Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Communemque prius, ceu lumina Solis et auras, 135

Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantum segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terrae:
Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat

umbris,

Exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis

235 Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine

gaudet.

In villos abeunt vestes, in crura lacerti.
Fit lupus, et veteris servat vestigia formae.
Canities eadem est, eadem violentia vultu:
Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.

240 Occidit una domus: sed non domus una perire

Digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinnys.

In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes,

Quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.

Dicta Iovis pars voce probant, stimulosque fu-

renti

245 Adiiciunt: alii partes assensibus implent.

Est tamen humani generis iactura dolori

Omnibus: et, quae sit terrae, mortalibus orbae,

Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras

Tura? ferisne paret populandas tradere terras?

250 Talia quaerentes, sibi enim fore caetera curae,

Rex Superum trepidare vetat; sobolemque priori

Dissimilem populo promittit origine mira.

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;

Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether

255 Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.

Esse quoque in fatis reminiscitur,
affore tempus,

Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli

Ardeat, et mundi moles operosa laboret.

Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum.

260 Poena placet diversa; genus mortale sub undis

Perdere, et ex omni nimbos dimittere coelo.

Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris,

Et quaecunque fugant inductas flamina nubes:

Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis,

265 Terribilem picea tectus caligine vultum.

Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis:

Fronte sedent nebulae: rorant pennaeque, si-

nusque.

Fit fragor: hinc densi funduntur ab zethere nimbi.

Nuntia Iunonis, varios induta colores,

Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.

Sternuntur segetes, et deplorata coloni

Vota iacent; longique labor perit irritus anni.

Nec coelo contenta suo lovis ira: sed illum

Caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni

Intravere sui, Non est hortamine longo

Nunc, ait, utendum: vires effundite vestras.

Sic opus est; aperite domos, ac, mole remota,

Fluminibus vestris totas immittite habenas.

Iusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa

Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.

Exspatiata ruunt per apertos flumina campos;

Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,

Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.

Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto

Indeiecta malo; culmen tamen altior huius

Vnda tegit, pressaeque labant sub gurgite turres. 200

Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant.

Omnia pontus erant: deerant quoque littora ponto,

Occupat hic collem: cymba sedet alter adunca,

Et ducit remos illic, ubi nuper ararat.

Ille supra segetes, aut mersae culmina villae,

Navigat: hic summa piscem deprendit in ulmo.

Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato:

Aut subiecta terunt curvae vineta carinae.

Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,

Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.

Mirantur sub aqua lucos, urbesque, domosque

« ZurückWeiter »