![[ocr errors]](https://books.google.ch/books/content?id=6kQRAAAAIAAJ&hl=de&output=html_text&pg=RA2-PA105-IA10&img=1&zoom=3&q=%22fuit+ille+Deorum,+Congeriem+secuit,+sectamque+in+membra+redegit%3B+Principio+terrain,+ne+non%22&cds=1&sig=ACfU3U3ZiAX09lw4gkscP3gw-17ZtY6dKQ&edge=0&edge=stretch&ci=664,570,10,17)
Poenitet iniusti nunc denique Phinea belli. Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris ; Agnoscitque suos: et nomine quemque vocatos Poscitopem: credensque parum,sibi proxima tangit Corpora: marmor erant. Avertitur; atque ita
supplex, Confessasque manus, obliquaque brachia tendens, 215 Vincis, ait, Perseu: remove fera monstra; tuaeque Saxificos vultus, quaecunque ea, tolle Medusae. Tolle, precor; non nos odium regnive cupido Compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma. Caussa fuit meritis melior tua, tempore nostra. Non cessisse piget. Nihil, o! fortissime, praeter Hanc animam concede mihi: tua caetera sunto. Talia dicenti, neque eum, quem voce rogabat, Respicere audenti, Quod, ait, timidissime Phineu, Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est, 225 Pone metum, tribuam: nullo violabere ferro. Quin etiam mansura dabo monumenta per aevum; Inque domo soceri semper spectabere nostri: Vt mea se sponsi soletur imagine coniux. Dixit: et in partem Phorcynida transtulit illam, 230 Ad quam se trepido Phineus obverterat ore. Tum quoque conanti sua flectere lumina cervix Diriguit, saxoque oculorum induruit humor. Sed tamen os timidum, vultusque in marmore
supplex, Submissaeque manus, faciesque obnoxia mansit. 235
Victor Abantiades patrios cum coniuge muros Intrat, et immeriti vindex ultorque parentis Aggreditur Proetum: nam fratre per arma fugato Acrisioneas Proetus possederat arces. Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce 240 Torva colubriferi superavit lumina monstri.
Te tamen, o! parvae rector, Polydecta, Seriphi, Nec iuvenis virtus, per tot spectata labores,
Nec mala mollierant: sed inexorabile durus 245 Exerces odium: nec iniqua finis in ira est.
Detrectas etiam laudes: fictamque Medusae Arguis esse necem. Dabimus tibi pignora veri; Parcite luminibus, Perseus ait: oraque regis
Ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. 250 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
Se dedit: inde cava circumdata nube Seriphon Deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis. Quaque super pontum via visa brevissima, Thebas,
Virgineumque Helicona petit; quo monte potita 255 Constitit; et doctas sic est affata sorores:
Fama novi fontis nostras pervenit ad aures; Dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. Is mihi caussa viae: volui mirabile monstrum
Cernere: vidi ipsum materno sanguine nasci. -260 Excipit Vranie: Quaecunque est caussa videndi
Has tibi, Diva, domos, animo gratissima nostro es. Vera tamen fama est: et Pegasus huius origo Fontis, et ad latices deducit Pallada sacros.
Quae mirata diu factas pedis ictibus undas, 265 Silvarum lucos circumspicit antiquarum,
Antraque, et innumeris distinctas floribus herbas: Felicesque vocat pariter studiique, locique Mnemonidas: quam sic affata est una sororum :
0! nisi te virtus opera ad maiora tulisset, 270 In partem ventura chori Tritonia nostri,
Vera refers; meritoque probas, artesque locumque: Et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. Sed, vetitum est adeo sceleri nihil, omnia terrent
Virgineas mentes: dirusque ante ora Pyreneus 275 Vertitur: et nondum me tota mente recepi.
Daulia Threïcio, Phoceaque milite rura Ceperat ille ferox, iniustaque regna tenebat. Templa petebamus Parnasia: vidit euntes: Nostraque fallaci veneratus numina cultu,
Mnemonides, cognorat enim, consistite, dixit, 280 Nec dubitate, precor, tecto grave sidus, et imbrem, Imber erat, vitare meo: subiere minores Saepe casas Superi. Dictis et tempore motae Annuimusque viro, primasque intravimus aedes. Desierant imbres; victoque Aquilonibus Austro, 285 Fusca repurgato fugiebant nubila coelo. Impetus ire fuit: claudit sua tecta Pyreneus, Vimque parat: quam nos suntis effugimus alis. Ipse secuturo similis stetit arduus arce: Quaque via est vobis, erit et mihi, dixit, eadem; 290 Seque iacit vecors e summae culmine turris: Et cadit in vultus, discussique ossibus oris Tundit humum moriens, scelerato sanguine
tinctam. Musa loquebatur. Pennae sonuere per auras: Voxque salutantum ramis veniebat ab altis. Suspicit; et linguae, quaerit, tam certa loquentes Vndesonent:hominemque putat Iove nata locutum. Ales erat; numeroque novem, sua fata querentes, Institerant ramis imitantes omnia picae. Miranti sic orsa Deae Dea: nuper et istae
300 Auxerunt volucrem victae certamine turbam. Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis: Paeonis Euippe mater fuit. Illa potentem Lucinam novies, novies paritura , vocavit. Intumuit numero stolidarum turba sororum: Perque tot Haemonias, et per tot Achaïdas urbes Huc venit, et tali committunt proelia voce: Desinite indoctum vana dulcedine vulgus Fallere; nobiscum, si qua est fiducia vocis, Thespiades certate Deae: nec voce, nec arte 310 Vincemur; totidemque sumus. Vel cedite victae Fonte Medusaeo, et Hyantea Aganippe: Vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos Cedamus campis: dirimant certamina Nymphae.
315 Turpe quidem contendere erat; sed cedere visum
Turpius. Electae iurant per flumina Nymphae, Factaque de vivo pressere sedilia saxo. Tunc, sine sorte prior, quae se certare professa est,
Bella canit Superum: falsoque in honore Gigantas 320 Ponit, et extenuat magnorum facta Deorum;
Emissumque ima de sede Typhoëa terrae Coelitibus fecisse metum; cunctosque dedisse Terga fugae: donec fessos Aegyptia tellus
Ceperit, et septem discretus in ostia Nilus, 325 Huc quoque terrigenam venisse 'Typhoëa narrat,
Et se mentitis Superos celasse figuris : Duxque gregis, dixit, fit Iupiter; unde recurvis Nunc quoque formatus Libys est cum cornibus
Ammon. Delius in corvo, proles Semeleïa capro, 530 Fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, Pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.
Hactenus ad citharam vocalia moverat ora. Poscimur Aonides: sed forsitan otia non sint,
Nec nostris praebere vacet tibi cantibus aurem. 335 Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen,
Pallas ait: nemorisque levi consedit in umbra. Musa refert: Dedimus summam certaminis uni. Surgit, et immissos hedera collecta capillos
Calliope querulas praetentat pollice chordas: 340 Atque haec percussis subiungit carmina nervis.
Prima Ceres unco glebas dimovit aratro: Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris: Prima dedit leges. Cereris sumus omnia munus.
llla canenda mihi est: utinam modo dicere possem 345 Carmina digna Deae! certe Dea carmine digna est.
Vasta giganteis iniecta est insula membris Trinacris; et magnis subiectum molibus urget Aetherias ausum sperare Typhoëa sedes. Nititur ille quidem, pugnatque resurgere saepe :
Dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro:- 350 Laeva, Pachyne, tibi: Lilybaeo crura premuntur: Degravat Aetna caput: sub qua resupinus arenas Eiectat, flammamque fero vomit ore Typhoëus. Saepe remoliri luctatur pondera terrae, Oppidaque, et magnos evolvere corpore montes. 355 Inde tremit tellus: et rex pavet ipse silentum, Ne pateat, latoque solum retegatur hiatu; Immissusque dies trepidantes terreat umbras. Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus Exierat: curruque atrorum vectus equorum 360 Ambibat Siculae cautus fundamina terrae. Postquam exploratum satis est, loca nulla labare; Depositique metus: videt hunc Erycina vagantem Monte súo residens, natumque amplexa volucrem; Arma, manusque meae, mea, nate, potentia, dixit, 365 Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, Inque Dei pectus celeres molire sagittas, Cui triplicis cessit fortuna novissima regni. Tu Superos, ipsumque lovem, tu numina ponti Victa domas, ipsumque, regit qni numina ponti. 370 Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque Imperium profers ? agitur pars tertia mundi. Et tamen in coelo, quae iam patientia nostra est, Spernimur: ac mecum vires tenuantur Amoris. Pallada nonne vides, iaculatricemque Dianam 375 Anssisse mihi? Cereris quoque filia virgo, Sipatiamur, erit: nam spes affectat easdem. Atis pro socio si qua est mea gratia regno, in Deam patruo. Dixit Venus: ille pharetram Solvit: et arbitrio matris de mille sagittis
380 Vnan seposuit, sed qua nec acutior ullay Nec minus incerta est, nec quae magis audiat arcum: Opposi que genu curvavit flexile cornu: Inque cor hamata percussit arundine Ditem.
Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, 385
![[ocr errors]](https://books.google.ch/books/content?id=6kQRAAAAIAAJ&hl=de&output=html_text&pg=RA2-PA109&img=1&zoom=3&q=%22fuit+ille+Deorum,+Congeriem+secuit,+sectamque+in+membra+redegit%3B+Principio+terrain,+ne+non%22&cds=1&sig=ACfU3U15XsAOVPEudMEO-_v6gUSFbk7NzQ&edge=0&edge=stretch&ci=-3,889,11,23)
« ZurückWeiter » |