Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quae tamen ex illis aliquo pars humida succo,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum.
Quod solidum est, flectique nequit, mutaturin ossa:
Quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit: 410
Inque brevi spatio, Superorum munere, saxa
Missa viri manibus faciem traxere virilem:
Et de femineo reparata est femina iactu.
Inde genus durum sumus, experiensque laborum:
Et documenta damus, qua simus origine nati. 415

Caetera diversis tellus animalia formis
Sponte sua peperit, postquam vetus humor abigne
Percaluit Solis; coenumque, udaeque paludes
Intumuere aestu: fecundaque semina rerum
Vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo,

420
Creverunt, faciemque aliquam cepere morando.
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus, et antiquo sua flumina reddidit alveo,
Aetherioque recens exarsit sidere limus;
Plurima cultores versis animalia glebis

425 Inveniunt, et in his quaedam modo coepta, sub ipsum Nascendi spatium: quaedam imperfecta, suisque Trunca vident numeris: et eodem in corpore saepe Altera pars vivit; rudis est pars altera tellus. Quippe ubi temperiem sumsere humorque ca

lorque; Concipiunt: et ab his oriuntur cuncta duobus. Cumque sit ignis aquae pugnax; vapor

humidus

omnes
Res creat, et discors concordia foetibus apta est.
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
Solibus aetheriis altoque recanduit aestu;

435
Edidit innumeras species: partimque figuras
Retulit antiquas; partim nova monstra creavit.
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Pytho11,
Tum genuit: populisque novis, incognita serp ens,
Terror eras: tantum spatii de monte tenebas. 440
Ov. T. II.

B

430

[ocr errors]

Hanc Deus arciténens, et nunquam talibus armis
Ante, nisi in damis capreisque fugacibus, usus,
Mille gravem telis, exhausta paene pharetra,

Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno. 445 Neve operis famam possit delere vetustas,

Instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia, de domitae serpentis nomine dictos.
His iuvenum quicunque manu, pedibusve, rotav,

Vicerat; aesculeae capiebat frondis honorem. 450 Nondum laurus erat; longoque decentia crine Tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.

Primus amor Phoebi Daphne Peneïa; quem non Fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira.

Delius hunc nuper, victa serpente superbus, 455 Viderat adducto flectentem cornua nervo:

Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis ?
Dixerat: ista decent humeros gestamina nostros
Qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hos“:;

Qui modo, pestifero tot iugera ventre prementen, 460 Stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.

Tu face nescio quos esto contentus amores
Irritare tua: nec laudes assere nostras.
Filius huic Veneris: Figat tuus omnia, Phoebe;

Te meus arcus, ait: quantoque animalia cedunt 465 Cuncta tibi, tanto minor est tua gloria nostra.

Dixit: et eliso percussis aëre pennis
Impiger umbrosa Parnasi constitit arce:
Eque sagittifera promsit duo tela pharetra

Diversorum operum: fugathoc, facitillud amorem. 170 Quod facit, auratum est, et cuspide fulget acuta: Quod fugat, obtusum est, et habet sub arundine

plumbum.
Hoc Deus in Nympha Peneïde fixit; at illo
Laesit Apollineas traiecta per ossa medullas.

Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis, 475 Silvarum latebris, captivarumque ferarum

Exuviis gaudens, innuptaeque aemula Phoebes.
Vitta coërcebat positos sine lege capillos.
Multi illam petiere: illa aversata petentes, .
Impatiens expersque viri, nemorum avia lustrat;
Nec quid Hymen, quid Amor, quid sint connubia, 180

curat.
Saepe pater dixit: Generum mihi, filia, debes.
Saepe pater dixit: Debes mihi, nata, nepotes.
Illa, velut crimen, taedas exosa iugales,
Pulchra verecundo suffunditur ora rubore;
Inque patris blandis haerens cervice lacertis, 485
Da mihi perpetua, genitor carissime, dixit,
Virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae.
Ille quidem obsequitur: sed te decor iste, quod

optas, Esse vetat: votoque tuo tua forma repugnat. Phoebus amat; visaeque cupit connubia Daphnes : 490 Quaeque cupit,sperat: suaque illum oracula fallunt. Vtque leves stipulae demtis adolentur aristis; Vt facibus sepes ardent, quas forte viator Vel nimis admovit, vel iam sub luce reliquit; Sic Deus in flammas abiit: sic pectore toto Vritur, et sterilem sperando nutrit amorem. Spectat inornatos collo pendere capillos, Et, Quid? si comantur? ait. videt igne micantes Sideribus similes oculos: videt oscula; quae non Est vidisse satis. Laudat digitosque, manusque, 500 Brachiaque, et nudos media plus parte lacertos. Si qua latent, meliora putat. Fugit ocior aura Illa levi: neque ad haec revocantis verba resistit: Nympha, precor, Peneï, mane: noninsequor hostis: Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem, 50,5 Sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae; Hostes quaeque suos: amor est mihi causs

quendi. Me miserum! ne prona cadas, indignave laedi

495

[ocr errors]

Crura secent sentes; et sim tibi caussa doloris. 510 Aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro,

Curre, fugamque inhibe: moderatius insequar ipse.
Cui placeas, inquire tamen; non incola montis,
Non ego sum pastor: non hic armenta, gregesve

Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis 515 Quem fugias: ideoque fugis. Mihi Delphica tellus,

Et Claros, et Tenedos, Pataraeaque regia servit.
Jupiter est genitor. Per me, quod eritque, fuitque,
Estque, patet: per me concordant carmina nervis.

Certa quidem nostra est: nostra tamen una sagitta 520 Certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.

Inventum medicina meum est; opiferque per orbem
Dicor; et herbarum subiecta potentia nobis.
Hei mihi! quod nullis amor est medicabilis herbis:

Nec prosunt domino, quae prosuntomnibus, artes: 525 Plura locuturum timida Peneïa cursu

Fugit; cumque ipso verba imperfecta reliquit:
Tum quoque visa decens: nudabant corpora venti,
Obviaque adversas vibrabant flamina vestes;

Et levis impexos retro dabat aura capillos: 530 Auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet

ultra
Perdere blanditias iuvenis Deus: utque movebat
Ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu,
Vt canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo

Vidit; et hic praedam pedibus petit, ille salutem. 535 Alter inhaesuro similis, iam iamque tenere

Sperat, et extento stringit vestigia rostro:
Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis
Morsibus eripitur; tangentiaque ora relinquit.

Sic Deus et virgo est: hic spe celer, illa timore. 540 Qui tamen insequitur, pennis adiutus Amoris

Ocior est, requiemque negat: tergoque fugaci
Imminet; et crinem sparsum cervicibus asllat.
Viribus absumtis expalluit illa: citaeque

[ocr errors]

Victa labore fugae, spectans Peneïdas undas,
Fer, pater, inquit, opem; si sluminanumen habetis. 545
Qua nimium placui, tellus, aut hisce, vel istam,
Quae facit, ut laedar, mutando perde figuram,
Vix prece finita, torpor gravis alligat artus:
Mollia cinguntur tenui praecordia libro.
In frondem crines, in ramos brachia crescunt. 550
Pes, modo tam velox, pigris radicibus haeret:
Ora cacumen obit: remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat: positaque in stipite

dextra
Sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus.
Complexusque suis ramos, ut membra, lacertis, 555
Oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
Cui Deus, At coniux quoniam mea non potes esse,
Arbor eris certe, dixit, mea. Semper habebunt
Te coma, te citharae, te nostrae, Laure, pharetrae.
Tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum 560
Vox canet; et longas visent Capitolia pompas.
Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum.
Vtque meum intonsis caput est iuvenile capillis;
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores. 565
Finierat Paean. Factis modo laurea ramis
Annuit: utque caput, visa est agitasse cacumen.
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique

claudit Silva: vocant Tempe, per quae Penëus, ab imo Effusus Pindo, spumosis volvitur undis:

570 Deiectuque gravi tenues agitantia fumos Nubila conducit, summasque adspergine silvas Impluit; et sonitu plus quam vicina fatigat. Haecdomus, haec sedes, haec sunt penetralia magni Amnis: in hoc, residens facto de cautibus antro, 575 Vndis iura dabat, Nymphisque colentibus undas. Conveniunt illuc popularia flumina primum,

« ZurückWeiter »