Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nescia gratentur, consolenturne parentem;

Populifer Spercheos, et irrequietus Enipeus, 580 Apidanusque senex, lenisque Amphrysos, et Aeas;

Moxque amnes alii. Qui, qua tulit impetus illos,
In mare deducunt fessas erroribus undas.
Inachus unus abest: imoque reconditus antro

Fletibus auget aquas: natamque miserrimus lo 585 Luget, ut amissam. Nescit, vitane fruatur,

An sit apud manes: sed quam non invenit usquam,
Esse putat nusquam; atque animo peiora veretur.
Viderat a patrio redeuntem Iupiter lo

Flumine: et, 0! virgo love digna, tuoque beatum 590 Nescio quem factura toro, pete, dixerat, umbras Altorum nemorum; et nemorum monstraverat

umbras;
Dum calet, et medio Sol est altissimus orbe.
Quod si sola times latebras intrare ferarum;

Praeside tuta Deo nemorum secreta subibis: 595 Nec de plebe Deo, sed qui coelestia magna

Sceptra manu teneo; sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me; fugiebat enim. lam pascua Lernae,
Consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva;

Cum Deus inducta latas caligine terras 600 Occuluit, tenuitque fugam, rapuitque pudorem.

Interea medios luno despexit in agros:
Et noctis faciem nebulas fecisse volucres
Sub nitido mirata die; non fluminis illas

Esse, nec humenti sentit tellure remitti: 605 Atque,suus coniux ubi sit, circumspicit; ut quae

Deprensi toties iam nosset furta mariti.
Quem postquam coelo non reperit; Aut ego fallor,
Aut ego laedor, ait; delapsaque ab aethere summo

Constitit in terris; nebulasque recedere iussit. 610 Coniugis adventum praesenserat, inque nitentem

Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,

Quamquam invita, probat: nec non et cuius, et

unde, Quove sit armento, veri quasi nescia, quaerit. Iupiter e terra genitam mentitur, ut auctor

615 Désinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus. Quid faciat? crudele, suos addicere amores: Non dare, suspectum. Pudor est, qui suadeatillinc; Hinc dissuadet amor, Victus pudor esset amore: Sed, leve si munus sociae generisque torique

620 Vacca negaretur, poterat non vacca videri. Pellice donata, non protinus exuit omnem Diva metum; timuitque lovem, et fuit anxia furti; Donec Arestoridae servandam tradidit Argo. Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: 625 Inde suis vicibus capiebant bina quietem: Caetera servabant, atque in statione manebant. Constiterat quocunque modo, spectabat ad lo: Ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. Luce sinit pasci: cum sol tellure sub'alta est, 630 Claudit, et indigno circumdat vincula collo. Frondibus arboreis, et amara pascitur herba : Proque toro, terrae, non semper gramen habenti, Incubat infelix; limosaque flumina potat. Illa etiam supplex Argo cum brachia vellet 635 Tendere, non habuit, quae brachia tenderet Argo: Conatoque queri mugitus edidit ore: Pertimuitque sonos: propriaque exterrita voce est. Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas ripas: novaque ut conspexit in unda 640 Cornua, pertimuit, seque externata refugit. Naïdes ignorant, ignorat et Inachus ipse, Quae sit. At illa patrem sequitur, sequiturque

sorores:

Et patitur tangi, seque admirantibus offert.
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas;
Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis;

045

Nec retinet lacrimas: et, si modo verba sequantur,
Oret opem; nomenque suum, casusque loquatur.

Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
650 Corporis indicium mutati triste peregit.
Me miserum! exclamat pater Inachus: inque

gementis Cornibus, et niveae pendens cervice iuvencae, Me miserum! ingeminat. Tune es quaesita per

omnes, Nata, mihi terras ? tu non inventa reperta 655 Luctus eras levior. Retices: nec mutua nostris

Dicta refers; alto tantum suspiria ducis
Pectore: quodque unum potes, ad mea verba

remugis.
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam:

Spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum, 660 De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus

habendus.
Nec finire licet tantos mihi morte dolores:
Sed nocet esse Deum; praeclusaque ianua leti
Aeternum nostros luctus extendit in aevum.

Talia moerenti stellatus submovet Argus, 665 Ereptamque patri diversa in pascua natam

Abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen
Occupat: unde sedens partes speculetur in omnes.

Nec Superum rector mala tanta Phoronidos ultra

Ferre potest: natumque vocat; quem lucida partu 670 Pleïas enixa est: letoque det, imperat, Argum.

Parva mora est, alas pedibus, virgamque potenti
Somniferam sumsisse manu, tegimenque capillis.
Haec ubi disposuit, patria love natus ab arce

Desilit in terras. Illic tegimenque removit; 675 Et posuit pennas: tantummodo virga retenta est.

Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas,
Dum venit, abductas: et structis cantat avenis,
Voće nova captus custos Iunonius, At tu,

Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo, Argus ait: neque enim pecori fecundior ullo 680 Herba loco est: aptamque vides pastoribus um.

bram. Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo Detinuit sermone diem: iunctisque canendo Vincere arundinibus servantia lumina tentat. Ille tamen pugnat molles evincere somnos: 685 Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus; Parte tamen vigilat. Quaerit quoque; namque

reperta Fistula nuper erat; qua sit ratione reperta.

Tum Deus, Arcadiae gelidis in montibus, inquit, Inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas

690 Naïas una fuit. Nymphae Syringa vocabant. Non semel et Satyros eluserat illa sequentes, Et quoscunque Deos umbrosave silva, feraxre Rus habet: Ortygiam studiis ipsaque colebat Virginitate Deam. Ritu quoque cincta Dianae

695 Falleret, et credi posset Latonia, si non Corneus huic arcus, si non foret aureus illi. Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta, Talia verba refert. Restabat verba referre; 700 Et precibus spretis fugisse per avia Nympham; Donec arenosi placidum Ladonis ad amnem Venerit: hic illi cursum impedientibus undis, Vt se mutarent, liquidas orasse sorores ; Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret, 705 Corpore pro Nymphae calamos tenuisse palustres : Dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos Effecisse sonum tenuem, similemque querenti: Arte nova vocisque Deum dulcedine captum, Hoc mihi concilium tecum, dixisse, manebit: 710 Atque ita disparibus calamis compagine cerae Inter se iunctis nomen tenuisse puellae.

una.

Talia dicturus vidit Cyllenius omnes

Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno. 715 Supprimit extemplo vocem: firmatque soporem,

Languida permulcens medicata lumina virga.
Nec mora: falcato nutantem vulnerat ense,
Qua collo confine caput: saxoque cruentum

Deiicit; et maculat praeruptam sanguine cautem. 720 Arge, iaces: quodque in tot lumina lumen ha

bebas,
Exstinctum est: centumque oculos nox occupat
Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennis
Collocat; et gemmis caudam stellantibus, implet.

Protinus exarsit, nec tempora distulit irae; 725 Horriferamque oculis animoque obiecit Erinnyn

Pellicis Argolicae, stimulosque in pectora caecos
Condidit, et profugam per totum terruit orbem.
Vltimus immenso restabas, Nile; labori.

Quem simul ac tetigit, positisque in margine ripae 730 Procubuit genibus, resupinoque ardua collo,

Quos potuit, solos tollens ad sidera vultus, 1.,
Et gemitu, et lacrimis, et luctisono mugitu!!!
Cum Iove visa queri est, finemque orare malorum

Coniugis ille suae complexus colla lacertis, 735 Finiat ut poenas tandem, rogat: Inque futurum

Pone metus, inquit, nunquam tibi caussa doloris
Haec erit: et Stygias iubet hoc audire paludes.
Vt lenita Dea est, vultus capit illa priores : :

Fitque, quod ante fuit. Fugiunt e corpore setae 740 Cornua decrescunt: fit luminis arctior orbis :

Contrahitur rictus: redeunt humerique mānusquer
Vngulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formae nisi candor, in illa:

Officioque pedum Nymphe contenta duorum 745 Erigitur: metuitque loqui; ne more iuvencae

Mugiat: et timide verba intermissa retentat.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »