Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

NASONIS EPIGRAMMA.

Orba parente suo quicunque volumina tangis,

His saltem vestra detur in urbe locus. Quoque magis faveas, non sunt haec edita ab illo,

Sed quasi de domini funere rapta sui. Quidquid in his igitur vitii rude carinen habebit,

Emendaturus, si licuisset, erat.

[graphic][merged small][merged small]

In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Di, coeptis; nam vos mutastis et illas;
Adspirate meis: primaque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Ante mare et tellus, et, quod tegit omnia, coelum, 5
Vnus erat toto Naturae vultus in orbe,
Quem dixere Chaos; rudis indigestaque moles;
Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque

eodem
Non bene iunctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan;
Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite:
Quaque fuit tellus, illic et pontus et aër

15
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër: nulli sua forma manebat:
Obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 20
Hanc Deus et melior litem Natura diremit:

10

Nam coelo terras, et terris abscidit undas:
Et liquidum spisso secrevit ab aëre coelum.

Quae postquam evolvit, caecoque exemit acervo,

25 Dissociata locis concordi pace ligavit.

Ignea convexi vis et sine pondere coeli

Emicuit, summaque locum sibi legit in arce.

Proximus est aër illi levitate, locoque:

Densior his tellus, elementaque grandia traxit;

30 Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor

Vltima possedit, soli mque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille Deorum,

Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;

Principio terram, ne non aequalis ab omni

35 Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.

Tuin freta diffundi, rabidisque tumescere ventis

lussit, et ambitae circumdare littora terrae.

Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;

Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis:

40 Quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa;

In mare perveniunt partim, campoque recepta

Liberioris aquae, pro ripis littora pulsant.

Iussit et extendi campos, subsidere valles,

Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.

45 Vtque duae dextra coelum, totidemque sinistra

Parte secant Zonae, quinta est ardentior illis;

Sic onus inclusum numero distinxit eodem

Cura Dei: totidemque plagae tellure premuntur.

Quarum quae media est, non est habitabilis aestu

50 Nix tegit alta duas: totidem inter utramque locavit;

Temperiemque dedit, mista cum frigore flamma.

Imminet his aër, qui, quanto est pondere terrae

Pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.

Illic et nebulas, illic consistere nubes

55 lussit, et humanas motura tonitrua mentes,

Et cum fulminibus facientes frigora ventos.

His quoque non passim mundi fabricatorhabendum

[ocr errors]

Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis,

Cum sua quisque regant diverso flamina tractu,

Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum! 60

Eurus ad Auroram, Nabataeaque regna recessit,
Persidaque, et radiis iuga subdita matutinis.
Vesper, et occiduo quae littora sole tepescunt,
Proxima sunt Zephyro: Scythiam Septemque

trionem

Horrifer invasit Boreas: contraria tellus

65

Nubibus assiduis, pluvioque madescit ab Austro.
Haec super imposuit liquidum, et gravitate

carentem,

Aethera, nec quidquam terrenae faecis habentem.

Vix ea limitibus dissepserat omnia certis,

Cum, quae pressa diu massa latuere sub illa,

Sidera coeperunt toto effervescere coelo.

Neu regio foret ulla suis animantibus orba,

Astra tenent coeleste solum, formaeque Deorum:

Cesserunt nitidis habitandae piscibus undae:

Terra feras cepit: volucres agitabilis aër.

Sanctius his animal, mentisque capacius altae

Deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset.

Natus homo est, sive hunc divino semine fecit

Ille opifex rerum, mundi melioris origo:

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto

80

Aethere, cognati retinebat semina coeli;

Quam satus läpeto, mistam fluvialibus undis,

Finxit in efligiem moderantum cuncta Deorum :

Pronaque cum spectent animalia caetera terram,

Os homini sublime dedit: coelumque tueri

85

Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

Aurea prima sata est aetas, quae, vindice nullo,

Sponte sua,

sine lege, fidem rectumque colebat. 90

Poena metusque aberant; nec verba minacia fixo

Aere legebantur: nec supplex turba timebant
Iudicis ora sui: sed erant sine vindice tuti.

Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orben,

95 Montibus, in liquidas pinus descenderat undas:

Nullaque mortales, praeter sua, littora norant.

Nondum praecipites cingebant oppida fossae:

Non tuba directi, non aeris cornua flexi,

Non galeae, non ensis, erant. Sinc militis usu

100 Mollia securae peragebant otia gentes.

Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis

Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus:

Contentique cibis, nullo cogente, creatis,

Arbuteos foetus, montanaque fraga legebant,

105 Cornaque, et in duris haerentia mora rubetis;

Et quae deciderant patula lovis arbore glandes.

Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris

Mulcebant Zephyri natos sine semine flores.

Mox etiam fruges tellus inarata ferebat:

110 Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.

Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant:

Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,

Sub love mundus erat; subiit argentea proles,

115 Auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Iupiter antiqui contraxit tempora veris:

Perque hiemes, aestusque, et inaequales autumnos,

Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum.

Tum primum siccis aër fervoribus ustus

120 Canduit: et ventis glacies adstricta pependit.

Tum primum subiere domos. Dumusantra fuerunt,

Et densi frutices, et vinctae cortice virgae.

Semina tum primum longis Cerealia sulcis

Obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

125 Tertia post illas successit aënea proles,

Saevior ingeniis, et ad horrida promtior arma;

Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro.

« ZurückWeiter »