Fatur Achaemenides: Iterum Polyphemon, et illos Adspiciann fluidos humano sanguine rictus;
Hac mihi si potior domus est, Ithaceque, carina; 170
Si minus Aenean veneror genitore, nec unquam Esse satis potero, praestem licet omnia, gratus. Quod loquor et spiro, coelumque et sidera Solis Respicio, possimne ingratus et immemor esse?
Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora 175 Venit: et ut lumen iam nunc vitale relinquam,
Aut tumulo, aut certe non illa condar in alvo. Quid mihi tunc animi, nisi si timor abstulit omnem Sensum animumque, fuit: cum vos petere alta
relictus Aequora prospexi ? volui inclamare; sed hosti 180 Prodere me timui: vestrae quoque clamor Vlixis
Paene rati nocuit. Vidi, cum monte revulso Immanem scopulum medias permisit in undas. Vidi iterum, veluti tormenti viribus acta,
Vasta giganteo iaculantem saxa lacerto: 185 Et, ne deprimeret fluctusve lapisve carinam,
Pertimui; iam me non esse oblitus in illa. Vt vero fuga vos ab acerba morte removit, Ille quidem totam fremebundus obambulat Aetnam,
Praetentatque manu silvas; et luminis orbus 290 Rupibus incursat: foedataque brachia tabo
In mare protendens, gentem exsecratur Achivam: Atque ait: O si quis referat mihi casus Vlixen, Aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,
Viscera cuius edam, cuius viventia dextra 195 Membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet
Guttur, et elisi trepident sub dentibus artus; Quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis
ademtae! Haec, et plura ferox. Me luridus occupat horror,
Spectantem vultus etiamnum caede madentes, 200 Crudelesque manus, et inanem luminis orbem,
![[ocr errors]](https://books.google.ch/books/content?id=6kQRAAAAIAAJ&hl=de&output=html_text&pg=RA2-PA310&img=1&zoom=3&q=%22fuit+ille+Deorum,+Congeriem+secuit,+sectamque+in+membra+redegit%3B+Principio+terrain,+ne+non%22&cds=1&sig=ACfU3U3WQT_Aa40hhpidmE-bxzKhmHUOXg&edge=0&edge=stretch&ci=472,1072,9,17)
Membraque, et humano concretam sanguine
barbam. Mors erat ante oculos; minimum tamen illa ma-
lorum. Et iam prensurum, iamiam mea viscera rebar In sua mersurum: mentique haerebat imago Temporis illius, quo vidi bina meorum
205 Ter quater affligi sociorum corpora terrae. Quae super ipse iacens, hirsuti more leonis, Visceraque, et carnes, cumque albis ossa medullis, Semanimesque artus avidam condebat in alvum. Me tremor invasit: stabam sine sanguine moestus: 210 Mandentemque videns eiectantemque cruentas Ore dapes, et frusta mero glomerata vomentem, Talia fingebam misero mihi fata parari. Perque dies multos latitans, omnemque tremiscens Ad strepitum, mortemque timens, cupidusque 215
moriri, Glande famem pellens, et mista frondibus herba, Solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus, Haud procul adspexi longo post tempore navim: Oravique fugam gestu, ad littusque cucurri: Et movi: Graiumque ratis Troiana recepit. Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus, Et ducis, et turbae, quae tecum credita ponto est.
Aeolon ille refert Tusco regnare profundo; Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos: Quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, 225 Dulichium sumsisse ducem: flatuque secundo Lucibus isse novem, et terram adspexisse petitam: Proxima post nonam cum sese Aurora moveret; Invidia socios, praedaeque cupidine, ductos, Esse ratos aurum, demsisse ligamina ventis: 230 Cum quibus isse retro,per quas modo venerat undas, Aeoliique ratem portus repetisse tyranni. Inde Lami veterem Laestrygonis, inquit, in urbem
![[ocr errors]](https://books.google.ch/books/content?id=6kQRAAAAIAAJ&hl=de&output=html_text&pg=RA2-PA312&img=1&zoom=3&q=%22fuit+ille+Deorum,+Congeriem+secuit,+sectamque+in+membra+redegit%3B+Principio+terrain,+ne+non%22&cds=1&sig=ACfU3U3pLeotpx6Bn2u3394ASPIVhFCkVQ&edge=0&edge=stretch&ci=803,517,11,18)
Venimus. Antiphates terra regnabat in illa. 235 Missus ad hunc ego sum, numero comitante
duorum: Vixque fuga quaesita salus, comitique, mihique. Tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit Ora cruore suo: fugientibus instat, et
agmen Concitat Antiphates. Coëunt, et saxa trabesque 240 Continuant,merguntque viros,merguntque carinas
Vna tamen, quae nos ipsumque vehebat Vlixen, Effugit. Amissa sociorum parte, dolentes, Multaque conquesti terris allabimur illis, Quas procul hinc cernis. Procul hinc tibi, cerne,
videnda est 245 Insula, visa mihi. Tuque, o iustissime Troum,
Nate Dea, neque enim finito Marte vocandus Hostis Aenea, moneo, fuge littora Circes. Nos quoque Circaeo religata in littore pinu
Antiphatae memores, immansuetique Cyclopis, 250 Ire negabamus, et tecta ignota subire.
Sorte sumus lecti: sors me, fidumque Politen, Eurylochumque simul, nimiique Elpenora vini, Bisque novem socios Circaea ad moenia misit.
Quae simul attigimus, stetimusque in limine tecti; 255 Mille lupi, mistaeque lupis ursaeque leaeque
Occursu fecere metum: sed nulla timenda, Nullaque erat nostro factura in corpore vulnus. Quin etiam blandas movere per aëra caudas,
Nostraque adulantes comitant vestigia; donec 260 Excipiunt famulaé, perque atria marmore tecta
Ad dominam ducunt. Pulchro sedet illa recessu, Sublimis solio, pallamque induta nitentem, Insuper aurato circumvelatur amictu.
Nereïdes Nymphaeque simul, quae vellera motis 265 Nulla trahunt digitis, nec fila sequentia ducunt;
Gramina disponunt, sparsosque sine ordine flores Secernunt calathis, variasque coloribus herbas.
![[ocr errors]](https://books.google.ch/books/content?id=6kQRAAAAIAAJ&hl=de&output=html_text&pg=RA2-PA312&img=1&zoom=3&q=%22fuit+ille+Deorum,+Congeriem+secuit,+sectamque+in+membra+redegit%3B+Principio+terrain,+ne+non%22&cds=1&sig=ACfU3U3pLeotpx6Bn2u3394ASPIVhFCkVQ&edge=0&edge=stretch&ci=486,726,10,17)
Ipsa, quod hae faciunt, opus exigit: ipsa, quis usus, Quoque sit in folio, quae sit concordia mistis, Novit, et advertens pensas examinat herbas. 270 Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute, Ditfudit vultus, et reddidit omnia votis. Nec mora; misceri tosti iubet hordea grani, Mellaque, vimque meri, cum lacte coagula passo: Quique sub hac lateant furtim dulcedine, succos 275 Adiicit. Accipimus 'sacra data pocula dextra. Quae simul arenti sitientes hausimus ore, Et tetigit summos virga Dea dira capillos; Et pudet, et referam, setis horrescere coepi, Nec iam posse loqui; pro verbis edere raucum 280 Murmur, et in terram toto procumbere vultu: Osque meum sensi pando occallescere rostro; Colla tumere toris: et qua modo pocula parte Sumta mihi fuerant, illa vestigia feci. Cumque eadem passis,tantum medicamina possunt! 285 Claudor hara: solumque suis caruisse figura Vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit. Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem Nunc quoque setigeri: nec tantae cladis ab illo Certior ad Circen ultor venisset Vlixes. Pacifer huic dederat florem Cyllenius album; Moly vocant Superi: nigra radice tenetur. Tutus eo, monitisque simul coelestibus intrat Ille domum Circes: et ad insidiosa vocatus Pocula, conantem virga mulcere capillos Repulit; et stricto pavidam deterruit ense. Inde fides dextraeque datae: thalamoque receptus, Coniugii dotem, sociorum corpora poscit. Spargimur innocuae succis melioribus herbae, Percutimurque caput conversae verbere virgae: 300 Verbaque dicuntur dictis contraria verbis. Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati Erigimur: setaeque cadunt, bifidosque relinquit
295
Rima pedes; redeunt humeri: subiecta lacertis 305 Brachia sunt. Flentem flentes amplectimur illum:
Haeremusque ducis collo: nec verba locuti Vlla priora sumus , quam nos testantia gratos. Annua nos illic tenuit mora: multaque praesens
Tempore tam longo vidi, multa auribus hausi. 310 Hoc quoque cum multis, quod clam mihi retulituna
Quatuor e famulis, ad talia sacra paratis. Cum duce namque meo Circe dum sola moratur, Illa mihi niveo factum de marmore signum
Ostendit iuvenile, gerens in vertice picum, 315 Aede sacra positum, multisque insigne coronis.
Quis foret, et quare sacra coleretur in aede, Cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti, Accipe, ait, Macareu: dominaeque potentia quae sit
Hinc quoque disce meae: tu dictis adiice mentem. 320 Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris
Rex fuit, utilium bello studiosus equorum. Forma viro, quam cernis, erat. Licet ipse decorem Adspicias, fictaque probes ab imagine veram.
Par animus formae: nec adhuc spectasse per annos 325 Quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.
Ille suos Dryadas, Latiis in montibus ortas, Verterat in vultus: illum fontana petebant Numina, Naïades, quas Albula, quasque Numici,
QuasqueAnienis aquae,cursuque brevissimusAlmo, 330 Narquetulit praeceps,et amoenaeFarfarus umbrae; Quaeque colunt Scythicae regnum nemorale
Dianae, Finitimosque lacus. Spretis tamen omnibus unam Ille fovet Nymphen, quam quondam in colle Palati
Dicitur ancipiti peperisse Venilia lano. 335 Haec, ubi nubilibus primum maturuit annis,
Praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est: Rara quidem facie, sed rarior arte canendi: Vnde Canens dicta est. Silvas et saxa movere,
![[ocr errors]](https://books.google.ch/books/content?id=6kQRAAAAIAAJ&hl=de&output=html_text&pg=RA2-PA314&img=1&zoom=3&q=%22fuit+ille+Deorum,+Congeriem+secuit,+sectamque+in+membra+redegit%3B+Principio+terrain,+ne+non%22&cds=1&sig=ACfU3U1GRzp-m9CSmb_pF-6bOfqTFH_rEA&edge=0&edge=stretch&ci=443,901,9,16)
« ZurückWeiter » |