Et mihi sollicitae lenimen dulce senectae 500 Quamprimum, omnis erit nobis mora longa, re mittas. Tu quoque quam primum; satis est procul esse sororem; Si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito. Mandabat; pariterque suae dabat oscula natae: Et lacrimae mites inter mandata cadebant. 505 Vtque fide pignus dextras utriusque poposcit: Inter seque datas iunxit, natamque, nepotenique, Absentes memori pro se iubet ore salutent: Supremumque vale, pleno singultibus ore, Vix dixit: timuitque suae praesagia mentis. 510 At simul imposita est pictae Philomela carinae; Admotumque fretum remis, tellusque repulsa; Vicimus, exclamat: mecum mea vota feruntur: Exsultatque animo, vix et sua gaudia differt Barbarus: et nusquam lumen detorquet ab illa. 515 Non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis Deposuit nido leporem Iovis ales in alto: Nulla fuga est capto: spectat sua praemia raptor. lamque iter effectum; iamque in sua littora fessis Puppibus exierant: cum rex Pandione natam 520 In stabula alta trahit, silvis obscura vetustis: Atque ibi pallentem, trepidamque, et cuncta timentem, Et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem, Includit: fassusque nefas, et virginem, et unam Vi superat; frustra clamato saepe parente, 525 Saepe sorore sua, magnis super omnia Divis. Illa tremit, velut agna pavens, qure saucia cani Ore excussa lupi, nondum sibi tuta videtur. Vtque columba, suo madefactis sanguine plumis, Horret adhuc, avidosque timet, quibus haeserat, 530 ungues. Mox ubi mens rediit; passos laniata capillos, [Lugenti similis, caesis plangore lacertis,] Pro! crudelis, ait! nec te mandata parentis 535 Cum lacrimis movere piis, nec cúra sororis, | Nec mea virginitas, nec coniugialia iura ? Omnia turbasti: pellex ego facta sôrori: Tu geminus coniux; non haec mihi debita poena. Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, Concubitus! vacuas habuissem criminis umbras. Quandocumque mihi poenas dabis. Ipsa, pudore 545 Proiecto, tua facta loquar. Si copia detur, In populos veniam: si silvis clausa tenebor, Talibus ira feri postquam commota tyranni; 550 Nec minor hac metus est: caussa stimulatus utraque, Spemque suae mortis viso conceperat ense. Luctantique loqui, compressam forcipe linguam Vtque salire solet mutilatae cauda colubrae, 560 Palpitat; et moriens doininae vestigia quaerit. Hoc quoque post facinus, vix ausim credere, fertur Coniuge quae viso germanam quaerit: at ille 565 Dat gemitus fictos, commentaque funera narrat. 570 Et lacrimae fecere fidem. Velamina Procne Tempus erat, quo sacra solent Trieterica Bacchi 600 Vt sensit tetigisse domum Philomela nefandam, Horruit infelix; totoque expalluit ore. Oraque develat miserae pudibunda sorori; 605 Amplexuque petit. Sed non attollere contra Sustinet haec oculos, pellex sibi viga sororis: Illatum, pro voce manus fuit. Ardet, et iram 610 Non capit ipsa suam Procne: fletumque sororis Corripiens, Non est lacrimis hic, inquit, agendum, Aut ego, cum facibus regalia tecta cremaro, pudorem Abstulerunt, ferro rapiam: aut per vulnera mille Sontem animam expellam. Magnum quodctanque paravi; Quid sit, adhuc dubito. Peragit dum talia Procne, 620 Ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo Admonita est: oculisque tuens immitibus, Ah!quam Vt tamen accessit natus, matrique salutem 625 Attulit, et parvis adduxit colla lacertis, Mistaque blanditiis puerilibus oscula iunxit; Sed simul ex nimia matrem pietate labare 630 Sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis; Inque vicem spectans ambos, Cur admovet, inquit, Cui sis nupta vide, Pandione nata, marito. Nec mora; traxit Ityn: veluti Gangetica cerrae membra 650 Vescitur: inque suam sua viscera congerit alvum. Tantaque nox animi est, Ityn huc arcessite, dixit Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne: Iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis; Intus habes, quod poscis, ait. Circumspicit ille, 655 Atque ubisit,quaerit. Quaerenti,iterumque vocanti, Sicut erat sparsis furiali caede capillis, Prosiliit: Ityosque caput Philomela cruentum Misit in ora patri: nec tempore maluit ullo Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis. 660 Thracius ingenti mensas clamore repellit, Vipereasque ciet Stygia de valle sorores: Et modo, si possit, reserato pectore diras Egerere inde dapes, demersaque viscera gestit: Flet modo, seque vocat bustum miserabile nati: 665 Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. Corpora Cecropidum pennis pendere putares; Pendebant pennis. Quarum petit altera silvas; Altera tecta subit. Neque adhuc de pectore caedis Excessere notae; signataque sanguine pluma est. 670 |