Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros
Carmina cygnorum labentibus audit in undis.
Silva coronat aquas,

cingens latus omne, suisque Frondibus, ut velo, Phoebeos submovet ictus. 3go Frigora dant rami, Tyrios humus humida flores.

Perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco
Ludit, et aut violas, aut candida lilia carpit;
Dumque puellari studio calathosque sinumque

Implet, et aequales certat superare legendo; 395 Paene simul visa est, dilectaque, raptaque Diti:

Vsque adeo properatur amor. Dea territa moesto
Et matrem, et comites, sed matrem saepius, ore
Clamat: et, ut summa vestem laniarat ab ora,

Collecti flores tunicis cecidere remissis.
400 Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis:

Haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
Raptor agit currus; et nomine quemque vocatos
Exhortatur equos: quorum per colla, iubasque

Excutit obscura tinctas ferrugine habenas. 405 Perque lacus altos, et olentia sulfure fertur

Stagna Palicorum, rupta ferventia terra:
Et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
Inter inaequales posuerunt moenia portus.

Est medium Cyanes, et Pisaeae Arethusae, 410 Quod coit angustis inclusum cornibus, aequor.

Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
Inter Sicelidas Cyane celeberrima Nymphas;
Gurgite quae 'medio summa tenus extitit alvo,

Agnovitque Deum: Nec longius ibitis, inquit. 415 Non potes invitae Cereris gener esse: roganda,

Non rapienda fuit. Quod si componere magnis
Parva mihi fas est, et me dilexit Anapis.
Exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.

Dixit: et, in partes diversas brachia tendens, 420 Obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram:

Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima

[ocr errors]
[ocr errors]

Contortum valido sceptrum regale lacerto
Condidit. Icta viam tellus in 'Tartara fecit:
Et pronos currus medio cratere recepit.
At Cyane, raptamque Deam, contemtaque fontis 425
Iura sui moerens, inconsolabile vulnus
Mente gerit tacita; lacrimisque absumitur omnis:
Et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas
Extenuatur aquas. Molliri membra videres :
Ossa pati flexus: ungues posuisse rigorem:

450
Primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt;
Caerulei crines, digitique, et crura, pedesque:
Nam brevis in gelidas membris exilibus undas
Transitus est. Post haec tergumque, humerique,

latusque,
Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos. 435
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
Lympha subit: restatque nihil, quod prendere

possis.
Interea pavidae nequidquam filia matri
Omnibus est terris, omni quaesita profundo.
Illam non rutilis veniens Aurora capillis

440
Cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus
Flammifera pinus manibus succendit ab Aetna;
Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras.
Rursus, ubi alma dies hebetarat sidera, natam
Solis ad occasum, Solis quaerebat ab ortu.

445 Fessa labore sitim collegerat; oraque nulli Colluerant fontes: cum tectam stramine vidit Forte casam; parvasque fores pulsavit: at inde Prodit anus; Divamque videt, lymphamque roganti, Dulce dedit, tosta quod coxerat ante polenta.

450 Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax Constitit ante Deam; risitque, avidamque vocavit. Offensa est: neque adhuc epota parte, loquentem Cum liquido mista perfudit Diva polenta. Combibit os maculas: et, qua modo brachia gessit, 155

Crura gerit: cauda est mutatis addita membris :
Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
Contrahitur: parvaque minor mensura lacerta est.
Mirantem, flentemque, et tangere monstra pa.

rantem 460 Fugit anum, latebramque petit: aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis.

Quas Dea per terras, et quas erraverit undas, Dicere longa mora est. Quaerenti defuit orbis.

Sicaniam repetit: dumque omnia lustrat eundo; 465 Venit et ad Cyanen: ea, ni mutata fuisset,

Omnia narrasset: sed et os et lingua volenti
Dicere non aderant: nec, quo loqueretur, habebat.
Signa tamen manifesta dedit, notamque parenti,

Illo forte loco delapsam gurgite sacro
470 Persephones zonam summis ostendit in undis.

Quam simul agnovit, tanquam tum denique raptam
Scisset, inornatos laniavit Diva capillos:
Et repetita suis percussit pectora palmis.

Nec scitadhuc ubisit; terras tamen increpatomnes; 475 Ingratasque vocat, nec frugum munere dignas.

Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
Reperit. Ergo illic saeva vertentia glebas
Fregit aratra manu: parilique irata colonos

Ruricolasque boves leto dedit: arvaque iussit 480 Fallere depositum; vitiataque semina fecit.

Fertilitas terrae, latum vulgata per orbem,
Cassa iacet: primis segetes moriuntur in herbis:
Et modo sol nimius, nimius modo corripit imber.

Sideraque, ventique nocent: avidaeque volucres 485 Semina iacta legunt: lolium, tribulique fatigant

Triticeas messes; et inexpugnabile gramen.
Tum caput Eleis Alpheïas extulit undis;
Rorantesque comas a fronte removit ad aures:

Atque ait: 0! toto quaesitae virginis orbe, 490 Et frugum genetrix, immensos siste labores:

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Nere tibi fidae violenta irascere terrae.
Terra nihil meruit: patuitque invita rapinae.
Nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.
Pisa mihi patria est; et ab Elide ducimus ortum.
Sicaniam peregrina colo; sed gratior omni

495
Haec mihi terra solo est: hos nuncArethusa penates,
Hanc habeo sedem: quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim, tantique per aequoris undas
Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
Tempestiva meis; cum tu curisque levata, 500
Et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus
Praebet iter: subterque imas ablata cavernas
Hic caput attollo: desuetaque sidera cerno.
Ergo, dum Stygio sub terris gurgite labor,
Visa tua est oculis illic Proserpina nostris.

505
Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu;
Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi;
Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.
Mater ad auditas stupuit, ceu saxea,
Attonitaeque diu similis fuit. Vtque dolore

510
Pulsa gravi gravis est amentia; curribus auras
Exit in aetherias: ibi toto nubila vultu
Ante lovem passis stetit invidiosa capillis:
Proque meo supplex venio tibi, Iupiter, inquit,
Sanguine, proque tuo. Si nulla est gratia matris; 315
Nata patrem moveat: neu sit tibi cura, precamur,
Vilior illius, quod nostro est edita partu.,
En! quaesita diu tandem mihi nata reperta est:
Si reperire vocas, amittere certius; aut si
Scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus: 520
Dummodo reddat eam: neque enim praedone

marito
Filia digna tua est; si iam mea filia digna est.
lupiter excepit: Cominune est pignus onusque
Nata mihi tecum: sed, si modo nomina rebus
Addere vera placet, non hoc iniuria factum, 525
Ov. T. II.

H

voces :

[ocr errors][ocr errors][merged small]

:

Verum amor est: neque erit nobis generille pudori.
Tumodo, Diva, velis. Vtdesint caetera, quantum est
Esse lovis fratrem! quid quod nec caetera desunt,

Nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido
530 Si tibi discidii est, repetat Proserpina coelum:

Lege tamen certa, si nullos contigit illic
Ore cibos: nam sic Parcarum foedere cautum est.

Dixerat: at Cereri certum est educere natam. Non ita fata sinunt: quoniam ieiunia virgo 535 Solverat: et, cultis dum simplex errat in hortis,

Puniceum curva decerpserat arbore pomum:
Sumtaque pallenti septem de cortice grana
Presserat ore suo. solusque ex omnibus illud

VideratAscalaphus: quem quondam diciturOrphne, 540 Inter Avernales haud ignotissima Nymphas,

Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris.
Vidit: et indicio reditum crudelis ademit.
Ingemuit regina Erebi; testemque profanam
Fecit avem: sparsumque caput Phlegethontide

lympha 545 In rostrum, et plumas, et grandia lumina vertit.

Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis;
Inque caput crescit; longosque reflectitur ungues;
Vixque movet natas per inertia brachia pennas:

Foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, 550 Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Hic tamen indicio poenam linguaque videri Commeruisse potest. Vobis, Acheloides, unde Pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis!

An quia, cum legeret vernos Proserpina flores, 555 In comitum numero mistae, Sirenes, eratis ?

Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe;
Protinus ut vestram sentirent aequora curam,
Posse super fluctus alaram insistere remis

Optastis: facilesque Deos habuistis, et artus (160 Vidistis vestros subitis flavescere pennis.

« ZurückWeiter »