Quae pater ut summa vidit Saturnius arce;
Ingemit: et, facto nondum vulgata recenti,
165 Foeda Lycaoniae referens convivia mensae,
Ingentes animo et dignas love concipit iras;
Conciliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, coelo manifesta sereno:
Lactea nomen habet; candore notabilis ipso.
170
Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis,
Regalemque domum. Dextra laevaque Deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.
Plebs habitant diversa locis: a fronte potentes
Coelicolae, clarique suus posuere penates.
175 Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia coeli.
Ergo ubi marmoreo Superi sedere recessu,
Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quaterque
180 Caesariem, cum qua terram, mare, sidera, movit
Talibus inde modis ora indignantia solvit:
Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabant
Iniicere anguipedum captivo brachia coelo.
185 Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud
ab uno
Corpore, et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumtonat orbem,
Perdendum mortale genus. Per flumina iuro
Infera, sub terras Stygio labentia luco,
190
Cuncta prius tentata: sed immedicabile vulnus
Ense recidendum, ne, pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina, Nymphae,
Faunique, Satyrique, et monticolae Silvani:
Quos quoniam coeli nondum dignamur honore,
195 Quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
An satis, o! Superi, tutos fore creditis illos,
Cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque, regoque,