Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

755

760

Nunc Dea linigera colitur celeberrima turba.

Huic Epaphus magni genitus de semine tandem
Creditur esse lovis: perque urbes iuncta parenti
Templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis 750
Sole satus Phaëthon: quem quondam magna

loquentem,
Nec sibi cedentem, Phoeboque parente superbum,
Non tulit'Inachides : Matrique, ait, omnia demens
Credis; et es tumidus genitoris imagine falsi.
Erubuit Phaëthon, iramque pudore repressit:
Et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem.
Quoque magis doleas, genetrix, ait: ille ego liber,
Ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis
Et dici potuisse, et non potuisse repelli.
At tu, si modo sum coelesti stirpe creatus,
Ede notam tanti generis: meque assere coelo.
Dixit; et implicuit materno brachia collo:
Perque suum, Meropisque caput, taedasque

sororum,
Traderet, oravit, veri sibi signa parentis.
Ambiguum, Clymene precibus Phaëthontis, an ira 765
Mota magis dicti sibi criminis, utraque coelo
Brachia porrexit: spectansque ad lumina Solis,
Per iubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis,
Nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque;
Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, 770
Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum
Se mihi; sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus labor est patrios tibi nosse penates:
Vnde oritur, domus est terrae contermina nostrae.
Si modo fert animus; gradere: et scitabere ab ipso. 775
Emicat extemplo laetus post talia matris
Dicta suae Phaëthon; et concipit aethera mente.
Aethiopasque suos, positosque sub ignibus Indos
Sidereis, transit; patriosque adit impiger ortus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ooo

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER SECVNDVS.

Regia Solis erat sublimibus alta columnis, Clara micante auro, flammasque imitante pyropo: Cuius ebur nitidum fastigia summa tenebat: Argenti bifores radiabant lumine valvae. 5 Materiem superabat opus: nam Mulciber illic

Aequora caelarat, medias cingentia terras, Terrarumque orbem, coelumque, quod imminet

orbi. Caeruleos habet unda Deos; Tritona canorum,

Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem 10 Aegaeona suis immania terga lacertis,

Doridaque, et natas: quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos;
Pisce vehi quaedam. Facies non omnibus una,

Nec diversa tamen: qualem decet esse sororum. 25 Terra viros, urbesque gerit, silvasque, ferasque,

Fluminaque, et Nymphas, et caetera numina ruris. Haec super imposita est coeli fulgentis imago: Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris

Quo simul acclivo Clymeneïa limite proles 20 Venit, et intravit dubitati tecta parentis;

Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus: Consistitque procul: neque enim propiora ferebat Lumina. Purpurea velatus veste sedebat

In solio Phoebus, claris lucente zmaragdis. 25 A dextra laevaque Dies, et Mensis, et Annus,

30

Saeculaque, et positae spatiis aequalibus Horae:
Verque novum stabat, cinctum florente corona:
Stabat nuda Aestas, et spicea serta gerebat.
Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius, rerum novitate paventem
Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit.
Quaeque viae tibi caussa! quid hac, ait, arce petisti,
Progenies, Phaëthon, haud inficianda parenti?
Ille refert: 0! lux immensi publica mundi, 35
Phoebe pater, si das huius mihi nominis usum,
Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat;
Pignora da, genitor, per quae tua vera propago
Credar; et hunc animis errorem detrahe nostris.
Dixerat. At genitor circum caput omne micantes 4u
Deposuit radios, propiusque accedere iussit:
Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari
Dignus es; et Clymene veros, ait, edidit ortus.
Quoque minus dubites, quodvis pete munus: ut

illud,
Me tribuente, feras. Promissis testis adesto 45
Dis iuranda palus, oculis incognita nostris.
Vix bene desierat: currus rogat ille paternos,
Inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
Poenituit iurasse patrem , qui terque quaterque
Concutiens illustre caput, Temeraria, dixit, 50
Vox mea facta tua est. Vtinam promissa liceret
Non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaëthon; et quae nec viribus istis
Munera conveniant, nec tam puerilibus annis. 55
Sors tua mortalis: non est mortale, quod optas.
Plus etiam, quam quod Superis contingere fas sit,
Nescius affectas. Płaceat sibi quisque licebit;
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, Gu

!

Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, Non agat hos currus: et quid love maius habemus Ardua prima via est; et qua vix mane recentes Enitantur equi: mediu est altissima coelo; 65 Vnde mare et terras ipsi mihi saepe videre

Fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. Vltima prona via est; et eget moderamine certo. Tunc etiam, quae me subiectis excipit undis,

Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 70 Adde, quod assidua rapitur vertigine coelum;

Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet. Nitor in adversum: nec me, qui caetera, vincit Impetus; et rapido contrarius evehor orbi.

Finge datos currus. Quid agas ? poterisne rotatis 75 Obvius ire polis, ne te citus auferat axis ?

Forsitan et lucos illic urbesque domosque,
Concipias animo, delubraque ditia donis
Esse. Per insidias iter est, formasque ferarum.

Vtque viam teneas, nulloque errore traharis; 80 Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,

Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis, Saevaque circuitu eurvantem brachia longo Scorpion, atque alitercurvantem brachia Cancrum.

Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, 85 Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,

In promtu regere est. Vix me patiuntur, ut acres
Incaluere animi; cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

Nate, cave: dum resque sinit, tua corrige vota. go Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas,

Pignora certa petis: do pignora certa timendo: Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus Ecce! meos: utinamque oculos in pectora posses

Inserere, et patrias intus deprendere curas ! 95 Denique quidquid habet dives, circumspice,

mundus:

100

105

[ocr errors]

110

Eque tot ac tantis coeli, terraeque, marisque,
Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum; quod vero nomine poena,
Non honor est. Poenam, Phaëthon, pro munere

poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ?
Ne dubita; dabitur, Stygias iuravimus undas,
Quodcunque optaris: sed tu sapientius opta.

Finierat monitus. Dictis tamen ille repugnat:
Propositumque tenet: flagratque cupidine currus.
Ergo, qua licuit, genitor cunctatus, ad altos
Deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
Curvatura rotae; radiorum argenteus ordo.
Per iuga chrysolithi, positaeque ex ordinegemmae,
Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur,

opusque
Perspicit: ecce! vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum
Atria. Diffugiunt stellae: quarum agmina cogit
Lucifer, et coeli statione novissimus exit.
At pater ut terras, mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremae velut evanescere Lunae:
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Jussa Deae celeres peragunt: ignemque vomentes,
Ambrosiae succo saturos, praesepibus altis
Quadrupedes ducunt; adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit, et rapidae fecit patientia flammae.
Imposuitque comae radios: praesagaque luctus
Pectore sollicito repetens suspiria, dixit:

125
Si potes hic saltem monitis parere paternis;
Parce, puer, stimulis; et fortius utere loris.
Sponte sua properant. Labor est inhibere volentes.
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus.

115

120

« ZurückWeiter »