Poenitet iniusti nunc denique Phinea belli. Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris; Agnoscitque suos: et nomine quemque vocatos Poscitopem:credensque parum,sibi proxima tangit Corpora: marmor erant. Avertitur; atque ita
supplex, Confessasque manus, obliquaque brachia tendens, 215 Vincis, ait, Perseu: remove fera monstra; tuaeque Saxificos vultus, quaecunque ea, tolle Medusae. Tolle, precor; non nos odium regnive cupido Compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma. Caussa fuit meritis melior tua, tempore nostra. Non cessisse piget. Nihil, o! fortissime, praeter Hanc animam concede mihi: tua caetera sunto. Talia dicenti, neque eum, quem voce rogabat, Respicere audenti, Quod, ait, timidissime Phineu, Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est, 225 Pone metum, tribuam: nullo violabere ferro. Quin etiam mansura dabo monumenta per aevum; Inque domo soceri semper spectabere nostri: Vt mea se sponsi soletur imagine coniux. Dixit: et in partem Phorcynida transtulit illam, 230 Ad quam se trepido Phineus obverterat ore. Tum quoque conanti sua flectere lumina cervix Diriguit, saxoque oculorum induruit humor. Sed tamen os timidum, vultusque in marmore
supplex, Submissaeque manus, faciesque obnoxia mansit. 235
Victor Abantiades patrios cum coniuge muros Intrat, et immeriti vindex ultorque parentis Aggreditur Proetum: nam fratre per arma fugato Acrisioneas Proetus possederat arces. Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce 240 Torva colubriferi superavit lumina monstri.
Te tamen, o! parvae rector, Polydecta, Seriphi, Nec iuvenis virtus, per tot spectata labores,
715 Occupat aversum: neu saeva retorqueat ora,
Squamigeris avidos figit cervicibus ungues: Sic celeri fissum praeceps per inane volatu Terga ferae pressit; dextroque frementis in armo
Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. 720
Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras Attollit: modo subdit aquis: modo more ferocis Versat apri, quem turba canum circumsóna terret Ille avidos morsus velocibus effugit alis: Quaque patent, nunc terga cavis super obsita
conchis, 725 Nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
Desinit in piscem, falcato verberat ense. Bellua puniceo mistos cum sanguine fluctus Ore vomit. Maduere graves adspergine pennae.
Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus 730 Credere; .conspexit scopuluni, qui vertice summo
Stantibus exit aquis; operitur ab aequore möto. Nixus eo, rupisque tenens iuga prima sinistra, Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
Littora cum plausu clamor superasque Deorum 735 Implevere domios. Gaudent, generumqué salutant,
Auxiliumque domus servatoremque fatentur Cassiope, Cepheusque pater. Resoluta catenis Incedit virgo, pretiumque et caussa laboris.
Ipse manus hausta victrices abluit unda: 740 Anguiferumque caput dura ne lacdat arena,
Mollit humum foliis: natasque sub aequore virgas Sternit, et imponit Phorcynidos ora Medusae. Virga recens, bibulaque etiamnum viva medulla,
Vim rapuit monstri, tactuque induruit huius: 745 Percepitque novum ramis et fronde rigorem.
At pelagi Nymphae factum mirabile tentant Pluribus in virgis, et idem contingere gaudent: Seminaque ex illis iterant iactata per undas. Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
Duritiem tacto capiant ut ab aëre; quodque Vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.
Dis tribus ille focos totidem de cespite ponit; Laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica Virgo; Ara lovis media est. Mactatur vaeca Minervae; Alipedi vitulus; taurus tibi, summe Deorum. Protinus Andromedan, et tanti praemia facti Indotata rapit. Taedas Hymenaeus Amorque Praecutiunt: largis satiantur odoribus ignes: Sertaque dependent tectis: lotique, lyraeque, Tibiaque, et cantus, animi felicia laeti Argumenta, sonant. Reseratis aurea valvis Atria tota patent; pulchroque instructa paratu Cephenis proceres ineunt convivia regis. Postquam epulis functi generosi munere Bacchi Diffudere animos: cultusque habitusque locorum 765 Quaerit Abantiades; quaerenti protinus unus [Narrat Lyncides, moresque habitusque virorum.) Quae simul edocuit, Nunc, o! fortissime, dixit, Fare precor, Perseu, quanta virtute, quibusque Artibus abstuleris crinita draconibus ora.
770 Narrat Agenorides, gelido sub Atlante iacentem Esse locum, solidae tutum munimine molis: Cuius in introitu geminas habitasse sorores Phorcydas, unius partitas luminis usum: Id se solerti furtim, dum traditur, astu Supposita cepisse manu: perque abdita longe, Deviaque, et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos: passimque per agros, Perque vias vidisse hominum simulacra, fera
rumque, In silicem ex ipsis visa conversa Medusa: 780 Se tamen horrendae clypei, quod laeva gerebat, Aere repercusso formam aspexisse Medusae:. Dumque gravis somnus colubrasque ipsamque
tenebat, Oy. T. II.
G
Eripuisse caput collo: pennisque fugacem ,85 Pegason, et fratrem, matris de sanguine natos,
Addidit et longi non falsa pericula cursus: Quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto: Et quae iactatis tetigisset sidera pennis.
Ante expectatum tacuit tamen. Excipit unus 790 E numero procerum, quaerens, cur sola sororum
Gesserit alternis immistos crinibus angues.
Hospes ait, Quoniam scitaris digna relatu, Accipe quaesiti caussam. Clarissima forma,
Multorumque fuit spes invidiosa procorum 795 Illa: nec in tota conspectior ulla capillis
Pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret. Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae Dicitur. Aversa est, et castos aegide vultus
Nata lovis texit: neve hoc impune fuisset; 800 Gorgoneum turpes crinem mutavit in hydros.
Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, Pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.
P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON
Dumqu
umque ea Cephenum medio Danaeïus heros Agmine commemorat; fremitu regalia turbae Atria complentur: nec coniugialia festa
Qui canat, clamor; sed qui fera nuntiet arnia. 5 Inque repentinos convivia versa tumultus
Assimulare freto possis, quod saeva quietum
Ventorum rabies motis exasperat undis. Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, Fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam; En! ait, en! adsum praereptae coniugis ultor. Nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum Iupiter, eripient. Conanti mittere Cepheus, Quid facis ? exclamat: quae te, germane, furentem Mens agit in facinus ? meritisne haec gratia tantis Redditur? hac vitam servatae dote rependis? 15 Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit: Sed grave Nereïdum numen, sed corniger Ammon, Sed quae visceribus veniebat bellua ponto Exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est, Quo peritura fuit. Nisi si, crudelis, id ipsum Exigis, ut pereat: luctuque levabere nostro. Scilicet haud satis est, quod, te spectante, re-
vincta est; Et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti: Insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis; Praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur; 25 Ex illis scopulis, ubi erant affixa, petisses: Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba
senectus, Ferre, quod et meritis et voce est pactus: eumque Non tibi, sed certae praelatum intellige morti. llle nihil contra: sed et hunc, et Persea vultu 50 Alterno spectans, petat hunc ignorat, an illum. Cunctatusque brevi, contortam viribus hastam, Quantas ira dabat, nequidquam in Persea inisit. Vt stetit illa toro; stratis tum denique Perseus Exsiluit, teloque ferox inimica remisso
35 Pectora rupisset, nisi post altaria Phineus Isset: et, indignum! scelerato profuit ara. Fronte tamen Rhoeti non irrita cuspis adhaesit: Qui postquam cecidit, ferrumque ex osse revui
sum est,
« ZurückWeiter » |