Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nescia gratentur, consolenturne parentem; Populifer Spercheos, et irrequietus Enipeus, 580 Apidanusque senex, lenisque Amphrysos, et Aeas; Moxque amnes alii. Qui, qua tulit impetus illos, In mare deducunt fessas erroribus undas. Inachus unus abest: imoque reconditus antro Fletibus auget aquas: natamque miserrimus Io 585 Luget, ut amissam. Nescit, vitane fruatur, An sit apud manes: sed quam non invenit usquam, Esse putat nusquam; atque animo peiora veretur. Viderat a patrio redeuntem Iupiter lo

Flumine: et, O! virgo love digna, tuoque beatum 590 Nescio quem factura toro, pete, dixerat, umbras Altorum nemorum; et nemorum monstraverat

umbras;

Dum calet, et medio Sol est altissimus orbe. Quod si sola times latebras intrare ferarum; Praeside tuta Deo nemorum secreta subibis: 595 Nec de plebe Deo, sed qui coelestia magna

Sceptra manu teneo; sed qui vaga fulmina mitto. Ne fuge me; fugiebat enim. Iam pascua Lernae, Consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva; Cum Deus inducta latas caligine terras 600 Occuluit, tenuitque fugam, rapuitque pudorem. Interea medios luno despexit in agros:

Et noctis faciem nebulas fecisse volucres Sub nitido mirata die; non fluminis illas Esse, nec humenti sentit tellure remitti: 605 Atque,suus coniux ubi sit, circumspicit; ut quae Deprensi toties iam nosset furta mariti.

Quem postquam coelo non reperit; Aut ego fallor, Aut ego laedor, ait; delapsaque ab aethere summo Constitit in terris; nebulasque recedere iussit. 610 Coniugis adventum praesenserat, inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.

Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,

Quamquam invita, probat: nec non et cuius, et unde,

Quove sit armento, veri quasi nescia, quaerit.
lupiter e terra genitam mentitur, ut auctor
Desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? crudele, suos addicere amores:
Non dare, suspectum. Pudor est, qui suadeat illinc;
Hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore:
Sed, leve si munus sociae generisque torique
Vacca negaretur, poterat non vacca videri.
Pellice donata, non protinus exuit omnem
Diva metum; timuitque Iovem, et fuit anxia furti;
Donec Arestoridae servandam tradidit Argo.

615

620

630

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: 625
Inde suis vicibus capiebant bina quietem:
Caetera servabant, atque in statione manebant.
Constiterat quocunque modo, spectabat ad Io:
Ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
Luce sinit pasci: cum sol tellure sub alta est,
Claudit, et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arboreis, et amara pascitur herba:
Proque toro, terrae, non semper gramen habenti,
Incubat infelix; limosaque flumina potat.
Illa etiam supplex Argo cum brachia vellet
Tendere, non habuit, quae brachia tenderet Argo:
Conatoque queri mugitus edidit ore:
Pertimuitque sonos: propriaque exterrita voce est.
Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
Inachidas ripas: novaque ut conspexit in unda
Cornua, pertimuit, seque externata refugit.
Naïdes ignorant, ignorat et Inachus ipse,
Quae sit. At illa patrem sequitur, sequiturque

sorores:

Et patitur tangi, seque admirantibus offert, Decerptas senior porrexerat Inachus herbas; illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis;

635

640

645

Nec retinet lacrimas: et, si modo verba sequantur, Oret opem; nomenque suum, casusque loquatur. Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, 650 Corporis indicium mutati triste peregit. Me miserum! exclamat pater Inachus: inque gementis

Cornibus, et niveae pendens cervice iuvencae,
Me miserum! ingeminat. Tune es quaesita per

omnes,

Nata, mihi terras? tu non inventa reperta 655 Luctus eras levior. Retices: nec mutua nostris Dicta refers; alto tantum suspiria ducis

Pectore: quodque unum potes, ad mea verba

remugis.

At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam: Spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum, 660 De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.

Nec finire licet tantos mihi morte dolores:
Sed nocet esse Deum; praeclusaque ianua leti
Aeternum nostros luctus extendit in aevum.
Talia moerenti stellatus submovet Argus,
665 Ereptamque patri diversa in pascua natam

Abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen
Occupat: unde sedens partes speculetur in omnes.

Nec Superum rector mala tanta Phoronidos ultra Ferre potest: natumque vocat; quem lucida partu 670 Pleïas enixa est: letoque det, imperat, Argum. Parva mora est, alas pedibus, virgamque potenti Somniferam sumsisse manu, tegimenque capillis. Haec ubi disposuit, patria love natus ab arce Desilit in terras. Illic tegimenque removit,

675 Et posuit pennas: tantummodo virga retenta est. Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas, Dum venit, abductas: et structis cantat avenis. Voce nova captus custos Iunonius, At tu,

Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,
Argus ait: neque enim pecori fecundior ullo
Herba loco est: aptamque vides pastoribus um-
bram.

Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo
Detinuit sermone diem: iunctisque canendo
Vincere arundinibus servantia lumina tentat.
Ille tamen pugnat molles evincere somnos:
Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus;
Parte tamen vigilat. Quaerit quoque; namque
reperta

Fistula nuper erat; qua sit ratione reperta.

Tum Deus, Arcadiae gelidis in montibus, inquit,
Inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas
Naïas una fuit. Nymphae Syringa vocabant.
Non semel et Satyros eluserat illa sequentes,
Et quoscunque Deos umbrosave silva, feraxre-
Rus habet: Ortygiam studiis ipsaque colebat
Virginitate Deam. Ritu quoque cincta Dianae
Falleret, et credi posset Latonia, si non
Corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo
Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta,
Talia verba refert. Restabat verba referre;

Et precibus spretis fugisse per avia Nympham;
Donec arenosi placidum Ladonis ad amnem
Venerit: hic illi cursum impedientibus undis,
Vt se mutarent, liquidas orasse sorores;

680

68.5

690

695

700

Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret, 705
Corpore pro Nymphae calamos tenuisse palustres:
Dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos
Effecisse sonum tenuem, similemque querenti:
Arte nova vocisque Deum dulcedine captum
Hoc mihi concilium tecum, dixisse, manebit:
Atque ita disparibus calamis compagine cerae
Inter se iunctis nomen tenuisse puellae.

710

Talia dicturus vidit Cyllenius omnes

Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno. 715 Supprimit extemplo vocem: firmatque soporem, Languida permulcens medicata lumina virga. Nec mora: falcato nutantem vulnerát ense, Qua collo confine caput: saxoque cruentum Deiicit; et maculat praeruptam sanguine cautem. Arge, iaces: quodque in tot lumina lumen ha

720

bebas,

Exstinctum est: centumque oculos nox occupat

una.

Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennis Collocat; et gemmis caudam stellantibus implet. Protinus exarsit, nec tempora distulit iraë; 725 Horriferamque oculis animoque obiecit Erinnyn Pellicis Argolicae, stimulosque in pectora caecos Condidit, et profugam per totum terruit orbem. Vltimus immenso restabas, Nile, labori. Quem simul ac tetigit, positisque in margine ripae

[ocr errors]

730 Procubuit genibus, resupinoque ardua collo,
Quos potuit, solos tollens ad sidera vultus,
Et gemitu, et lacrimis, et luctisono mugitu
Cum love visa queri est, finemque orare malorum
Coniugis ille suae complexus colla lacertis,
735 Finiat ut poenas tandem, rogat: Inque futurum
Pone metus, inquit, nunquam tibi caussa doloris
Haec erit: et Stygias iubet hoc audire paludes.
Vt lenita Dea est, vultus capit illa priores:
Fitque, quod ante fuit. Fugiunt e corpore setae
740 Cornua decrescunt: fit luminis arctior orbis:
Contrahitur rictus: redeunt humerique manusquer
Vngulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formae nisi candor, in illa:
Officioque pedum Nymphe contenta duorum
745 Erigitur: metuitque loqui; ne more iuveneae (
Mugiat: et timide verba intermissa retentat.

[ocr errors]

I

« ZurückWeiter »