Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

40 Palpitat, et positas adspergit sanguine mensas.

Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras:
Telaque coniiciunt: et sunt, qui Cephea dicant
Cum genero debere mori. Sed limine tecti

Exierat Cepheus, testatus iusque, fidemque, 45 Hospitiique Deos, ea, se prohibente, moveri.

Bellica Pallas adest; et protegit aegide fratrem:
Datque animos. Erat Indus Athis, quem, flumine

Gange
Edita, Limnate vitreis peperisse sub antris

Creditur, egregius forma: quam divite cultu 50 Augebat, bis adhuc octonis integer annis;

Indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
Aureus; ornabant aurata monilia collum;
Et madidos myrrha curvum crinale capillos.

Ille quidem iaculo quamvis distantia misso
55 Figere doctus erat; sed tendere doctior arcus.

Tum quoquelenta manu flectentem cornua Perseus Stipite, qui media positus fumabat in aula, Perculit; et fractis confudit in ossibus ora.

Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus 60 Assyrius vidit Lycabas; iunctissimus illi

Et comes, et veri non dissimulator amoris; Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitani Deploravit Athin; quos ille tetenderat, arcus

Arripit: et, Mecum tibi sint certamina, dixit: 65 Nec longum pueri fato laetabere: quo plus

Invidiae, quam laudis, habes. Haec omnia nondum Dixerat: emicuit nervo penetrabile telum: Vitatumque, tamen sinuosa veste pependit.

Vertit in hunc harpen, spectatam caede Medusae, 70 Acrisioniades, adigitque in pectus. At ille

Jam moriens, oculis sub nocte natantibus atra,
Circumspexit Athin: seque acclinavit in illum:
Et tulit ad manes iunctae solatia mortis.
Ecce! Syenites, genitus Methione, Phorbas,

Et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, 75
Sanguine, quo tellus late madefacta tepebat,
Conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis,
Alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erithon, cui lata bipennis
Telum erat, hamato Perseus petit ense: sed altis 80
Exstantem signis, multaeque in pondere massae,
Ingentem manibus tollit cratera duabus;
Infregitque viro. Rutilum vomit ille cruorem:
Et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
Inde Semiramio Polydaeinona sanguine cretum, 85
Caucasiunque Abarin,Sperchionidenque Lycetum,
Intonsumque comas Elycen, Phlegiamque, Cly-

tumque
Sternit: et adstructos morientum calcat acervos.
Nec Phineus ausus concurrere cominus hosti,
Intorquet iaculum: quod detulit error in Idan,

90
Expertem frustra belli, et neutra arma secutum.
Ille tuens oculis immitem Phinea torvis,
Quandoquidem in partes, ait, attrahor, accipe,

Phineu, Quem fecisti hostem; pensaque hoc vulnere vulnus. lamque remissurus tractum de corpore telum Sanguine defectos cecidit collapsus in artus. Hic quoque Cephenum post regem primus Odites Ense iacet Clymeni: Prothoënora perculitHypseus: Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis Emathion, aequi cultor, timidusque Deorum: Quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo Pugnat; et incessit, scelerataque devovet arma. Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis Demetit ense caput; quod protinus incidit arae: Atque ibi semanimi verba exsecrantia lingua 105 Edidit, et medios animam exspiravit in ignes. Hinc gemini fratres, Broteasque et caestibus

Ammon

[ocr errors]
[ocr errors]

100

[ocr errors]

Invicti, vinci si possent caestibus enses,

Phinea cecidere manu; Cererisque sacerdos 210 Ampycus, albenti velatus tempora vitta.

Tu quoque, läpetide, non hos adhibendus in usus;
Sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres;
Iussus eras celebrare dapes, festumque canendo.

Cui procul adstanti, plectrumque imbelle tenenti, 115 Pettalus, irridens, Stygiis cane caetera, dixit,

Manibus: et laevo mucronem tempore figit.
Concidit, et digitis morientibus ille retentat
Fila lyrae: casuque canit miserabile carmen.

Non sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas: 320 Raptaque de dextro robusta repagula posti

Ossibus illidit mediae cervicis. At ille
Procubuit terrae, mactati more iuvenci.
Demere tentabat laevi quoque robora postis

Cinyphius Pelates: tentanti dextera fixa est 125 Cuspide Marmaridae Corythi, lignoque cohaesit.

Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille;
Sed retinente manum moriens e poste pependit.
Sternitur et Menaleus, Perseïa castra secutus,

Et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri;
13. Dives agri Dorylas: quo non possederat alter

Latius, aut totidem tollebat farris acervos.
Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
Letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor

Singultantem animam, et versantem lumina vidit 135 Bactrius Halcyoneus, Hoc, quod premis, inquit,

habeto
De tot agris terrae: corpusque exsangue reliquit.
Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
Vitor Abantiades: media quae nare recepta

Cervice exacta est, in partesque eminet ambas. 140 Dumque manum Fortuna iurat; Clytiumque

Claninque,
Matre satos una, diverso vulnere fudit

unum

Nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto
Fraxinus acta femur:iaculum Clanis ore momordit.
Occidit et Celadon Mendesius: occidit Astreus,
Matre Palaestina, dubio genitore creatus.

143
Aethionque sagax quondam ventura videre;
Nunc ave deceptus falsa: regisque Thoactes
Armiger, et caeso genitore infamis Agyrtes.
Plus tamen exhausto superest: namque omnibus
Opprimere est animus. Coniurata undique pugnant 150
Agmina pro caussa, meritum impugnante fidemque.
Hac pro parte socer frustra pius, et nova coniux
Cum genetrice, favent, ululatuque atria complent.
Sed sonus armorum superat,gemitusque cadentum:
Pollutosque semel multo Bellona Penates 155
Sanguine perfundit; renovataque proelia miscet.
Circueunt unum Phineus, et mille secuti
Phinea. Tela volant hiberna grandine plura
Praeter utrumque latus, praeterque et lumen,

et aures. Applicat hinc humeros ad magnae saxa columnae: 160 Tutaque tergagerens, adversaque in agmina versus, Sustinet instantes. Instabant parte sinistra Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon. Tigris ut, auditis diversa valle duorum Exstimulata fame mugitibus armentorum,

165
Nescit, utro potius ruat; et ruere ardet utroque:
Sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,
Molpea traiecti submovit vulnere cruris;
Contentusque fuga est: neque enim dat tempus

Ethemon;
Sed furit: et, cupiens alto dare vulnera collo,
Non circumspectis exactum viribus ensem
Fregit: et extrema percussae parte columnae
Lamina dissiluit; dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum caussas satis illa valentes

170

175 Plaga dedit. Trepidum Perseus, et inermia frustra

Brachia tendentem Cyllenide confodit harpe.
Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,
Auxilium, Perseus, quoniam sic cogitis ipsi,

Dixit, ab hosté petam. Vultus avertite vestros, 180 Si quis amicus adest: et Gorgonis extulit ora.

Quaere alium, tua quem moveant miracula, dixit
Thescelus: utque manu iaculum fatale parabat
Mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.

Proximus huic Ampyx animi plenissima magni 185 Pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo

Dextera diriguit, nec citra mota, nec ultra.
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
Ementitus erat, clypeo quoque flumina septem

Argento partim, partim caelaverat auro, 190 Adspice, ait, Perseu, nostrae primordia gentis:

Magna feres tacitas solatia mortis ad umbras,
A tanto cecidisse viro. Pars ultima vocis
In medio suppressa sono est: adapertaque velle

Ora loqui credas; nec sunt ea pervia verbis. 195 Increpat hos, Vitioque animi, non crinibus, inquit,

Gorgoneis torpetis, Eryx: incurrite mecum;
Et prosternite humi iuvenem magica arma mo.

ventem.
Incursurus erat; tenuit vestigia tellus:

Immotusque silex, armataque mansit imago. 200 Hi tamen ex merito poenas subiere: sed unus

Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,
Gorgone conspecta saxo concrevit oporto.
Quem ratus Astyagés etiamnum vivere, longo

Ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. 205 Dum stupet Astyages; naturam traxit eandem:

Marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
Nomina longa mora est media de plebe virorum
Dicere. Bis centum restabant corpora pugnae:
Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

« ZurückWeiter »