Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Protinus irrumpit venae peioris in aevum

Omne nefas: fugere pudor, rerumque, fidesque:

In quorum subiere locum fraudesque, dolique, 130

Insidiaeque, et vis, et amor sceleratus habendi.

Vela dabant ventis, nec adhuc bene noverat illos

Navita: quaeque diu steterant in montibus altis,

Fluctibus ignotis insultavere carinae.

Communemque prius, ceu lumina Solis et auras, 135

Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantum segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terrae:
Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat

umbris,

Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

140

Iamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque;

Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

y Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,

Non socera genero: fratrum quoque gratia rara est. 145

Imminet exitio vir coniugis, illa mariti:

Lurida terribiles miscent aconita novercae:

Filius ante diem patrios inquirit in annos.

Victa iacet Pietas: et Virgo caede madentes,

Vltima coelestum, terras Astraea reliquit.

150

Neve foret terris securior arduus aether;

Affectasse ferunt regnum coeleste Gigantas:
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum

Fulmine, et excussit subiecto Pelion Ossae. 155

Obruta mole sua cum corpora dira iacerent;

Perfusam multo natorum sanguine Terram

Incaluisse ferunt, calidumque animasse cruorem:

Et, ne nulla suae stirpis monumenta manerent,

In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago 160

Contemtrix Superum, saevaeque avidissima caedis,

Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

[ocr errors][ocr errors]

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce;
Ingemit: et, facto nondum vulgata recenti,
165 Foeda Lycaoniae referens convivia mensae,

Ingentes animo et dignas love concipit iras;
Conciliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, coelo manifesta sereno:

Lactea nomen habet; candore notabilis ipso.

170

Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis,

Regalemque domum. Dextra laevaque Deorum

Atria nobilium valvis celebrantur apertis.

Plebs habitant diversa locis: a fronte potentes

Coelicolae, clarique suus posuere penates.

175 Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,

Haud timeam magni dixisse Palatia coeli.

Ergo ubi marmoreo Superi sedere recessu,

Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,

Terrificam capitis concussit terque quaterque

180 Caesariem, cum qua terram, mare, sidera, movit

Talibus inde modis ora indignantia solvit:

Non ego pro mundi regno magis anxius illa

Tempestate fui, qua centum quisque parabant

Iniicere anguipedum captivo brachia coelo.

185 Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud

ab uno

Corpore, et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumtonat orbem,
Perdendum mortale genus. Per flumina iuro

Infera, sub terras Stygio labentia luco,

190

Cuncta prius tentata: sed immedicabile vulnus

Ense recidendum, ne, pars sincera trahatur.

Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina, Nymphae,

Faunique, Satyrique, et monticolae Silvani:

Quos quoniam coeli nondum dignamur honore,

195 Quas dedimus, certe terras habitare sinamus.

An satis, o! Superi, tutos fore creditis illos,

Cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque, regoque,

[ocr errors]

Struxerit insidias notus feritate Lycaon?

Confremuere omnes: studiisque ardentibus ausum

Talia deposcunt. Sic, cum manus impia saevit,

Sanguine Caesareo Romanum extinguere nomen,

Attonitum tanto subitae terrore ruinae

Humanum genus est; totusque perhorruit orbis.

Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum,

Quam fuit illa lovi. Qui postquam voce manuque 205

Murmura compressit; tenuere silentia cuncti.

Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis;

Iupiter hoc iterum sermone silentia rumpit:

Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit;

Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. 210

Contigerat nostras infamia temporis aures:
Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo,
Et Deus humana lustro sub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxae sit ubique re-

pertum,

Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

Maenala transieram, latebris horrenda ferarum,

Et cum Cylleno gelidi pineta Lycaei.

Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni

Ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.

Signa dedi venisse Deum; vulgusque precari

Coeperat. Irridet primo pia vota Lycaon;

Mox ait, Experiar, Deus hic, discrimine aperto,

An sit mortalis: nec erit dubitabile verum.

Nocte gravem somno nec opina perdere morte

Me parat. Haec illi placet experientia veri. 225

Nec contentus eo, missi de gente Molossa

Obsidis unius iugulum mucrone resolvit:

Atque ita semineces partim ferventibus artus

Mollit aquis, partim subiecto torruit igni.

Quos simul imposuit mensis; ego vindice flamma 230

In domino dignos everti tecta Penates.

Territus ille fugit; nactusque silentia ruris

Exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso

Colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis
235 Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine

gaudet.

In villos abeunt vestes, in crura lacerti.
Fit lupus, et veteris servat vestigia formae.
Canities eadem est, eadem violentia vultu:

Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.

240 Occidit una domus: sed non domus una perire

Digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinnys.

In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes,

Quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.

Dicta lovis pars voce probant, stimulosque fu-

renti

245 Adiiciunt: alii partes assensibus implent.

Est tamen huniani generis iactura dolori

Omnibus: et, quae sit terrae, mortalibus orbae,

Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras

'Tura? ferisne paret populandas tradere terras?

250 Talia quaerentes, sibi enim fore caetera curae,

Rex Superum trepidare vetat; sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;

Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
255 Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.

Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.

Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum.

260 Poena placet diversa; genus mortale sub undis

Perdere, et ex omni nimbos dimittere coelo.

Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quaecunque fugant inductas flamina nubes:

Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis,

265 Terribilem picea tectus caligine vultum.

Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis:

[ocr errors]

Fronte sedent nebulae: rorant pennaeque, si-

nusque.

Vtque manu lata pendentia nubila pressit;

Fit fragor: hinc densi funduntur ab aetherenimbi.

Nuntia Iunonis, varios induta colores,

270

Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.

Sternuntur segetes, et deplorata coloni

Vota iacent; longique labor perit irritus anni.

Nec coelo contenta suo lovis ira: sed illum

Caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

275

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni

Intravere sui, Non est hortamine longo

Nunc, ait, utendum: vires effundite vestras.

Sic opus est; aperite domos, ac, mole remota,

Fluminibus vestris totas immittite habenas. 230

lusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,

Et defrenato volvuntur in aequora cursu.

Ipse tridente suo terram percussit: at illa

Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.

Exspatiata ruunt per apertos flumina campos; 285

Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,

Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.

Si qua

domus mansit, potuitque resistere tanto

Indeiecta malo; culmen tamen altior huius

Vnda tegit, pressaeque labant sub gurgite turres. 290

Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant.

Omnia pontus erant: deerant quoque littora ponto,

Occupat hic collem: cymba sedet alter adunca,

Et ducit remos illic, ubi nuper ararat.

Ille supra segetes, aut mersae culmina villae, 295

Navigat: hic summa piscem deprendit in ulmo.

Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato:

Aut subiecta terunt curvae vineta carinae.

Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.

300

Mirantur sub aqua lucos, urbesque, domosque

« ZurückWeiter »