus renovantur amaro, Perpetiar memorare tamen. Postquam alta cre
mata est Ilion, et Danaas paverunt Pergama flammas; Naryciusque heros, a virgine, virgine rapta,
Quam meruit solus poenam, digessit in omnes; 470 Spargimur, et ventis inimica per aequora rapti,
Fulmina, noctem, imbres, iram coelique, marisque Perpetimur Danai, cumulumque Capharea cladis Neve morer referens tristes ex ordine casus;
Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri. 475 Me tamen armiferae servatum cura Minervae
Fluctibus eripuit. Patriis sed rursus ab agris Pellor: et antiquo memores de vulnere poenas Exigit alma Venus: tantosque per alta labores Aequora sustinui, tantos terrestribus armis,
Vt mihi felices sint illi saepe vocati,
480 Quos communis hiems, importunusque Caphareus Mersit aquis: vellemque horum pars una fuissem. Vltima iam passi comites belloque fretoque, Deficiunt, finemque rogant erroris. At Acmon Fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper, Quid superest, quod iam patientia vestra recuset Ferre, viri? dixit. Quid habet Cytherea, quod ultra, Velle puta, faciat? nam dum peiora timentur, Est in vota locus: sors autem ubi pessima rerunt, Sub pedibus timor est; securaque summa malorum. 490 Audiat ipsa, licet; licet, ut facit; oderit omnes Sub Diomede viros; odium tamen illius omnes Spernimus, et magno stat magna potentia nobis. Talibus invitam Venerem Pleuronius Acmon Instimulat verbis: veteremque resuscitat iram. 495 Dicta placent paucis. Numeri maioris amici Acmona corripimus: cui respondere paranti Vox pariter, vocisque via est tenuata: comaeque In plumas abeunt: plumis nova colla teguntur, Pectoraque, et tergum: maiores brachia pennas 500 Accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas. Magna pedum digitos pars occupat: oraque cornu Indurata rigent, finemque in acumine ponunt. Hunc Lycus, hunc Idas, et cum Rhetenore Nycteus, Hunc mirantur Abas: et dum mirantur, eandem 505 Accipiunt faciem : numerusque ex agmine maior Subvolat, et remos plausis circumsonat alis. Si volucrum quae sit subitarum forma requiris; Vt non cygnorum, sic albis proxima cygnis. Vix equidem has sedes, et lapygis arida Dauni 510 Arva gener teneo, minima cum parte meorum.
Hactenus Oenides. Venulus Calydonia regna, Peucetiosque sinus, Messapiaque arva relinquit. In quibus antra videt, quae, multa nubila silva, Et levibus guttis manantia, semicaper Pan 515
« ZurückWeiter » |