Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Fatur Achaemenides: Iterum Polyphemon, etillos
Adspiciam fluidos humano sanguine rictus;
Hac mihi si potior domus est, Ithaceque, carina;

170 Si minus Aenean veneror genitore, nec unquam
Esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
Quod loquor et spiro, coelumque et sidera Solis
Respicio, possimne ingratus et immemor esse?
Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora

175 Venit: et ut lumen iam nunc vitale relinquam, Aut tumulo, aut certe non illa condar in alvo. Quid mihi tunc animi, nisi si timor abstulit omnem Sensum animumque, fuit: cum vos petere alta

relictus

Aequora prospexi ? volui inclamare; sed hosti
180 Prodere me timui: vestrae quoque clamor Vlixis
Paene rati nocuit. Vidi, cum monte revulso
Immanem scopulum medias permisit in undas.
Vidi iterum, veluti tormenti viribus acta,
Vasta giganteo iaculantem saxa lacerto:

185 Et, ne deprimeret fluctusve lapisve carinam,
Pertimui; iam me non esse oblitus in illa.
Vt vero fuga vos ab acerba morte removit,
Ille quidem totam fremebundus obambulat Aetnam,
Praetentatque manu silvas; et luminis orbus

190 Rupibus incursat: foedataque brachia tabo
In mare protendens, gentem exsecratur Achivam:
Atque ait: O si quis referat mihi casus Vlixen,
Aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,
Viscera cuius edam, cuius viventia dextra

195 Membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet Guttur, et elisi trepident sub dentibus artus; Quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis

ademtae!

Haec, et plura ferox. Me luridus occupat horror, Spectantem vultus etiamnum caede madentes, 200 Crudelesque manus, et inanem luminis orbem,

Membraque, et humano concretam sanguine

barbam.

Mors erat ante oculos; minimum tamen illa ma

lorum.

205

Et iam prensurum, iamiam mea viscera rebar
In sua mersurum: mentique haerebat imago
Temporis illius, quo vidi bina meorum
Ter quater affligi sociorum corpora terrae.
Quae super ipse iacens, hirsuti more leonis,
Visceraque, et carnes, cumque albis ossamedullis,
Semanimesque artus avidam condebat in alvum.
Me tremor invasit: stabam sine sanguine moestus: 210
Mandentemque videns eiectantemque cruentas
Ore dapes, et frusta mero glomerata vomentem,
Talia fingebam misero mihi fata parari.
Perque dies multos latitans, omnemque tremiscens
Ad strepitum, mortemque timens, cupidusque

moriri,

Glande famem pellens, et mista frondibus herba,
Solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus,
Haud procul adspexi longo post tempore navim:
Oravique fugam gestu, ad littusque cucurri:
Et movi: Graiumque ratis Troiana recepit.
Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus,
Et ducis, et turbae, quae tecum credita ponto est.

Aeolon ille refert Tusco regnare profundo;
Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos:
Quos bovis inclusos tergo, memorabile munus,
Dulichium sumsisse ducem: flatuque secundo
Lucibus isse novem, et terram adspexisse petitam:
Proxima post nonam cum sese Aurora moveret;
Invidia socios, praedaeque cupidine, ductos,
Esse ratos aurum, demsisse ligamina ventis:
Cum quibus isse retro, per quas modo veneratundas,
Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
Inde
Inde Lami veterem Laestrygonis, inquit, in urbem

215

220

225

230

Venimus. Antiphates terra regnabat in illa. 235 Missus ad hunc ego sum, numero comitante

duorum:

Vixque fuga quaesita salus, comitique, mihique. Tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit Ora cruore suo: fugientibus instat, et agmen Concitat Antiphates. Coëunt, et saxa trabesque 240 Continuant, merguntque viros, merguntque carinas. Vna tamen, quae nos ipsumque vehebat Vlixen, Effugit. Amissa sociorum parte, dolentes, Multaque conquesti terris allabimur illis, Quas procul hinc cernis. Procul hinc tibi, cerne,

videnda est

245 Insula, visa mihi. Tuque, o iustissime Troum,
Nate Dea, neque enim finito Marte vocandus
Hostis es, Aenea, moneo, fuge littora Circes.
Nos quoque Circaeo religata in littore pinu
Antiphatae memores, immansuetique Cyclopis,

250 Ire negabamus, et tecta ignota subire.
Sorte sumus lecti: sors me, fidumque Politen,
Eurylochumque simul, nimiique Elpenora vini,
Bisque novem socios Circaça ad moenia misit.
Quae simul attigimus, stetimusque in limine tecti;

255 Mille lupi, mistaeque lupis ursaeque leaeque
Occursu fecere metum: sed nulla timenda,
Nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
Quin etiam blandas movere per aëra caudas,
Nostraque adulantes comitant vestigia; donec

260 Excipiunt famulae, perque atria marmore tecta
Ad dominam ducunt. Pulchro sedet illa recessu,
Sublimis solio, pallamque induta nitentem,
Insuper aurato circumvelatur amictu.
Nereïdes Nymphaeque simul, quae vellera motis
265 Nulla trahunt digitis, nec fila sequentia ducunt;
Gramina disponunt, sparsosque sine ordine flores
Secernunt calathis, variasque coloribus herbas.

270

275

280

Ipsa, quod hae faciunt, opus exigit: ipsa, quis usus,
Quoque sit in folio, quae sit concordia mistis,
Novit, et advertens pensas examinat herbas.
Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute,
Diffudit vultus, et reddidit omnia votis.
Nec mora; misceri tosti iubet hordea grani,
Mellaque, vimque meri, cum lacte coagula passo:
Quique sub hac lateant furtim dulcedine, succos
Adiicit. Accipimus sacra data pocula dextra.
Quae simul arenti sitientes hausimus ore,
Et tetigit summos virga Dea dira capillos;
Et pudet, et referam, setis horrescere coepi,
Nec iam posse loqui; pro verbis edere raucum
Murmur, et in terram toto procumbere vultu:
Osque meum sensi pando occallescere rostro;
Colla tumere toris: et qua modo pocula parte
Sumta mihi fuerant, illa vestigia feci.
Cumque eadem passis, tantum medicamina possunt! 285
Claudor hara: solumque suis caruisse figura
Vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit.
Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem
Nunc quoque setigeri: nec tantae cladis ab illo
Certior ad Circen ultor venisset Vlixes.
Pacifer huic dederat florem Cyllenius album;
Moly vocant Superi: nigra radice tenetur.
Tutus eo, monitisque simul coelestibus intrat
Ille domum Circes: et ad insidiosa vocatus
Pocula, conantem virga mulcere capillos
Repulit; et stricto pavidam deterruit ense.
Inde fides dextraeque datae: thalamoque receptus,
Coniugii dotem, sociorum corpora poscit.
Spargimur innocuae succis melioribus herbae,
Percutimurque caput conversae verbere virgae: 300
Verbaque dicuntur dictis contraria verbis.

Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati
Erigimur: setaeque cadunt, bifidosque relinquit

290

295

4

Rima pedes; redeunt humeri: subiecta lacertis
305 Brachia sunt. Flentem flentes amplectimur illum:
Haeremusque ducis collo: nec verba locuti
Vlla priora sumus, quam nos testantia gratos.
Annua nos illic tenuit mora: multaque praesens
Tempore tam longo vidi, multa auribus hausi.

510 Hoc quoque cum multis, quod clam mihi retulit una
Quatuor e famulis, ad talia sacra paratis.
Cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
Illa mihi niveo factum de marmore signum
Ostendit iuvenile, gerens in vertice picum,

315 Aede sacra positum, multisque insigne coronis.
Quis foret, et quare sacra coleretur in aede,
Cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti,
Accipe, ait, Macareu: dominaeque potentia quae sit
Hinc quoque disce meae: tu dictis adiice mentem.

320 Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris
Rex fuit, utilium bello studiosus equorum.
Forma viro, quam cernis, erat. Licet ipse decorem
Adspicias, fictaque probes ab imagine veram.
Par animus formae: nec adhuc spectasse per annos
325 Quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.
Ille suos Dryadas, Latiis in montibus ortas,
Verterat in vultus: illum fontana petebant
Numina, Naïades, quas Albula, quasque Numici,
QuasqueAnienis aquae, cursuque brevissimus Almo,
330 Narquetulit praeceps, et amoenae Farfarus umbrae;
Quaeque colunt Scythicae regnum nemorale

Dianae,

Finitimosque lacus. Spretis tamen omnibus unam
Ille fovet Nymphen, quam quondam in colle Palati
Dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano.

335 Haec, ubi nubilibus primum maturuit annis,
Praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est:
Rara quidem facie, sed rarior arte canendi:
Vnde Canens dicta est. Silvas et saxa movere,

« ZurückWeiter »