Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, Non agat hos currus: et quid love maius habemus Ardua prima via est; et qua vix mane recentes Enitantur equi: medio est altissima coelo; 65 Vnde mare et terras ipsi mihi saepe videre Fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. Vltima prona via est; et eget moderamine certo. Tunc etiam, quae me subiectis excipit undis, Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 70 Adde, quod assidua rapitur vertigine coelum; Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet. Nitor in adversum: nec me, qui caetera, vincit Impetus; et rapido contrarius evehor orbi. Finge datos currus. Quid agas? poterisne rotatis 75 Obvius ire polis, ne te citus auferat axis? Forsitan et lucos illic urbesque domosque, Concipias animo, delubraque ditia donis Esse. Per insidias iter est, formasque ferarum. Vtque viam teneas, nulloque errore traharis; So Per tamen adversi gradieris cornua Tauri, Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis, Saevaque circuitu curvantem brachia longo Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum. Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, 85 Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, In promtu regere est. Vix me patiuntur, ut acres Incaluere animi; cervixque repugnat habenis. At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, Nate, cave: dum resque sinit, tua corrige vota. go Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas, Pignora certa petis: do pignora certa timendo: Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus Ecce! meos: utinamque oculos in pectora posses Inserere, et patrias intus deprendere curas! 95 Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus: Eque tot ac tantis coeli, terraeque, marisque, Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ? Finierat monitus. Dictis tamen ille repugnat: opusque Perspicit: ecce! vigil rutilo patefecit ab ortu 100 105 110 115 120 125 130 Sectus in obliquum est lato curvamine limes, Zonarumque trium contentus fine:polumque Effugito australem,iunctamque aquilonibusArcton. Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. Vtque ferant aequos et coelum et terra calores, 135 Nec preme, nec summum molire per aethera currum. Altius egressus coelestia tecta cremabis; Inferius terras: medio tutissimus ibis. Neu te dexterior tortum declinet in anguem, Neve sinisterior pressam rota ducat ad aram: 140 Inter utrumque tene. Fortunae caetera mando; Quae iuvet, et melius, quam tu tibi, consulat, opto. Dum loquor, Hesperio positas in littore metas Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis: Poscimur. Effulget tenebris Aurora fugatis. 145 Corripe lora manu: vel, si mutabile pectus Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris : Dum potes; et solidis etiamnum sedibus adstas; Dumque male optatos nondum premis inscius axes. Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris. 150 Occupat ille levem iuvenili corpore currum: Statque super; manibusque datas contingere habenas Gaudet; et invito grates agit inde parenti. Interea volucres Pyroeis, Eous, et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras 155 Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant. Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, Repulit, et facta est immensi copia mundi; Corripuere viam, pedibusque per aëra motis Obstantes findunt nebulas, pennisque levati 160 Praetereunt ortos îsdem de partibus Euros. Sed leve pondus erat; nec quod cognoscere possent Solis equi: solitaque iugum gravitate carebat. Vtque labant curvae iusto sine pondere naves, 1 165 17C 175 180 Perque maré, instabiles nimia levitate, feruntur; 185 190 200 Mentis inops, gelida formidine lora remisit. urbes: 215 Cumque suis totas populis incendia gentes In cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent: Haemos. 220 Ardet in immensum geminatis ignibus Aetne, Parnasusque biceps, et Eryx, et Cynthus, et Othrys, Et tandem Rhodope nivibus caritura, Mimasque, Dindymaque, et Mycale, natusque ad sacra Cithaeron. Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet, 225 Ossaque cum Pindo, maiorque ambobus Olympus: Aëriaeque Alpes, et nubifer Apenninus. Tunc vero Phaethon cunctis e partibus orbem Adspicit accensum, nec tantos sustinet aestus: Ferventesque auras, velut e fornace profunda, 230 Ore trahit, currusque suos candescere sentit. Et neque iam cineres eiectatamque favillam Ferre potest: calidoque involvitur undique fumo |