Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

240

Quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus,
Nescit; et arbitrio volucrum raptatur equorum.
Sanguine tum credunt in corpora summa vocato, 235
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.
Tum facta est Libye, raptis humoribus aestu,
Arida: tum Nymphae passis fontesque, lacusque
Deflevere comis. Quaerit Boeotia Dircen,
Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas.
Nec sortita loco distantes flumina ripas
Tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis,
Peneosque senex, Teuthranteusque Caicus,
Et celer Ismenos, cum Phocaico Erymantho;
Arsurusque iterum Xanthus, flavusque Lycormas, 245
Quique recurvatis ludit Maeandros in undis;
Mygdoniusque Melas, et Taenarius Eurotas.
Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes,
Thermodonque citus, Gangesque, et Phasis, et Ister.
Aestuat Alpheos: ripae Spercheïdes ardent:
Quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus,aurum:
Et, quae Maeonias celebrarant carmine ripas,
Flumineae volucres medio caluere Caystro.
Nilus in extremum fugit perterritus orbem,
Occuluitque caput, quod adhuc latet. Ostia septem 255
Pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat,
Hesperiosque amnes, Rhenum, Rhodanumque,

Padumque,

250

Cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
Dissilit omne solum; penetratque in Tartara rimis 260
Lumen, et infernum terret cum coniuge regem.
Et mare contrahitur; siccaeque est campus arenae,
Quod modo pontus erat; quosque altun texerat
aequor,

Exsistunt montes, et sparsas Cycladas augent.
Ima petunt pisces: nec se super aequora curvi
Tollere consuetas audent delphines in auras.

265

Talia dicturus vidit Cyllenius omnes

Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno. 715 Supprimit extemplo vocem: firmatque soporem, Languida permulcens medicata lumina virga. Nec mora: falcato nutantem vulnerat ense, Qua collo confine caput: saxoque cruentum Deiicit; et maculat praeruptam sanguine cautem. Arge, iaces: quodque in tot lumina lumen ha

720

bebas,

Exstinctum est: centumque oculos nox occupat

una.

Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennis Collocat; et gemmis caudam stellantibus implet. Protinus exarsit, nec tempora distulit irae; 725 Horriferamque oculis animoque obiecit Erinnyn Pellicis Argolicae, stimulosque in pectora caecos Condidit, et profugam per totum terruit orbem. Vltimus immenso restabas, Nile, labori.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quem simul ac tetigit, positisque in margine ripae 730 Procubuit genibus, resupinoque ardua collo, Quos potuit, solos tollens ad sidera vultus," 1,9 Et gemitu, et lacrimis, et luctisono mugitu Cum love visa queri est, finemque orare malorum Coniugis ille suae complexus colla lacertis, 735 Finiat ut poenas tandem, rogat: Inque futurum Pone metus, inquit, nunquam tibi caussa doloris Haec erit: et Stygias iubet hoc audire paludes. Vt lenita Dea est, vultus capit illa priores: Fitque, quod ante fuit. Fugiunt e corpore setae 740 Cornua decrescunt: fit luminis arctior orbis:

Contrahitur rictus: redeunt humerique manusquer Vngulaque in quinos dilapsa absumitur ungues. De bove nil superest, formae nisi candor, in illa: Officioque pedum Nymphe contenta duorum 745 Erigitur: metuitque loqui; ne more iuvencae Mugiat: et timide verba intermissa retentat.

Nunc Dea linigera colitur celeberrima turba.
Huic Epaphus magni genitus de semine tandem
Creditur esse Iovis: perque urbes iuncta parenti
Templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis 750
Sole satus Phaethon: quem quondam magna

loquentem,

Nec sibi cedentem, Phoeboque parente superbum,
Non tulit Inachides: Matrique, ait, omnia demens
Credis; et es tumidus genitoris imagine falsi.
Erubuit Phaethon, iramque pudore repressit:
Et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem.
Quoque magis doleas, genetrix, ait: ille ego liber,
Ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis
Et dici potuisse, et non potuisse repelli.
At tu, si modo sum coelesti stirpe creatus,
Ede notam tanti generis: meque assere coelo.
Dixit; et implicuit materno brachia collo:
Perque suum, Meropisque caput, taedasque
sororum,

Traderet, oravit, veri sibi signa parentis.

755

760

Ambiguum, Clymene precibus Phaëthontis, an ira 765
Mota magis dicti sibi criminis, utraque coelo
Brachia porrexit: spectansque ad lumina Solis,
Per iubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis,
Nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque;

Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, 770
Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum
Se mihi; sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus labor est patrios tibi nosse penates:
Vnde oritur, domus est terrae contermina nostrae.
Si modo fert animus; gradere: et scitabere ab ipso. 775
Emicat extemplo laetus post talia matris

Dicta suae Phaethon; et concipit aethera mente.
Aethiopasque suos, positosque sub ignibus Indos
Sidereis, transit; patriosque adit impiger ortus.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER SECVNDVS.

Regia Solis erat sublimibus alta columnis, Clara micante auro, flammasque imitante pyropo: Cuius ebur nitidum fastigia summa tenebat: Argenti bifores radiabant lumine valvae. 5 Materiem superabat opus: nam Mulciber illic Aequora caelarat, medias cingentia terras, Terrarumque orbem, coelumque, quod imminet orbi.

Caeruleos habet unda Deos; Tritona canorum, Proteaque ambiguum, balaenarumque, prementem 10 Aegaeona suis immania terga lacertis,

Doridaque, et natas: quarum pars nare videntur, Pars in mole sedens virides siccare capillos; Pisce vehi quaedam. Facies non omnibus una, Nec diversa tamen: qualem decet esse sororum. 15 Terra viros, urbesque gerit, silvasque, ferasque, Fluminaque, et Nymphas, et caetera numina ruris. Haec super imposita est coeli fulgentis imago: Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris Quo simul acclivo Clymeneïa limite proles 20 Venit, et intravit dubitati tecta parentis; Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus: Consistitque procul: neque enim propiora ferebat Lumina. Purpurea velatus veste sedebat

In solio Phoebus, claris lucente zmaragdis. 25 A dextra laevaque Dies, et Mensis, et Annus,

[ocr errors]

30

P. OV. NAS. METAMORPH. L. II. 29 Saeculaque, et positae spatiis aequalibus Horae: Verque novum stabat, cinctum florente corona: Stabat nuda Aestas, et spicea serta gerebat. Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. Inde loco medius, rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit, Quaeque viae tibi caussa? quid hac, ait, arce petisti, Progenies, Phaëthon, haud inficianda parenti? Ille refert: 0! lux immensi publica mundi, Phoebe pater, si das huius mihi nominis usum, Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat; Pignora da, genitor, per quae tua vera propago Credar; et hunc animis errorem detrahe nostris. Dixerat. At genitor circum caput omne micantes 40 Deposuit radios, propiusque accedere iussit: Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari Dignus es; et Clymene veros, ait, edidit ortus. Quoque minus dubites, quodvis pete munus: ut

illud,

Me tribuente, feras. Promissis testis adesto
Dis iuranda palus, oculis incognita nostris.
Vix bene desierat: currus rogat ille paternos,
Inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
Poenituit iurasse patrem, qui terque quaterque
Concutiens illustre caput, Temeraria, dixit,
Vox mea facta tua est. Vtinam promissa liceret
Non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaethon; et quae nec viribus istis
Munera conveniant, nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis: non est mortale, quod optas.
Plus etiam, quam quod Superis contingere fas sit,
Nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit;
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,

35

45

50

55

60

« ZurückWeiter »