Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

210

220

Poenitet iniusti nunc denique Phinea belli.
Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris;
Agnoscitque suos: et nomine quemque vocatos
Poscitopem:credensque parum,sibi proxima tangit
Corpora: marmor erant. Avertitur; atque ita

supplex,
Confessasque manus, obliquaque brachia tendens, 215
Vincis, ait, Perseu: remove fera monstra; tuaeque
Saxificos vultus, quaecunque ea, tolle Medusae.
Tolle, precor; non nos odium regnive cupido
Compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma.
Caussa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
Non cessisse piget. Nihil, o! fortissime, praeter
Hanc animam concede mihi: tua caetera sunto.
Talia dicenti, neque eum, quem voce rogabat,
Respicere audenti, Quod, ait, timidissime Phineu,
Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est, 225
Pone metum, tribuam: nullo violabere ferro.
Quin etiam mansura dabo monumenta per aevum;
Inque domo soceri semper spectabere nostri:
Vt mea se sponsi soletur imagine coniux.
Dixit: et in partem Phorcynida transtulit illam, 230
Ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
Tum quoque conanti sua flectere lumina cervix
Diriguit, saxoque oculorum induruit humor.
Sed tamen os timidum, vultusque in marmore

supplex, Submissaeque manus, faciesque obnoxia mansit. 235

Victor Abantiades patrios cum coniuge muros Intrat, et immeriti vindex ultorque parentis Aggreditur Proetum: nam fratre per arma fugato Acrisioneas Proetus possederat arces. Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce 240 Torva colubriferi superavit lumina monstri.

Te tamen, o! parvae rector, Polydecta, Seriphi, Nec iuvenis virtus, per tot spectata labores,

715 Occupat aversum: neu saeva retorqueat ora,

Squamigeris avidos figit cervicibus ungues:
Sic celeri fissum praeceps per inane volatu
Terga ferae pressit; dextroque frementis in armo

Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. 720

Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras
Attollit: modo subdit aquis: modo more ferocis
Versat apri, quem turba canum circumsóna terret
Ille avidos morsus velocibus effugit alis:
Quaque patent, nunc terga cavis super obsita

conchis, 725 Nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda

Desinit in piscem, falcato verberat ense.
Bellua puniceo mistos cum sanguine fluctus
Ore vomit. Maduere graves adspergine pennae.

Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus 730 Credere; .conspexit scopuluni, qui vertice summo

Stantibus exit aquis; operitur ab aequore möto.
Nixus eo, rupisque tenens iuga prima sinistra,
Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

Littora cum plausu clamor superasque Deorum 735 Implevere domios. Gaudent, generumqué salutant,

Auxiliumque domus servatoremque fatentur
Cassiope, Cepheusque pater. Resoluta catenis
Incedit virgo, pretiumque et caussa laboris.

Ipse manus hausta victrices abluit unda:
740 Anguiferumque caput dura ne lacdat arena,

Mollit humum foliis: natasque sub aequore virgas
Sternit, et imponit Phorcynidos ora Medusae.
Virga recens, bibulaque etiamnum viva medulla,

Vim rapuit monstri, tactuque induruit huius: 745 Percepitque novum ramis et fronde rigorem.

At pelagi Nymphae factum mirabile tentant
Pluribus in virgis, et idem contingere gaudent:
Seminaque ex illis iterant iactata per undas.
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,

750

755

760

Duritiem tacto capiant ut ab aëre; quodque
Vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.

Dis tribus ille focos totidem de cespite ponit;
Laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica Virgo;
Ara lovis media est. Mactatur vaeca Minervae;
Alipedi vitulus; taurus tibi, summe Deorum.
Protinus Andromedan, et tanti praemia facti
Indotata rapit. Taedas Hymenaeus Amorque
Praecutiunt: largis satiantur odoribus ignes:
Sertaque dependent tectis: lotique, lyraeque,
Tibiaque, et cantus, animi felicia laeti
Argumenta, sonant. Reseratis aurea valvis
Atria tota patent; pulchroque instructa paratu
Cephenis proceres ineunt convivia regis.
Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
Diffudere animos: cultusque habitusque locorum 765
Quaerit Abantiades; quaerenti protinus unus
[Narrat Lyncides, moresque habitusque virorum.)
Quae simul edocuit, Nunc, o! fortissime, dixit,
Fare precor, Perseu, quanta virtute, quibusque
Artibus abstuleris crinita draconibus ora.

770 Narrat Agenorides, gelido sub Atlante iacentem Esse locum, solidae tutum munimine molis: Cuius in introitu geminas habitasse sorores Phorcydas, unius partitas luminis usum: Id se solerti furtim, dum traditur, astu Supposita cepisse manu: perque abdita longe, Deviaque, et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos: passimque per agros, Perque vias vidisse hominum simulacra, fera

rumque, In silicem ex ipsis visa conversa Medusa: 780 Se tamen horrendae clypei, quod laeva gerebat, Aere repercusso formam aspexisse Medusae:. Dumque gravis somnus colubrasque ipsamque

tenebat, Oy. T. II.

G

775

Eripuisse caput collo: pennisque fugacem ,85 Pegason, et fratrem, matris de sanguine natos,

Addidit et longi non falsa pericula cursus:
Quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto:
Et quae iactatis tetigisset sidera pennis.

Ante expectatum tacuit tamen. Excipit unus 790 E numero procerum, quaerens, cur sola sororum

Gesserit alternis immistos crinibus angues.

Hospes ait, Quoniam scitaris digna relatu,
Accipe quaesiti caussam. Clarissima forma,

Multorumque fuit spes invidiosa procorum 795 Illa: nec in tota conspectior ulla capillis

Pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret.
Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
Dicitur. Aversa est, et castos aegide vultus

Nata lovis texit: neve hoc impune fuisset; 800 Gorgoneum turpes crinem mutavit in hydros.

Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,
Pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.

P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON

LIBER QVINTVS.

Dumqu

umque ea Cephenum medio Danaeïus heros Agmine commemorat; fremitu regalia turbae Atria complentur: nec coniugialia festa

Qui canat, clamor; sed qui fera nuntiet arnia. 5 Inque repentinos convivia versa tumultus

Assimulare freto possis, quod saeva quietum

10

20

Ventorum rabies motis exasperat undis.
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
Fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam;
En! ait, en! adsum praereptae coniugis ultor.
Nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
Iupiter, eripient. Conanti mittere Cepheus,
Quid facis ? exclamat: quae te, germane, furentem
Mens agit in facinus ? meritisne haec gratia tantis
Redditur? hac vitam servatae dote rependis? 15
Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit:
Sed grave Nereïdum numen, sed corniger Ammon,
Sed quae visceribus veniebat bellua ponto
Exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
Quo peritura fuit. Nisi si, crudelis, id ipsum
Exigis, ut pereat: luctuque levabere nostro.
Scilicet haud satis est, quod, te spectante, re-

vincta est;
Et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
Insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis;
Praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur; 25
Ex illis scopulis, ubi erant affixa, petisses:
Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba

senectus, Ferre, quod et meritis et voce est pactus: eumque Non tibi, sed certae praelatum intellige morti. llle nihil contra: sed et hunc, et Persea vultu 50 Alterno spectans, petat hunc ignorat, an illum. Cunctatusque brevi, contortam viribus hastam, Quantas ira dabat, nequidquam in Persea inisit. Vt stetit illa toro; stratis tum denique Perseus Exsiluit, teloque ferox inimica remisso

35 Pectora rupisset, nisi post altaria Phineus Isset: et, indignum! scelerato profuit ara. Fronte tamen Rhoeti non irrita cuspis adhaesit: Qui postquam cecidit, ferrumque ex osse revui

sum est,

esta 2

« ZurückWeiter »