Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

Durior annosa quercu; fallacior undis; 800 Lentior et salicis virgis, et vitibus albis;

His immobilior scopulis; violentior amne;
Laudato pavone superbior; acrior igni;
Asperior tribulis; foeta truculentior ursa;

Surdior aequoribus; calcato immitior hydro: 805 Et, quod praecipue vellem tibi demere possem,

Non tantum cervo, claris latratibus acto,
Verum etiam ventis, volucrique fugacior aura.
At, bene si noris, pigeat fugisse: morasque

Ipsa tuas damnes, et me retinere labores. 810 Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo

Antra; quibus nec Sol medio sentitur in aestu,
Nec sentitur hiems: sunt poma gravantia ramos:
Sunt auro símiles longis in vitibus uvae:

Sunt et purpureae: tibi et has servamus, et illas. 815 Ipsa tuis manibus, silvestri nata sub umbra,

Mollia fraga leges: ipsa autuminalia corna,
Prunaque, non solum nigro liventia'succo,
Verum etiam generosa, novasque imitantia ceras

Nec tibi castaneae, me coniuge, nec tibi deerunt
820 Arborei foetus: omnis tibi serviet arbos.
Hoc pecus omne meum est: multae quoque valli-

bus errant;
Multas silva tegit: multae stabulantur in antris.
Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint.

Pauperis est numerare pecus. De laudibus harum 825 Nil mihi credideris: praesens potes ipsa videre,

Vt vix sustineant distentum cruribus uber,
Sunt, foetura minor, tepidis in ovilibus agní:
Sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus hoedi.

Lac mihi semper adest niveum. Pars inde bibenda 830 Servatur: partem liquefacta coagula durant.

Nec tibi deliciae faciles, vulgataque tantum
Munera contingent, damae, leporesque, capraeque
Parve columbarum, demtusve cacumine nidus:

[ocr errors]

Inveni geminos, qui tecum ludere possint,
Inter se similes, vix ut dignoscere possis,

835
Villosae catulos in summis montibus ursae.
Inveni: et dominae, dixi, servabimus istos.
Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto:
lam, Galatea, veni: nec munera despice nostra.
Certe ego me novi, liquidaeque in imagine vidi 840
Nuper aquae; placuitque mihi mea forma videnti.
Adspice, sim quantus. Non est hoc corpore maior
Jupiter in coelo: nam vos narrare soletis
Nescio quem regnare lovem. Coma plurima torvos
Prominetin vultus,humerosque,ut lucus,obumbrat. 845
Nec mihi quod rigidis horrent densissima setis
Corpora, turpe puta. Turpis sine frondibus arbos:
Turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent.
Pluma tegit volucres: ovibus sua lana decori est:
Barba viros, hirtaeque decent in corpore setae. 850
Vnum est in media lumen mihi fronte, sed instar
Ingentis clypei. Quid? non haec omnia magno
Sol videt e coelo? Soli tamen unicus orbis.
Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat.
Ilunc tibi do socerum. Tantum miserere, precesque 855
Supplicis exaudi: tibi enim suecumbimus uni.
Quique lovem, et coelum sperno, et penetrabile

fulmen, Nereï, te vereor: tua fulmine saevior ira est. Atque ego contemtus essem patientior huius; Si fugeres omnes. Sed cur, Cyclope repulso, 860 Acin amas, praefersque meis amplexibus Acin? Ille tamen placeatque sibi, placeatque licebit, Quod nollem, Galatea , tibi: modo copia detur, Sentiet esse mihi tanto pro corpore vires. Viscera viva traham, divulsaque membra per agros, 865 Perque tuas spargam, sic se tibi misceat, undas. Vror enim, laesusque exaestuat acrius ignis: Cumque suis videor translatam viribus Aetnam

e

Pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris. 870 Talia nequidquam questus, nam cuncta videbam,

Surgit: et ut taurus, vacca furibundus ademta,
Stare nequit, silvaque et notis saltibus errat.
Cum ferus ignaros, nec quidquam tale timentes,

Me videt atque Acin: Videoque, exclamat, et ista 875 Vltima sit, faciam, Veneri concordia vestrae.

Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
Debuit, illa fuit. Clamore perhorruit Aetne.
Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor.

Terga fugae dederat conversa Symaethius heros: 880 Et, Fer opem,

Galatea, precor, mihi: ferte pa

rentes,
Dixerat, et vestris periturum admittite regnis.
Insequitur Cyclops, partemque e monte revulsam
Mittit; et extremus quamvis pervenit ad illum

Angulus e saxo, totum tamen obruit Acin. 885 At nos, quod solum fieri per fata licebat,

Fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
Puniceus de mole cruor manabat, et intra
Temporis exiguum rubor evanescere coepit:

Fitque color primo turbati fluminis imbre, 890 Purgaturque mora. Tum moles fracta dehiscit:

Vivaque per rimas, proceraque surgit arundo:
Osque cavum saxi sonat exsultantibus undis:
Miraque res: subito media tenus exstitit alvo

Incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis. 895 Qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore est,

Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis in amnem
Versus: et antiquum tenuerunt flumina nomen.

Desierat Galatea loqui: coetuque soluto Discedunt, placidisque natant Nereïdes undis. 900 Scylla redit: neque enim medio se credere ponto

Audet; et aut bibula sine vestibus errat arena;
Aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
Gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.

905

915

Ecce fretum findens alti novus incola ponti,
Nuper in Euboica versis Anthedone membris,
Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret:
Et, quaecunque putat fugientem posse morari,
Verba refert: fugit illa tamen, veloxque timore
Pervenit in summum positi prope littora montis.
Ante fretum est ingens, apicem collectus in unum, gio
Longa sine arboribus convexus ad aequora vertex.
Constitit hic: et tuta loco, monstrumne, Deusne
Ille sit, ignorans, admiraturque colorem,
Caesariemque, humeros, subiectaque terga te-

gentem,
Vltimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
Sentit; et innitens, quae stabat proxima, moli,
Non ego prodigium, non sum fera bellua, virgo;
Sum Deus, inquit, aquae: nec maius in aequora

Proteus
lus habet, aut Triton, Athamantiadesve Palaemon.
Ante tamen mortalis eram: sed scilicet altis

920 Deditus aequoribus, iam tum exercebar in illis. Nam modo ducebam ducentia retia pisces : Nunc in mole sedens moderabar arundine linum. Sunt viridi prato confinia littora, quorum Altera pars undis, pars altera cingitur herbis: Quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae: Nec placidae carpsistis oves, hirtaeve capellae. Non apis inde tulit collectos sedula flores: Non data sunt capiti genialia serta: nec unquam Falciferae secuere manus. Ego primus in illo

930 Cespite consedi, dum lina madentia sicco. Vtque recenserem captivos ordine pisces; Insuper exposui, quos aut in retia casus, Aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. Res similis fictae: sed quid mihi fingere prodest? 955 Gramine contacto coepit mea praeda moveri, Lt mutare latus; terraque, ut in aequore,

niti.

925

[ocr errors]

Dumque moror, mirorque simul, fugit omnis in

undas Turba suas: dominumque novum, littusque re

linquunt.
940 Obstupui: dubiusque diu, quae caussa, requiro:

Num Deus hoc aliquis, num succus fecerit herbáe.
Quae tamen has, inquam, vires habet herba !

manuque
Pabula decerpsi, decerptaque dente momordi.

Vix bene combiberant ignotos guttura succos: 945 Cum subito trepidare intus praecordia sensi;

Alteriusque rapi naturae pectus amore.
Nec potui restare loco: Repetendaque nunquam
Terra, vale, dixi: corpusque sub aequora mersi.

Dî maris exceptum socio dignantur honore: 950 Vtque mihi quaecunque feram, mortalia demant,

Oceanum, Tethynque rogant. Ego lustror ab illis:
Et purgante nefas novies mihi carmine dicto
Pectora fluminibus iubeor supponere centum.

Nec mora: diversis lapsi de fontibus amnes, 955 Totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.

Hactenus acta tibi possum memoranda referre:
Hactenus et memini: nec mens mea caetera sensit,
Quae postquam rediit; alium me corpore toto,

Ac fueram nuper, nec eundem mente, recepi. 960 Hanc ego tum primum viridem ferrugine barban, Caesariemque meam, quam longa per aequora

verro,
Ingentesque humeros, et caerula brachia vidi,
Cruraque pinnigero curvata novissima pisce.

Quid tamen haec species,quid Dis placuisse marinis, 965 Quid iuvat esse Deum, si tu non tangeris istis ?

Talia dicentem, dicturum plura, reliquit
Scylla Deum. Furit ille, irritatusque repulsa
Prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

« ZurückWeiter »