Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

165

Cedere Coelitibus, verbisque minoribus uti.
Multa dabant animos. Sed enim nec coniug

artes,
Nec genus amborum, magnique potentia regni,
Sic placuere illi, quamvis ea cuncta placebant,
Vt sua progenies: et felicissima matrum

155
Dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
Nam sata Tiresia, venturi praescia, Manto
Per medias fuerat, divino concita motu,
Vaticinata vias: Ismenides, ite frequentes:
Et date Latonae, Latonigenisque duobus, 160
Cum prece tura pia; lauroque innectite crinem.
Ore meo Latona iubet. Paretur: et omnes
Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant:
Turaque dant sanctis, et verba precantia, flammis.
Ecce! venit comitum Niobe celeberrima turba,
Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro:
Et, quantum ira sinit, formosa: movensque decoro
Cum capite immissos humerum per utrumque

capillos.
Constitit: utque oculos circumtulit alta superbos;
Quis furor auditos, inquit, praeponere visis 176
Coelestes ? aut cur colitur Latona per aras;
Numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus

auctor;
Lui licuit soli Superorum tangere mensas.
Pleïadum soror est genetrix mihi: maximus Atlas
Est avus, aetherium qui fert cervicibus axem:

175
Iupiter alter avus: socero quoque glorior illo.
Me gentes metuunt Phrygiae: me regia Cadmi
Sub domina est: fidibusque mei commissa mariti
Moenia cum populis a meque viroque reguntur.
In quamcunque domus adverto lumina partem, 180
Immensae spectantur opes. Accedit eodem
Digna Dea facies: huc natas adiice septem,
Et totidem iuvenes; et mox generosque nurusque.

Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia

caussam :
185 Nescio quoque audete satam Titanida Coeo

Latonam praeferre mihi; cui maxima quondam
Exiguam sedem pariturae terra negavit.
Nec coelo, nec humo, nec aquis Dea vestra re-

cepta est.
Exul erat mundi; donec miserata vagantem,
190 Hospita tu terris erras, ego, dixit, in undis,

Instabilemque locum Delos dedit. Illa duobus
Facta parens: uteri pars est haec septima nostri.
Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo.

Hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit. 195 Maior sum, quam cui possit Fortuna nocere:

Multaque ut eripiat; multo mihi plura relinquet.
Excessere metum mea iam bona. Fingite demi
Huic aliquid populo natorum posse meorum;
Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum
Latonae. Turba quo quantum distat ab orba?
Ite sacris, properate sacris; laurumque capillis
Ponite. Deponunt, infectaque sacra relinquunt:
Quodque licet, tacito venerantur murmure numen.

Indignata Dea est: summoque in vertice Cynthi 205 Talibus est dictis gemina cum prole locuta:

En! ego vestra parens, vobis animosa creatis,
Et, nisi Iunoni, nulli cessura Dearum,
An Dea sim, dubitor: perque omnia saecula cultis

Arceor, o! nati, nisi vos succurritis, aris. 210 Nec dolor hic solus: diro convicia facto

Tantalis adiecit: vosque est postponere natis
Ausa suis: et me, quod in ipsam recidat, orbam
Dixit; et exhibuit linguam scelerata paternam.

Adiectura preces erat his Latona relatis: 215 Desine, Phoebus ait, poenae mora long uerelas.

Dixit idem Phoebe: celerique per aëra lapsu
Contigerant tecti Cadmeïda nubibus arcem.

200

[ocr errors]

220

Planus erat lateque patens prope moenia campus,
Assiduis pulsatus equis; ubi turba rotarum,
Duraque mollierant subiectas ungula glebas.
Pars ibi de septem genitis Amphione fortes
Conscendunt in equos, Tyrioque rubentia fuco
Terga premunt; auroque graves moderantur

habenas.
E quibus Ismenos, qui matri sarcina quondam
Prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem 225
Quadrupedes cursus, spumantiaque ora coërcet;
Hei mihi! conclamat; medioque in pectore fixus
Tela gerit, frenisque manu moriente remissis
In latus a dextro paulatim defluit armo.
Proximus, audito sonitu per inane pharetrae, 230
Frena dabat Sipylus : veluti cum praescius imbris
Nube fugit visa, pendentiaque undique rector
Carbasa deducit, ne qua levis effluat aura.
Frena tamen dantem non evitabile telum
Consequitur: summaque tremens cervice sagitta 235
Haesit; et exstabat nudum de gutture ferrum.
Ille, ut erat pronus, per colla admissa iubasque
Volvitur; et calido tellurem sanguine foedat.
Phaedimus infelix, et aviti nominis heres
Tantalus, ut solito finem imposuere labori, 240
Transierant ad opus nitidae iuvenile palaestrae.
Et iam contulerant arcto luctantia nexu
Pectora pectoribus; cum tento concita cornu,
Sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
Ingemuere simul; simul incurvata dolore

245 Membra solo posuere; simul suprema iacentes Lumina versarunt; animam simul exhalarunt. Adspicit Alphenor, laniataque pectora plangens Advolat, ut gelidos complexibus allevet artus: Inque pio cadit officio, Nam Delius illi

250 Intima fatifero rumpit praecordia ferro. Quod simul eductum, pars est pulmonis in hamis

Eruta: cumque anima cruor est effusus in auras.

At non intonsum simplex Damasichthona vulnus 255 Afficit. Ictus erat, qua crus esse incipit, et qua

Mollia nervosus facit internodia poples.
Dumque manu tentat trahere exitiabile telum,
Altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.

Expulit hanc sanguis: seque eiaculatus in altum 260 Emicat, et longe terebrata prosilit aura.

Vltimus Ilioneus non profectura precando
Brachia sustulerat: Dique o! communiter omnes,
Dixerat, ignarus non omnes esse rogandos,

Parcite. Motus erat, cum iam revocabile telum 265 Non fuit, Arcitenens: minimo tamen occidit ille Vulnere; non alte percusso corde sagitta.

Fama mali, populique dolor, lacrimaeque suorum Tam subitae matrem certam fecere ruinae,

Mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi 270 Hoc essent Superi, quod tantum iuris haberent.

Nam pater Amphion, ferro per pectus adacto,
Finierat moriens pariter cum luce dolorem.
Heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,

Quae modo Latois populum submoverat aris, 275 Et mediam tulerat gressus resupina per urbem,

Invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!
Corporibus gelidis incumbit, et ordine nullo
Oscula dispensat natos suprema per omnes.

A quibus ad coelum liventia brachia tendens, 280 Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore;

[Pascere, ait; satiaque meo tua pectora luctu:] Corque ferum satia, dixit: per funera septem Efferor: exsulta; victrixque inimica triumpha.

Cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt 285 Quam tibi felici: post tot quoque funera vinco.

Dixerat: insonuit contento nervus ab arcu;
Qui,,praeter Nioben unam, conterruit omnes.
Illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris

3

[ocr errors]

Ante toros fratrum demisso crine sorores.
E quibus una, trahens haerentia viscere tela,

290 Imposito fratri moribunda relanguit ore. Altera, solari miseram conata parentem, Conticuit subito; duplicataque vulnere caeco est. [Oraque non pressit, nisi postquam spiritus exit.] Haec frustra fugiens collabitur; illa sorori

295 Immoritur: latet haec; illam trepidare videres. Sexque datis leto, diversaque vulnera passis, Vltima restabat: quam toto corpore mater, Tota veste tegens, Vnam, minimamque relinque; De multis minimam posco, clamavit, et unam.

300 Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Orba resedit Exanimes inter natos, natasque, virumque: Diriguitque malis. Nullos movet aura capillos. In vultu color est sine sanguine: lumina moestis Stant immota genis: nihil est in imagine vivi. 305 Ipsa quoque interius cum duro lingua palato Congelat, et venae desistunt posse moveri. Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus, Nec pes ire potest: intra quoque viscera saxum est. Flet tamen, et validi circumdata turbine venti In patriam rapta est. Ibi fixa cacumine montis Liquitur, et lacrimas etiamnum marmora manant.

'Tum vero tanti manifestam numinis iram Femina virque timent: cultuque impensius omnes Magna gemelliparae venerantur numina Divae, 315 Vtque fit, a facto propiore priora renarrant. E quibus unus ait: Lyciae quoque fertilis agris Haud impune Deam veteres sprevere coloni. Res obscura quidem est ignobilitate virorum; Mira tamen. Vidi praesens stagnumque locumque 32n Prodigio notum: nam me iam grandior aevo, Impatiensque viae genitor deducere lectos lusserat inde bores; gentisque illius eunti Ipse ducem dederat: cum quo dum pascua lustro,

310

« ZurückWeiter »